1. Llegiu i traduïu el següent text:
Puella in hortō
Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā vīllā habitat cum familiā suā.
Vīlla eius habet ātrium et peristylum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam, Iūliam. Iūlia parva puella est.
Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō. Puella laeta rīdet et rosās carpit. Quot rosās carpit Iūlia? Quīnque rosās magnās et pulchrās carpit.
Iūlia, quae sōla est in hortō, Mārcum et Quīntum vocat: “Venīte, Mārce et Quīnte!”
Puerī ex peristÿlō veniunt et Iūliam in hortō vident.
Iūlia: “Ecce quīnque rosae. Vidēte rosās meās!”
Quīntus: “Quīnque parvus numerus est! In hortō est magnus numerus rosārum. Centum
rosae hīc sunt!”
Mārcus: “Nōn centum tantum, sed mīlle rosae in hortō meō sunt.”
Iūlia: “Nōn tuus est hortus!”
Mārcus: “Neque tuae sunt rosae!”
Puerī ab Iūliā discēdunt. Rosae eōs nōn dēlectant.
Iūlia rūrsus quīnque rosās carpit. Quot rosās iam habet Iūlia? Iūlia nōn quīnque tantum, sed decem rosās habet: quīnque et quīnque sunt decem. Estne decem magnus numerus?
Nōn magnus numerus est, neque parvus. Puella, quae rosās amat, laeta est et cantat: rosae eam dēlectant.
Iūlius, pater Iūliae, ex vīllā venit. Iūlius, quī baculum habet, īrātus est et fīliam suam interrogat: “Estne Mēdus hīc in hortō?”
Iūlia respondet: “Nōn est. In hortō nūllus est servus, sed ecce fīlia tua hīc est. Salūtā mē, pater!”
Iūlius: “Salvē, mea fīlia!”
Iūlia: “Vidē rosās meās! Nōnne pulchrae sunt?”
Iūlius nōn respondet, sed Mēdum vocat: “Mēde! Venī, improbe serve!”
Iūlia interrogat: “Cūr improbus est Mēdus?” neque pater respondet, sed ab fīliā suā discēdit − sine rosīs.
Iūlia: “Cūr discēdit pater neque respondet? Is nōn amat rosās − num fīliam suam amat?”
Iūlia iam nōn laeta est neque cantat..
Iūlius rūrsus Mēdum vocat: “Mēde! Me-ē-de!” sed Mēdus, quī nummōs dominī habet, iam abest ab vīllā et ab hortō.
2. Analitzeu i traduïu el següent text. Seguiu els passos que us recordo a continuació i tingueu presents la llista de normes. Haureu de buscar al diccionari les paraules marcades.
1. Marcar els verbs.
2. Separar les oracions, amb parèntesis si es tracta d'una oració subordinada i amb una ratlla en cas contrari.
3. Morfologia de la primera oració.
4. Sintaxi de la primera oració.
5. Traducció de la primera oració.
6. Seguir el mateix procediment amb les altres oracions.
Villa Iulii
Iulius magister est qui in Roma frequenter laborat. Nunc in villa cum sua familia habitat. In villa multa cubicula sunt. Cubicula fenestras non habent. In cubiculis lecti sunt et etiam lucernae. Prope cubicula peristylium cum multis columnis et parva piscina est.