DE CAVSIS LINGVAE LATINAE COGNOSCENDAE

Cur linguae Latinae studere debeamus?

PROOEMIVM

DE LINGVA LATINA COGNOSCENDA ET AMANDA

Ni te plus oculis meis amarem...

Gaius Valerius Catullus, Carmina, 14

Fuit aliquando Germanus vir quidam, nomine Villelmus Sthudemund, philologus notissimus, qui quidem studiossisimus atque adamator litterarum Latinarum cum esset, comoedias illas a Plauto compositas in lucem nobis ex manuscripto libro reddiderit. Quod tali autem pacto fecit, ut verba revera Plautina operta occultaque aliis vocabulis cum fuerint (agebatur scilicet de libro palympsesto, quem vocant) necesse fuit ei acido humore uti ad singula reciperanda vocabula. Cuius gutta unaquaque liquoris supra verba superficialia inmissa, talem afferebat reverberationem ut oculi eius mox laesi necnon aegri fieri coeperint.

Quae cum ita sint, petivit noster oculorum medicum, qui oculis perspectis recognoscitisque, illam proposuit sententiam atque consilium, ut Villelmus dummodo sanos atque integros oculos servare vellet, laborem legendi interpretandique librum omnino desciscere deberet. Qua a nostro audito philologo ratione –illud compertum atque servatum habeas, eum Germanum fuisse hominem!- nullo modo persequi statim decrevit, immo redoblato animo ad suum libri legendi Plautini laborem ita se recepit, ut mox mox ad plenam atque absolutam caecitatem perventus putatur…! Crederet quis forte viro nostro maerore et tristia maxima laborante opus tale odio fuisse…nihil attamen falsius! Non solum ergo laborem finivit suum, sed etiam editionem comoediarum principem, quam vocant, in lucem edidit, quas in primae paginae fronte hoc modo quasi dicare ominarique verbis clarissimis splendidisque a Catullo illo poeta mutuatis voluit:

Ni te plus oculis meis amarem…

De amore linguae Latinae, quid amplius verborum opus est…?

View another webinar from Óscar Ramos

Non solum Latinum, oportet Graecum sermonem quoque noscamus...

Ο Ι Θ ΕΟ Ι ΚΑ Ι Ο Ι Α Ν ΘΡ Ω Π Ο Ι ( α )

Ὁ Ζεὺς θεός ἐστιν. Ὁ Διονύσος καὶ θεός ἐστιν. Ὁ Κρόνος καὶ θεός ἐστιν.

Ὁ Ζεὺς καὶ ὁ Διονύσος καὶ ὁ Κρόνος θεοί εἰσιν. Ὁ Ζεὺς καὶ ὁ Διονύσος καὶ ὁ Κρόνος τρεῖς θεοί εἰσιν. Ὁ Ζεὺς καὶ ὁ Διονύσος δύο θεοί εἰσιν. Ὁ Ζεὺς εἷς θεός ἐστιν. Ὁ Ζεὺς θεὸς καλός ἐστιν. Ὁ Διονύσος καὶ θεὸς καλός ἐστιν. Ὁ Ζεὺς καὶ ὁ Διονύσος δύο θεοί καλοί εἰσιν. Ὁ Κρόνος οὐ καλός, ἀλλὰ αἰσχρός ἐστιν.

View more presentations from Ana Ovando

Articulum

τό

οἱ

αἱ

τά

τόν

τήν

τό

τούς

τάς

τά

τοῦ

τῆς

τοῦ

τῶν

τῶν

τῶν

τῷ

τῇ

τῷ

τοῖς

ταῖς

τοῖς

Pronomina personalia

ἐγώ ἡμεῖς σύ ὑμεῖς

ἐμέ͵με ἡμᾶς σέ͵ σε ὑμᾶς

ἐμοῦ͵ ἡμῶν σοῦ͵ σου ὑμῶν

ἐμοί͵ μοι ἡμῖν σοί͵ σοι ὑμῖν

Verbum sum

εἰμι

εἶ

ἐστι

ἐσμεν

ἐστε

εἰσι