PAGINA SALVTIGERA

Exoptatissimos vos excipimus, discipuli discipulaeque quicumque nostram visitis paginam! Quam vero confecimus paginam ea solaque mente, quo facilius expeditius commodius linguam Latinam et cognoscere et exercere ipsi valeatis.

Ad quem finem consequendum, linguae Latinae excultissimorum sententiam hominum secuti, nullam aliam proponendam habemus meliorem methodum quam eam ab illo optimo magistro eodemque de Latinitate meritissimo IOHANNE ORBERGIO inductam c.n. LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA.

Qui quidem Danus magister cum institutionem Latinam fere ubique quasi iacentem dirutamque videret, ab ipso rogans eius cladis causae quae essent, nullam aliam praecipuam invenit causam nisi eam, magistri Latini vias in disciplinam docendam non tam optimas efficacesque iam multum tempus esse persecutos: unde illud statim patebat, usum exercitationemque linguae neque tantum grammaticam doctrinam ad medullam linguae cuiusdam penetrandam omnino esse necessarium.

Qua ergo via si progredi velis, care discipule, ea tibi erunt necessaria, ut oculos in legendo atque aures in auscultando perbelle aperias, calamum stilumque in Latinis pagellis scribendis acuas, linguam auresque ad colloquia Latina serenda disponas atque pares. Quae si omnia consulto optimeque feceris, doctrina grammatica quam maximam locupletissimamque poteris addita, haud est dubium quin velocior expeditiorque opinione in aedes optimorum Latinorum scriptorum pervenire valeas, unde thesauros ibi qui servantur ad vitam tuam cottidianam meliorem sapidiorem humaniorem reddendam liberrimo animo haurire possis.

Faustissime ergo incedatis atque optimum agatis Latinum iter imo ex corde exoptamus!

Semper quam optime valeatis!

Iohannes Orbergius a prima iuventute usque ad postremum fere vitae diem

in Latinis libris componendis et aptandis laborasse creditur

His imaginibus discipuli in Accademia Vivarii Novi commorantes magistrum de optima Latinitate procurata maxime honorandum voluerunt