FALTONIAE PROBAE - CENTO VIRGILIANUS http://www.poesialatina.it/_ns/Testi/Probae/CentoVirgil.htm
PRAEFATIO
Constantina deum venerans Christoque dicata
omnibus impensis devota mente paratis
numine divino multum Christoque iuvante
sacravi templum victricis virginis Agnes, 5
templorum quod vincit opus terrenaque cuncta,
aurea quae rutilant summi fastigia tecti.
Nomen enim Christi celebratur sedibus istis,
Tartaream solus potuit qui vincere mortem
invectus caelo solusque inferre triumphum 10
nomen Adae referens et corpus et omnia membra
a mortis tenebris et caeca nocte levata.
Dignum igitur munus martyr devotaque Christo
ex opibus nostris per saecula longa tenebis,
o felix virgo, memorandi nominis Agnes.
DICATIO
Romulidum ductor, clari lux altera solis,
eoa qui regna regis moderamine iusto,
spes orbis fratrisque decus: dignare Maronem
mutatum in melius divino agnoscere sensu, 5
scribendum famulo qui iusseras. hic tibi mundi
principium formamque poli | hominemque creatum
expediet limo, | hic Christi proferet ortum,
insidias regis, magorum praemia, doctos
discipulos pelagique minas gressumque per aequor: 10
hic fractum famulare iugum vitamque reductam
unius crucis auxilio reditumque sepultae
mortis et ascensum pariter sua regna petentis.
haec relegas servesque diu tradasque minori
Arcadio, haec ille suo generi; haec tua semper 15
accipiat doceatque suos augusta propago.
āāCento Vergilianus de laudibus Christi
CENTO VIRGILIANUS
Intro
Iam dudum temerasse duces pia foedera pacis,
regnandi miseros tenuit quos dira cupido,
diversasque neces, regum crudelia bella
cognatasque acies, pollutos caede parentum 5
insignis clipeos nulloque ex hoste tropaea,
sanguine conspersos tulerat quos fama triumphos,
innumeris totiens viduatas civibus urbes,
confiteor, scripsi: satis est meminisse malorum:
nunc, deus omnipotens, sacrum, precor, accipe carmen 10
aeternique tui septemplicis ora resolve
spiritus atque mei resera penetralia cordis,
arcana ut possim vatis Proba cuncta referre.
non nunc ambrosium cura est mihi quaerere nectar,
nec libet Aonio de vertice ducere Musas, 15
non mihi saxa loqui vanus persuadeat error
laurigerosque sequi tripodas et inania vota
iurgantesque deos procerum victosque penates:
nullus enim labor est verbis extendere famam
atque hominum studiis parvam disquirere laudem: 20
Castalio sed fonte madens imitata beatos
quae sitiens hausi sanctae libamina lucis
hinc canere incipiam. praesens, deus, erige mentem;
Uergilium cecinisse loquar pia munera Christi:
rem nulli obscuram repetens ab origine pergam, 25
si qua fides animo, si vera infusa per artus
mens agitat molem et toto se corpore miscet
spiritus et quantum non noxia corpora tardant
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Canto
O pater, o | hominum rerumque aeterna potestas, 30
da facilem cursum atque animis illabere nostris,
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
nate, patris summi vigor et caelestis origo,
quem primi colimus meritosque novamus honores,
iam nova progenies, omnis quem credidit aetas. 35
nam memini veterum volvens monumenta virorum
Musaeum ante omnes vestrum cecinisse per orbem
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
ā omnia et ipse tener mundi concreverit orbis.
felix, qui potuit rerum cognoscere causas, 40
unde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,
ā et liquidi simul ignis et caeli mobilis umor.
haut aliter prima crescentis origine mundi
illuxisse dies aliumve habuisse tenorem 45
crediderim. maior rerum mihi nascitur ordo,
si qua fidem tanto est operi latura vetustas.
namque (fatebor enim) levium spectacula rerum
semper equos atque arma virum pugnasque canebam
et studio incassum volvi exercere laborem. 50
omnia temptanti potior sententia visa est
pandere res altas terra et caligine mersas.
inque dies aliquid iam dudum invadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quiete est.
ore favete omnes laetasque advertite mentes, 55
matres atque viri pueri innuptaeque puellae.
Principio caelum ac terras camposque liquentes
lucentemque globum lunae solisque labores
lumina, labentem caelo quae ducitis annum.
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aether, 60
set nox atra polum bigis subuecta tenebat,
et chaos in praeceps tantum tendebat ad umbras,
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
aƫra dimovit tenebrosum et dispulit umbras 65
et medium luci atque umbris iam dividit orbem.
sidera cuncta notat tacito labentia caelo
intentos volvens oculos, qua parte calores
austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi.
postquam cuncta videt caelo constare sereno 70
omnipotens, stellis numeros et nomina fecit
temporibusque parem diversis quattuor annum
aestusque pluviasque et agentes frigora ventos.
atque haec ut certis possimus discere signis,
vere tument terrae et genitalia semina poscunt 75
ac medio tostas aestu terit area fruges
et varios ponit fetus autumnus et atra
venit hiemps: teritur Sicyonia baca trapetis:
atque in se sua per vestigia volvitur annus.
tempore iam ex illo fecundis imbribus aether 80
magnus alit magno commixtus corpore fetus.
et iam prima novo spargebat lumine terras
ducebatque diem stellis Aurora fugatis.
tum durare solum et discludere Nerea ponto
incipit et rerum paulatim sumere formas, 85
et variae pelagi facies immania cete
aequora verrebant caudis aestumque secabant.
