De capitulo XIX MARITVS ET VXOR

TITI LIVI AB VRBE CONDITA

LIBER XXXIV, 3

Recensete omnia muliebria iura quibus licentiam earum adligauerint maiores uestri per quaeque subiecerint uiris; quibus omnibus constrictas uix tamen continere potestis. quid? si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum uiris patiemini, tolerabiles uobis eas fore creditis? extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt.

Vxorem quare locupletem ducere nolim

quaeritis? Vxori nubere nolo meae.

Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:

non aliter fiunt femina uirque pares.

M. VALERI MARTIALIS

EPIGRAMMATON LIBER VIII, 12