nam ut ea breviter, quae post tuum discessum acta sunt, colligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit fabulae Clodianae, in qua ego, nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis, vehemens flavi et omnis profudi viris animi atque ingeni mei, non odio adductus alicuius sed spe non corrigendae sed sanandae civitatis.