De capitulo XXIII EPISTVLA MAGISTRI

III. Scr. Dyrrhachii pr. Kal. Dec. a.u.c. 696.

TULLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIAE ET CICERONI.

Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque, ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est.

M. Tulli Ciceronis Epistulae, XIV, 3