OCTAVA LĒCTIŌ.
Verbum Dēpōnēns.
Profectiō Mārcī.
Mārcus prīmā lūce ē cubīlī surgens ante quam domō ad lūdum proficīscitur nihil cibi ēst. Sī in itinere morārī vult animālia persequendī causā, senex servus, quī eum comitātur, ita loquitur: 'Properā, Mārce, tē precor, nisi sērō in lūdum vīs ingredī.'
Illōs sequitur verna parvus, quī librōs tabellāsque portat. Sī forte librī aut stilī oblītus erit, magister īrātus Mārcō ita loquētur:
'Cūr stilum domī relīquistī? Quō īnstrūmentō ad scrībendum ūtī vīs? Nōnne verbera meritus es?'
Puer silentiō poenās dabit; at verna etiam, ut opīnor, post lūdum verbera patiētur, quae plēnē meritus est.
Rationē ablativi absoluti adhibitā
Marcus, sole oriente, e cubili surgens nihil cibi ēst.
Senex servus ita loquitur: "Cave Marce! Libris oblitis tuis, verbera meritus eris!"
Quibus verbis auditis, puer silentio poenas dabit...
THESEVS SECVTVS FILVM ARIADNAE...
PĒNSUM. A. Scrībe Partēs Prīncipālēs verbōrum dēpōnentium. B. Quem cāsum haec verba regunt? careō, ūtor, miseret, oblīvīscor, invideō, licet, oportet. C. Respondē: (i) Unde Mārcus prīmā hōrā cottīdiē proficīscēbātur? (ii) Quandō ē cubīlī surgēbat? (iii) Quōmodo differunt inter sē servus et verna? (iv) Quō cōnsiliō verna Mārcum sequēbātur? (v) Quō cōnsiliō servus senex eum comitābātur? (vi) Quō cōnsiliō Mārcus saepe morābātur? (vii) Cūr magister īrātus est? (viii) Uter puerōrum verbera meritus erat? (ix) Uter verbera passus est? (x) Quō īnstrūmentō ūteris ad scrībendum in tabulā? (xi) Quibus membrīs ūtimur ad natandum? Quibus ad saliendum? (xii) Quis tē ad lūdum comitātur? (xiii) Sī sērō in lūdum vēneris, quid magister loquētur? (xiv) Quandō tū ē cubīlī surgis? (xv) Quandō domō proficīsceris? D. Dēclīnā tempora praesēns et futūrum: moror, mereor, patior.
Reditus Mārcī.
Sextā hōrā, dum Mārcus domum redit, parentēs eum redeuntem in hortō exspectābant. Postquam is in hortum intraverat, cum mātrem amplexus sit et patrem salūtāverit, illa eum rogāvit:
'Cūr toga tibi tam sordida est?'
Cuī Mārcus respondens:
'Quia in līmō,' inquit, 'dēlāpsus sum, dum avem persequor'.
His verbis auditis, māter īrāta, quod puer tam imprūdēns erat, et fere clāmāns:
'Nōn cēnābis igitur,' inquit, 'statim ad cubiculum abī!"
Mārcus autem lacrimāre incēpit—nam persuādēre lacrimīs mātrī sciēbat— et vultum componens:
'Īgnōsce mihi', inquit, 'māter mea; nōlī īrāscī; iam satis poenārum dedī; paene enim ante mortuus sum, quam servus mē ē fossa extrāxit'.
Tum māter fīlium iterum amplexa alteram togam induendī causā dīmīsit. Ille mox ad cēnam regreditur rīdēns et pūrā togā vestītus.
Rationē ablativi absoluti adhibitā
Sextā hōrā, parentibus exspectantibus, Marcus domum redit.
His verbis auditis, māter īrāta fere clāmavit.
Marcus, vultū compositō, lacrimāre incēpit.
