Missal Vetus Hibernicum - Corpus Christi Missal - Old Irish Missal
Per Omnia secula seculorum. Amen.
Dominus Vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sursum cordo.
Habeamus ad Dominum.
Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere. Domine sancte pater omnipotens aetere Deus. Per Christum Dominum nostrum.
Per quem majestatem tuam laudant Angeli adorant Dominationes tremunt Potestates. Coeli coelorum que Virtutes ac beata Seraphin socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces. Ut admitti jubeas deprecamur. Supplici confessione dicentes: Sanctus...
Et ideo cum angelis atque archangelis cum tronis et dominationibus cum que omni militia celestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.
Sanctus sanctus Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et universa terra gloria tua Hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis benedictus qui venit de celis ut conversaretur in terris homo factus est ut dilicta carnis deleret hostia factus est ut per passionem suam vitam aeternam credentius daret: Per Dominum nostrum Jesum Christum, Qui Tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Te igitur clementissime pater per jesum Christum filium tuum dominum nostrum. Supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas hec dona +. Hec munera +. Hec sancta sacrificia illibata. In primis que tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare. Custodire adunare. Et regere digneris toto orbe terrarum. Una cum famulo tuo papa nostro N. et antistite nostro N. et omnibus ortodoxis atque catholice et apostolice fidei cultoribus.
Memento Domine famulorum famularumque tuarum. N. et N. et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe alutis et incolumitatis (incolomitatis) sue tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.
Communicantes et memoriam venerantes imprimis gloriose semper virginis mariae genitricis Die et Domini nostri Jesu Christi sed et beatorum apostolorum et martirum tuorum. Petri, Pauli, Andree. Jacobi. Johannis. Tome, Jacobi. Philippi. Bartolomei. Mathei. Simonis et tathei. Lini. Cleti. Clementis. Sixti. Cornelii. Cipriani. Laurentii. Crisogoni. Ioannis. Et Pauli. Cosme et Damiani. Et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas. Ut in omnibus protectionis tue muniamur auxilio. Per eundem. Christum Dominum nostrum Jesum Christum, Qui Tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Hanc igitur oblationem servitutis nostre sed et cuncte familie tue que sumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas. Atque ab aeterna dampnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Qui Tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Quam oblationem tu Deus in omnibus que sumus benedictam+. Ascriptam. Ratam. Rationabilem acceptabilem que facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui Domini nostri Jesu Christi.
Qui pridie quam pateretur Accepit panem in sanctas ac enerabiles manus suas elevatis oculis suis ad celum et ad te Deum patrem suum omnipotentem tibi gratias egit Benedixit. Fregit dedit discipulis suis dicens. Accipite et manducate ex hoc omnes.
HOC EST ENIM CORPUS MEUM.
Simili modo posteaquam cenatum est. Accepiens et hunc preclarum calicem in sanctas ac venerabilies manus suas. Item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens; accipite et bibite ex eo omnes.
HIC EST ENIM CALIX SANGINIS MEI NOUI ET ETERNI TESTAMENTI
MISTERIUM FIDEI. QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN
REMISSIONEM PECCATORUM. HEC QUOTIENSCUNQUE FECERITIS IN MEI
MEMORIAM FACIETIS.
Unde et memores Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi filii tui Dei nostri beate. Passionis necnon et ab inferis resurrectionis sed et in coelos gloriose ascensionis offerimus preclare maiestati tue de tuis donis ac datis hostiam puram. Hostiam sanctam. Hostiam Immaculatam. Panem sanctum vite aeterne et calicem salutis perpetue. Supra que propitio ac sereno vultu respicere digneris. Et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi abel. Et sacificium patriarche mnostri abrahe. Et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam.
Supplices te rogamus et petimus Omnipotens Deus jube hec per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tue.
Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanginem sumpserimus omni benedictione celesti. Et gratia repleamur. Per eundem Christum...
Memento etiam domine famularumque tuarum N. et N. illiorum qui nos precesserunt cum signo fidei et dormiunt in sompno pacis. Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgeas deprecamur.
Nobis quoquo peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris. Cum sanctis tuis apostolis et martiribus. Cum Johanne Stephano. Mathia. Barnaba Ignatio. Alexandro. Marcellino Petro. Agatha. Lucia. Agna. Cecilia. Anastassia. Et cum omnibus sanctis tuis intra quorum nos consortium non estimator meriti. Sed venie que sumus largitor admitte. Per Christum.
Per quem hec omnia Domine semper bona creas. Sanctificas. Vivificas benedicis. Et prestas nobis.
Per ipsum.
Et cum ipso.
Et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti in unitate Spiritus
Sancti omnis honor et gloria.
Per omnia secula seculorum amen.
Oremus preceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere.
Pater noster qui es in coelis. Santificetur nomen tuum. Adventiat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut inn coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. et dimitte nobis debita nostra. Secuit et nos dimittimus debitoribus nostris. et ne nos inducas in temptationem.
Sed libera nos a malo.
Libera nos que sumus domine ab omnibus malis preteritis presentibus et futuris. Et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea cum omnibus sanctisPacem mandasti pacem dedisti pacem dirilinquisti pacem tuam Domine da nobis de caelo et pacificum hunc diem et ceteros dies vitae nostrae in tua pace disponas. Per Dominum...
Da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordie tue adjuti. Et a peccato simus semper liberi et a omni perturbatione securi. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritius sancti Deus. Per omnia secula seculorum. Amen.
Pax Domini sit semper vobiscum
Et cum spiritu tuo.
(From this point the variations from the R. Canon are too
numerous for marginal reference.)
Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis.
Agnus Dei quie.
Agnus. Dona nobis pacem.
Hec sacrosancta commixtio corporis et sanginis Domini nostri Jesu Christi fiat omnibus sumentibus salus mentis et corporis.Domine Jesu Christe fili Dei vivi qui exvoluntate patris cooperante sancto Spiritu per mortem tuam mundum saluasti libera me per hoc sacrum corpus et sanginem tuum a cunctis iniquitalibus et universis malis meis. Et fac me tuis obedire preceptis et a te nunquam in perpetuum separari qui.
Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat me in vitam.
Sangis Domini nostri Jesu Christi sit mihi ad purificationem mentis in vitam aeternam.
Placeat tibi sancta Trinitas obsequium seruitutis mee et presta ut hoc sacrificium quod oculis tuae majestatis indignus obtuli acceptabile que et omnibus pro quibus illud obtuli sit te miserante propitiabile.