Aan het begin van de derde eeuw schreef Tertullianus van Carthago het boek Adversus Marcionem (Tegen Marcion). In het vierde boek gaat hij in op de herkomst van de evangeliën, en geeft daarbij ook weer wat Marcion (die halverwege de tweede eeuw actief was) over de evangeliën dacht. Het eerste boek van Adversus Marcionem is in 207 n. Chr. geschreven; het vierde boek dateert mogelijk van iets latere tijd.
Tertullianus, Adversus Marcionem 4.2-3:
2. [1] Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem. Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici sed Pontici, interim adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur. Constituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promul- gandi ab ipso domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos, quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, immo Christi, quae magistros apostolos fecit.
[2] Denique nobis fidem ex apostolis Ioannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit.
[3] Contra Marcion evangelio, scilicet suo, nullum adscribit aucto- rem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris.
[4] Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest. Nam ex iis commentatoribus quos habemus Lucam videtur Marcion elegisse quem caederet. Porro Lucas non apostolus sed apostolicus, non magister sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti desti- tuta patrocinio antecessorum.
[5] Exigeretur enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit, cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset et non secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus con- tulit, et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria?
3. [1] Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit re- ligionis Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti.
[2] Sed enim Marcion nactus epistulam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam perver- tentes evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum quae propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem quam illis adimit suo conferat.
[3] Porro etsi reprehensus est Petrus et Ioannes et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat.
[4] Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et Iudaicos fastos. Adeo non de praedicatione sed de conversatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. Igitur distinguenda erunt singula. Si apostolos praevaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem, Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. Si vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolorum instrumentum quod adulteros passum est, quod Paulum illuminavit et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet verum.
[5] Aut si ipsum erit verum, id est apostolorum, quod Marcion habet solus (et quomodo nostro consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur?) aut si non statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.