PĒNSUM. A. Dēclīnā tempus perfectum verbōrum: amplector, morior. B. Scrībe Partēs Prīncipālēs: redeō, amplector, dēlābor, persequor, īrāscor, persuādeō, sciō, īgnōscō, nōlō, morior, extrahō, induō, regredior, rīdeō. C. Respondē: (i) Quōmodo vocantur pater et māter? (ii) Utrum parentem Mārcus amplectēbātur? (iii) Utrum parentem salūtāvit? (iv) Cūr sordida facta erat toga Mārcī? (v) Quandō toga Mārcī sordida facta est? (vi) Cūr Semprōnia īrāta est? (vii) Quōmodo Mārcus mātrī suae persuādēbat? (viii) Cūr mātrēs fīliīs suīs semper īgnōscunt? (ix) Oportetne mātrēs fīliīs suīs semper īgnōscere? (x) Quō cōnsiliō Semprōnia Mārcum dīmīsit? (xi) Meritusne est Mārcus cēnam? (xii) Ā quō Mārcus ē fossā extrāctus est? (xiii) Quālis Mārcus ad cubiculum dīmissus est? (xiv) Quālis Mārcus ad cēnam regressus est? D. Coniunge in ūnam sententiam: (i) Mārcus mātrem amplexus est; Mārcus patrem salūtāvit. (ii) Mārcus regressus est; Mārcus cēnāvit. (iii) Puer in līmō dēlāpsus est; Puer sordidam togam habet. (iv) Mārcus domō profectus est; Mārcus in itinere morābātur. (v) Discipulī stilōrum oblītī sunt; Discipulī poenās dabunt. (vi) Casar in senātum ingressus est; Coniūrātī Caesarem occīdērunt. (vii) Mārcus ā lūdō regressus est; Māter Mārcum amplectitur. (viii) Mārcus verbera meritus est; Māter Mārcō īgnōvit. (ix) Avus mortuus est; Puerī puellaeque lacrimant. (x) Mārcus animālia persecūtus est; Mārcus sērō ad lūdum advēnit.
de grammatica
Dulce et decorum est pro patria mori.
Primum vivere, deinde philosophari.
Roma locuta causa finita.
Q. HORATI FLACCI
CARMINVM LIBER TERTIVS
Verbos Deponentes
1.- Gramática
a) Los verbos deponentes son verbos de valor activo que tienen una flexión idéntica a la voz pasiva.
Aquí veremos únicamente las formas del presente y los infinitivos.
Veamos un verbo de cada conjugación:
b) Verbos semideponentes
Existen algunos verbos semideponentes. Las formas del presente de estos verbos son activas y las formas del perfecto pasivas.
Ejemplo:
audere (osar)
Presente (activo): audeo - oso
Perfecto (pasivo): ausus sum - he osado
Otros verbos semideponentes:
gaudeo (alegrarse)
fido (fiarse)
soleo (soler)
2.- Vocabulario
Algunos verbos deponentes importantes:
opinor, atus, ari - opinar
irascor, atus, i - enfadarse
morior , mortuus, i - morir
nascor, natus sum, nasci - nacer
laetor, atus, ari - alegrarse
sequor, cutus, i - seguir
patior, passus, i - sufrir
proficiscor, profectus, i - ponerse en marcha
loquor, locutus, i - hablar
obliviscor, litus, i - olvidar
recordor , atus, ari- acordarse
utor, usus, uti - utilizar
aggredior, gressus, i - acercarse, atacar
ingredior, gressus, i - entrar
largior, itus, iri - donar
vereor, itus, eri - tener escrúpulos
Verbos semideponentes:
gaudeo, gavisus, sum, ere - alegrarse, gozar
soleo, solitus sum, ere - soler
fido, fisus sum, ere - fiarse
3.- Ejercicios
Construya el presente de los siguentes verbos deponentes:
opinari / vereor / loqui / largiri
(Para ver las soluciones haga click en el cuadro; doble click vuelve a posición original)
(ab inde minvto secvndo narratio textvs incipit)
Demosthenes, ille orator clarissimus, quod res publica in summum discrimen adducta est per consilia Philippi, Macedonum regis, Athenienses de periculo quod imminebat saepe monebat.
Postquam diutius more suo cives hortatus est, miratus quod surdis auribus verba faciebat, subito vocem mutavit.
"Ceres olim," inquit," una cum hirundine et angue itineris comitibus profecta, ad altum pervenit flumen, quod tranavit anguis, hirundo autem pennis transvolavit."
Hic ubi orator subito sermonem interrupit,
"At Ceres ipsa quo modo traiecta est?" exceperunt cives. Tum ille voltu severe,
" Numquid vobis stultius esse potest, Athenienses, qui ita delectamini fabulis, quibus auctoritatem quidem nullam adiungere debemus, Philippum tamen, qui exitium civitati minatur, nihili habetis?"
LEXICON
hortor-aris-ari-hortatus sum: excito-as-are
miror-aris-ari-miratus sum: stupeo-es-ere
proficiscor-eris-proficisci-profectus sum: adeo-is-ire
minor-aris-ari-minatus sum: minas profero-ers-erre