SĒPTIMA LĒCTIŌ. Verbum Impersōnāle.
Villa Cornēliāna
Mārcus ōlim aegrōtāns ad lūdum īre nolēbat. Ōtium igitur agere eī licuit. Patrem autem rēs agendī causā Tībur īre oportuit et Mārcus illum rogāvit: 'Licetne mihi, Ō pater, tēcum venīre? Volō enim rūrī errāre et vōcēs avium audīre, dum tū negōtium in urbe agis [te negotium in urbe agente]?'
Cornēlius respondit: 'Sī vīs, mī fīlī, mēcum venīre, tibi licet. Properā tamen, quia ego iam parātus sum.'
Mox extrā rūra Cornēliāna uterque et pater et filius erat et, dum eunt [euntes], multa inter sē disserēbant. Subitō leporem in viā occīsum vīdērunt, et Mārcus 'Ō miserum leporem!' inquit. 'Cūr hominēs volunt animālia interficere?' Pater: 'Hoc nesciō,' inquit, 'barbarōs tamen multō plūs quam nōs hoc facere narrant, quia animālia ferōciōra apud eos sunt; nōnnūlla etiam hominēs vorant. In Āfricā, ut incolae dīcunt, leō, quī rēx animālium vocātur, noctū vīcum saepissimē intrans, vel īnfantes auferre vel, sī māgnopere ēsurit, hominēs etiam vī petere creditur. In Indīs tigris habitat, quī neque hominēs neque ferās, nisi elephantum, timet. Apud nōs etiam aper in mediīs silvīs latet; nōn carnem ille hūmānām, ut leō tigrisque, vorat, sed ferōcissimus tamen est vēnātōribusque diū resistit.'
PĒNSUM. A. Dēclīnā: leō, tigris, aper, lepus. B. Scrībe in omnibus persōnīs: mihi licet exīre; mē oportet bene labōrāre. C. Respondē: (i) Quid vōbīs facere nōn licet, dum Latīnam linguam discitis? (ii) Quid vōs facere oportet, dum Latīnam linguam discitis? (iii) Ubi tē labōrāre oportet? Ubi lūdere licet? (iv) Quandō ad lūdum venīre tibi nōn licēbit? (v) Curritne lepus ex omnibus animālibus celerrimē? (vi) Quod animal ferōcissimum est? (vii) Quālem carnem tigris libenter vorat? (viii) Quandō leō hominēs oppūgnat? (ix) Quamdiū aper vēnātōribus resistit? (x) Unde leō saepe īnfantem aufert? (xi) Quandō Cornēlius et Mārcus multa inter se disserēbant? (xii) Quō cōnsiliō Cornēlius Tībur iit? (xiii) Ubi erat Tībur oppidum? (xiv) Quam procul Rōmā aberat? (xv) Quae ferae in Britanniā habitant?