1. Llegiu i traduïu el següent text:
Asinus quī currit
Iūlius, quī pāstōrem suum et ovēs aspicere vult, campum prope montem Albānum petit
cum Mārcō et Quīntō fīliīs. Fīliī ambulant, pater equō vehitur.
Dum Iūlius pāstōrem interrogat et cum eō ovēs numerat, puerī per campum errant. Sōl
lūcet in caelō sine nūbibus. Ovēs herbam carpunt et edunt. Quīntus quoque herbam carpit
neque ipse herbam ēst, sed ovibus dat. (Herba est cibus ovium, asinōrum, equōrum aliā-
rumque bēstiārum, nōn hominum!) Ovēs laetae herbam edunt quam Quīntus ante eās tenet.
Avēs in āere volant et canunt, neque enim aquilam timent, quia ea procul in monte abest.
Mārcus magnam avem suprā sē volāre videt.
Mārcus: “Aspice illam avem, Quīnte! Estne aquila?” (Illa avis nōn est aquila, nam cum
parvae avēs aquilam volāre vident, inter folia et rāmōs arborum sē occultant.)
Quīntus nōn respondet, is enim currit ad asinum, quī prope silvam herbam carpit. Quīn-
tus, quī asinō vehī vult, ut pater eius equō vehitur, in asinum ascendit. Iam puer super
asinum sedet et clāmat: “Curre, asine!” Sed asinus, quī puerum crassum vehere nōn vult,
cōnsistit neque sē movet.
Iam accurrit Mārcus et asinum baculō pulsat! Asinus perterritus Mārcum pede pulsat et
currit! Quīntus ad terram cadit. Mārcus īrātus post asinum currit, neque eum capere potest;
fessus ante rīvum cōnsistit et aquam bibit ē rīvō.
Iūlius cum pāstōre ad Quīntum, quī in terrā iacet, accurrit atque eum sustinēre vult, neque
necesse est eum sustinēre, nam puer ipse ambulāre potest. Iūlius Mārcum vocat: “Venī,
Mārce!” Mārcus Iūlium vocāre audit et ad eum venit.
Dominī Rōmānī nōn asinīs, sed equīs vehuntur, aut lectīcā portantur ā servīs.
2. Analitzeu i traduïu els següents textos. Abans de començar, us aniria bé repassar l'infinitiu actiu i passiu i les oracions d'infinitiu.
Fixeu-vos: les paraules marcades amb un altre color són les que trobareu al vocabulari de sota.
a) L'home llop (versió d'un fragment del Satiricó de Petroni).
Olim amicus meus cum centurione ex urbe discedebat. Nox erat, sed luna plena
lucebat. Amicus et centurio per uiam festinabant. Vbi per stelas eunt, centurio tunicam
deponit et eam circummingit. Ecce centurio euanescit. Magnus lupus subito apparet.
Amicus meus ualde timebat. Magnus lupus ululat et ad siluam festinat. Tunica in uia
iacet. Amicus tunicam caute inspicit. Ecce tunica erat lapidea. Tum amicus ad uillam
amicae suae peruenit. Illa "lupus" inquit "uillam intrauit et oues occidit. Seruus collum
eius lancea traiecit". Mane amicus in uiam redit et tunicam non inuenit sed sanguinem
inuenit. Mox domum suam uenit. Centurio erat in lecto et collum eius medicus curabat.
Centurio erat uersipellis.
b) En aquest text, Ciceró denuncia un intent de cop d'estat contra la República ideat pel patrici romà Luci Sergi Catilina.
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis (...).
VOCABULARI
circummingo, minxi, mictum (3): pixar al voltant.
conlocatus, -a, -um: situats.
conscriptus, -a, -um: veure pater.
in dies singulos: dia a dia.
inertiae nequitiaeque: genitius que depenen de condemno. Són un CRV que expressa la culpa o el delicte pel que es condemna.
uersipellis, -e: home llop.
videri: infinitiu passiu de video. Aquest verb en veu passiva sovint, com en aquest cas, pot significar “semblar”.