NŌNA LĒCTIŌ.
Praeteritum Plus QuamPerfectum Tempus.
Dē Rōmulō et Remō
Nūtrīx cum īnfante Titō et sorōribus ēius sub vetere quercū sedebat, dum Mārcus in silvā lūdit [Marco in silvā ludentē]. Ad eōs pāstor senex appropinquat, quem omnēs ūnā vōce rogāntes: 'Narrā nōbīs, sōdēs, ō senex, fābulam dē hērōibus'. Itaque is nārrāturus incēpit:
'Rōmulus et Remus, ut ferunt, Mārtis deī et Rheae Silviae geminī erant fīliī. Rēgem autem crūdēlem, nōmine Amūlium, Albae Longae tunc temporis rēgnāvisse constat. Frātrem enim suum e rēgnō iam expulerat omnēsque frātris fīliōs interfēcerat; Rheae tamen Silviae pepercerat. Tandem hōs etiam īnfantēs necāri cōnstituit; itaque in Tiberim fluvium servōs cōnicere eōs iussit. Forte Tiberis super rīpās aquam effūderat et agrōs, quī circā erant, inundāverat; neque adīre servī ad iūstum fluviī cursum poterant. Itaque in stāgnō parvum alveum, in qua īnfantēs iacēbant, relīquērunt. Postquam aqua iterum cōnsēdit, lupam sitiēntem, quae ad flūmen dēscendēbat, vāgītūs puerōrum audivisse narrant. Multōs diēs eōs nūtrīvit. Tandem pāstor rēgiī gregis geminōs invēnit et uxōrī suae dedit. Illa eōs ēducāvit. Ita cōnservātos pueros Rōmam urbem posteā condidisse tradunt.
PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore praeteritō perfectō: expellō, inundō. B. Scrībe enuntiationem horum omnium in hāc fābulā verborum. C. Scrībe omnia nōmina in cāsibus Nōminātīvō et Genetīvō Singulāris Numerī cum genere. D. Respondē: (i) Quot quercūs in hortō tuō sunt? (ii) Quōcum Titus sedēbat? (iii) Ubi Amūlius rēgnābat? (iv) Quem rēgnō expulerat? (v) Quem interfēcerat? (vi) Cūr Rhea Silvia adhūc vīvēbat? (vii) Quōmodo Numitor geminōs necāre cōnstituit? (viii) Quid servōs facere iussit? (ix) Cūr servī id facere nōn poterant? (x) Quandō flumen super rīpās aquam effundit? (xi) Sī flūmen aquam super rīpās effūdit, quālēs sunt, agrī? (xii) Quāndo lupa ad Tiberim dēscendit? (xiii) Quis īnfantēs servāvit? (xiv) Ubi est Rōma? (xv) Quis Rōmam condidit? E. Explicā per clausulam relātīvam: rēx, nūtrīx, pāstor, quercus, senex, īnfāns, Tiberis, alveus, stāgnum, rīpae.