OCTĀVA LĒCTIŌ. Futūrum Perfectum.
Vīlla Cornēliāna (II)
Prīmō vēre advenientē, agricola sēmina in agrō serēbat, cum Mārcus forte appropinquāvit. Hic agricolam rogāns: 'Cūr nihil in agrīs crēscit?'
Ille dē respōnsō diū cōgitāvit, tum ita respondit: 'Cum pluerit et sōl fulserit, tum plantae tenerae ex humō surgent; aestāte aristae flāvēscent; autumnō segetem metēmus. Cum segetem messuerimus, tum frūmentum in horreum ferēmus. Dum autem sermōnem tēcum cōnferō, cessō; neque ante pluviam tōtum agrum sēverō.'
Deinde Mārcus 'Num pluet?' inquit. 'Quōmodo hoc scīs?'
Tum agricola 'Multa', inquit, 'esse sīgna pluviae patet. Nōnne hirundinēs vidēs? Suprā fluvium multae volitant; māgnī igitur erunt imbrēs. Nōnne cornīcem ibi vidēs? Ecce, cornīx sōla in rīpā fluviī hūc illūc ambulat et plēnā vōce pluviam vocat. Poēta noster haec cecinit:
Tum cornīx plēnā pluviam vocat improba vōce
Et sōla in siccā sēcum spatiātur harēnā.
Haec et alia sunt sīgna pluviae. Ecce autem certissimum sīgnum; dēnsa enim nūbēs inter nōs et sōlem pendet. Nisi tū quam celerrimē domum cucurreris, imber tē intercipiet; equidem, nisi nunc properābō, nōn ante imbrem agrum sēverō.'
PĒNSUM. A. Dēclīnā in futūrō perfectō: fulgeō, volitō, currō. B. Scrībe prīmam persōnam singulāris numerī futurī perfectī temporis; serō, appropinquō, crēscō, surgō, metō, ferō, videō, canō, pendeō, intercipiō. C. Respondē per futūrum perfectum: (i) Quandō in campum ībis? e.g. Cum pēnsum meum fēcerō, in campum ībō. (ii) Quandō ad lūdum redībis? (iii) Quandō seges crēscet? (iv) Quandō pluet? (v) Quandō magister contentus erit? (vi) Quī discipulus praemium accipiet? (vii) Quandō dormītum ībis? (viii) Quandō Mārcus vir erit? (ix) Quandō agricolae frūmentum in horreum ferent? (x) Quandō plantae tenerae ex humō surgent? (xi) Quandō tū contentus eris? (xii) Quandō vōs Latīnam linguam bene dīcere poteritis? D. Respondē: (i) Quōcum Mārcus sermōnem cōnferēbat? (ii) Quibus rēbus caelum saepe est plēnum? (iii) Quō tempore annī hirundinēs in Britanniam redeunt? (iv) Quae sunt quattuor tempora annī? (v) Quō tempore annī agricolae serunt? metunt? nōn labōrant? (vi) Quō tempore annī plūrimum pluit? (vii) Quōmodo vocātur ille poēta quī dē cornīce cecinit? (viii) Dum ad lūdum cum amīcō venīs, quid per tōtum iter facis? (ix) Dē quibus rēbus sermōnem cum hōc amīcō cōnfers? (x) Quandō sōl nōn fulget? (xi) Hieme quid humī iacet? (xii) Quō hirundinēs autumnō volant? (xiii) Cūr agricolae cornīcēs nōn amant? (xiv) Scrībe ea nōmina avium quae scīs. (xv) Quid nunc in caelō vidēs?