SEXTA LĒCTIŌ. Comparātiō.
Iter Hannibalis (IV)
Longa erat fābula patrī narrānti, et proximō diē Cornelius dē itinere Hannibalis plura dicturus his verbis nārrāre perrēxit:
'Dēscēnsum Alpium difficiliorem fuisse quam ascēnsum Titus Livius historicus narrat. In campō peditēs lentiōrēs erant quam equitēs; sed dum dē summīs montibus exercitus Hannibalis dēscendit, peditēs celeriōrēs fuērunt quam equitēs; elephantī ex omnibus lentissimī erant. Interdum elephantī in locīs superiōribus diū manēbant neque in loca īnferiōra dēscendere volēbant; cum autem ea via, quae ūltrā Alpēs inīqua et perīculōsa erat, citrā inīquior esset et perīculōsior, elephantī, animālia ex omnibus gravissima, facile ascendere aut dēscendere non poterant. Tandem aliquando mīlitēs Hannibalē ducē campōs fertilēs Ītaliae īnfrā vīdērunt; statim fortiōrēs illīs fuērunt animī; longissimī enim itineris aderat fīnis.
'Decem diēbus ad summās Alpēs Poeni pervēnērunt; pauciōribus diēbus transactis ad campum dēscendērunt. Postquam autem Rōmānī dē hāc tam difficilī rē audīvērunt, eos clāmāre incēpisse dicunt: "Quis nunc nōs servāre potest? Nōnne Hannibal fortior et prūdentior est quam omnēs nostrī imperātōrēs? Videte difficillimam hanc rem fēcisse; multō facilius Hannibali erit nostram urbem capere." At post iter multō minor erat exercitus Poenōrum, quī antea māior erat quam Rōmānus.'
Tum Mārcus 'Cēpitne,' inquit, 'Hannibal Rōmam?'
Cuī pater respondens: 'Num hoc rogās, mī fīlī, tū quī Rōmānus puer es?' Nonne enim vides nos adhuc salvos vivere et victuros esse?"
INFINITIVVS ACTIVVS FVTVRVS
Rationē ablativi absoluti adhibitā
Longā fābulā a patrē iam diē superiorē narratā, Cornelius dē itinerē Hannibalis plura dicturus his verbis nārrāre perrēxit:
In campō peditēs lentiōrēs erant quam equitēs; sed exercitu Hannibalis dē summīs montibus dēscendentē, peditēs celeriōrēs fuērunt quam equitēs. 'Decem diēbus ad summās Alpēs Poeni pervēnērunt, pauciōribus diēbus transactis ad campum dēscendērunt.
Tandem aliquando, Hannibalē ducē, a mīlitibus campis fertilibus Ītaliae īnfrā vīsis, statim fortiōrēs illīs fuērunt animī.
Generē passivō
Tum Mārcus 'Roma,' inquit, ab Hannibale capta est?'
Cuī pater respondens: 'Num hoc a te rogātur, mī fīlī, tū quī Rōmānus puer es?' Nonne enim a te salus nostra victoriaque perspecta est?
PĒNSUM. A. Scrībe gradus comparātīvum et superlātīvum hōrum adiectīvōrum: lentus, inīquus, perīculōsus, fortis, paucī, prūdēns, facilis, difficilis, celer, longus, gravis. B. Comparā: (i) Hannibalem cum aliīs imperātōribus. (prūdēns.) (ii) ascēnsum Alpium cum dēscēnsu. (difficilis.) (iii) elephantum cum equō. (docilis.) (iv) canem cum asinō. (sagāx.) (v) montēs cum campīs. (altus.) (vi) hoc pēnsum cum trīgēnsimō. (facilis.) (vii) iter Hannibalis cum itinere quod tū cottīdiē facis. (longus.) (viii) peditēs cum equitibus. (lentus.) (ix) equitēs cum peditibus. (celer.) (x) canēs cum bōbus. (fidēlis.) (xi) mīlitem cum cīve. (fortis.) (xii) Brūtum cum Orbiliō. (stultus.) (xiii) discipulum qui nunquam labōrat cum eō quī nōnnunquam labōrat. (īgnāvus.) (xiv) puerum quī corpus exercuit cum eō quī hoc nōn fēcit. (validus.) (xv) quārtam decimam sententiam cum quārtā. (longus.) (xvi) gallīnās cum columbīs. (rapāx.) (xvii) Cornēlium cum pāstōre. (dīves.) (xviii) carmen pāstōris cum carmine gallī. (dulcis.) (xix) Padum cum Istrō. (rapidus) (xx) Ītaliam cum Siciliā. (māgnus.) C. Comparā trēs rēs per gradum superlātīvum: e.g. Ex hīs animālibus, elephantō equō cane, elephās gravissimus est. (i) taurum et ovem et canem. (saevus.) (ii) Alpēs et Pȳrēnaeōs et Āppennīnōs. (altus.) (iii) Istrum et Tiberim et Padum. (longus.) (iv) Britanniam et Corsicam et Siciliam. (māgnus.) (v) ducem et pāstōrem et arātōrem. (fortis.) (vi) equum et vaccam et suem. (fidēlis.) (vii) canem et asinum et taurum. (sagāx.) (viii) stilum et sellam et iānuam. (parvus) (ix) Brūtum et Marcum et Tertium. (stultus.) (x) hanc partem pēnsī et prīmam et alteram. (facilis.) (xi) hanc sententiam et prīmam et tertiam. (brevis.)
3