ANÍBAL 15

Ad Prusiam Bithynum se confert; ei cum Eumene Pergameno bellanti operam navat; Eumenem in proelio navali dolo fugat

(10,1) Sic conservatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad Prusiam in Pontum pervenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exercuit adversus Romanos. (10,2) quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra.

Prusias rey de Bitinia. Intentó ampliar su reino a costa de los vecinos. En la guerra (188-183) con Eumenes, rey de Pérgamo, Aníbal dirigió con éxito la flota, pero a pesar de ello Prusias tuvo que abandonar Frigia y a entregar a Aníbal. | domesticis opibus su poder

Aníbal, al verse superado en número de naves idea un plan para vencer por medio de la astucia.

(10,3) sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem; quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi. quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. (10,4) ad hunc interficiundum talem iniit rationem. classe paucis diebus erant decreturi. superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici.

Perifrástica activa: erant decreturi: iban a entablar combate/ luchar | erat pugnandum perifrástica pasiva o de obligación había que luchar

Perifrástica pasiva: erat pugnandum: había que luchar

ad hunc interficiundum para matarlo | fictilis, -e de arcilla | conici inf. de pres. pasivo


(10,5) harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. (10,6) id illos facile serpentium multitudine consecuturos. rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore

clasiarii m. pl. soldados de marina | consecuturos (esse) inf. de futuro activo | (praecipit) se facturum ut scirent in qua nave rex veheretur | magno praemio fore les supondría una gran recompensa fore inf. de futuro activo la O de fore depende de pollicetur