nec non et vasti circum gens umida ponti
iam sole infuso, iam rebus luce retectis
exultans rorem late dispergit amarum. 90
postera iamque dies primo surgebat eoo.
fundit humus flores et frondes explicat omnes
sanguineisque inculta rubent aviaria bacis,
non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram. 95
avia tum resonant avibus virgulta canoris
et liquidas corvi presso dant gutture voces
nec gemere aƫria cessavit turtur ab ulmo.
quarto terra die variarum monstra ferarum
omnigenumque pecus nullo custode per herbam 100
educit silvis subito mirabile visu.
tum demum movet arma leo, tum pessima tigris
squamosusque draco et fulva cervice leaena
saevire ac formae magnorum ululare luporum.
cetera pascuntur virides armenta per herbas, 105
nec gregibus liquidi fontes nec gramina desunt.
iamque dies alterque dies processit, et omne
hoc virtutis opus divinae mentis et haustus
prospiciens genitor perfectis ordine rebus
expleri mentem nequit ardescitque tuendo 110
terrasque tractusque maris caelumque profundum,
alituum pecudumque genus, secumque volutat,
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
neu segnes iaceant terrae. iuvat usque morari.
talia versanti subito sententia sedit, 115
felicemque trahit limum fingitque premendo
pingue solum primis extemplo a mensibus anni.
iamque improviso tantae pietatis imago
procedit nova forma viri pulcherrima primum,
os umerosque deo similis, cui mentem animumque 120
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.
quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum sociusque in regna vocari.
haut mora continuo placidam per membra quietem
dat iuveni et dulci declinat lumina somno. 125
atque illi medio in spatio iam noctis opacae
omnipotens genitor costas et viscera nudat.
harum unam iuveni laterum compagibus artis
eripuit subitoque oritur mirabile donum
(argumentum ingens) claraque in luce refulsit 130
insignis facie | et pulchro pectore virgo,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
olli somnum ingens rumpit pavor: ossaque et artus
coniugium vocat ac stupefactus numine pressit
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. 135
His demum exactis torquet qui sidera mundi
infit: eo dicente premit placida aequora pontus
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
'uivite felices interque nitentia culta
fortunatorum nemorum sedesque beatas. 140
haec domus, haec patria est, requies ea certa laborum.
his ego nec metas rerum nec tempora pono:
imperium sine fine dedi, multosque per annos
non rastros patietur humus, non vinea falcem.
at genus immortale manet, nec tarda senectus 145
debilitat vires animi mutatque vigorem.
vos contra quae dicam animis advertite vestris.
est in conspectu ramis felicibus arbos,
quam neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
religione sacra numquam concessa moveri. 150
hac quicumque sacros decerpserit arbore fetus,
morte luet merita: nec me sententia vertit.
nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
commaculare manus (liceat te voce moneri),
femina, nec te ullius violentia vincat, 155
si te digna manet divini gloria ruris.'
postquam cuncta pater, caeli cui sidera parent,
composuit, legesque dedit camposque nitentis
desuper ostentat, tantarum gloria rerum.
ecce autem primi sub limina solis et ortus 160
devenere locos, ubi mollis amaracus illos
floribus et dulci aspirans complectitur umbra.
hic ver purpureum atque alienis mensibus aestas,
hic liquidi fontes, hic caeli tempore certo
dulcia mella premunt, hic candida populus antro 165
imminet et lentae texunt umbracula vites.
invitant croceis halantes floribus horti
inter odoratum lauri nemus ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
fortunati ambo, si mens non laeva fuisset 170
coniugis infandae: docuit post exitus ingens.
Iamque dies infanda aderat: per florea rura
ecce inimicus atrox immensis orbibus anguis
septem ingens gyros, septena volumina versans
nec visu facilis nec dictu affabilis ulli 175
obliqua invidia ramo frondente pependit,
vipeream spirans animam, cui tristia bella
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
odit et ipse pater: tot sese vertit in ora
arrectisque horret squamis, et, ne quid inausum 180
aut intemptatum scelerisve dolive relinquat,
sic prior aggreditur dictis seque obtulit ultro:
'dic' ait 'o virgo (lucis habitamus opacis
riparumque toros et prata recentia rivis
incolimus), quae tanta animis ignavia venit? 185
strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,
pocula sunt fontes liquidi: caelestia dona
adtractare nefas: id rebus defuit unum.
quid prohibet causas penitus temptare latentes?
vana superstitio. rerum pars altera adempta est. 190
quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
condicio? mea si non irrita dicta putaris,
auctor ego audendi sacrata resolvere iura.
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
dux ego vester ero: tua si mihi certa voluntas, 195
extruimusque toros dapibusque epulamur opimis.'
sic ait, et dicto citius, quod lege tenetur,
subiciunt epulis olim venerabile lignum
instituuntque dapes contactuque omnia foedant.
praecipue infelix pesti devota futurae 200
mirataque novas frondes et non sua poma,
causa mali tanti, summo tenus attigit ore.
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
heu misero coniunx aliena ex arbore germen
obicit atque animum subita dulcedine movit. 205
continuo nova lux oculis effulsit; at illi
terrentur visu subito nec plura morati
corpora sub ramis obtentu frondis inumbrant:
consertum tegumen: nec spes opis ulla dabatur.
at non haec nullis hominum rerumque repertor 210
observans oculis caedes et facta tyranni
praesensit: notumque furens quid femina posset.
continuo invadit: 'procul, o procul este profani
conclamat, caelum ac terras qui numine firmat.
atque illi longe gradientem ac dira frementem 215
ut videre, metu versi retroque ruentes
diffugiunt silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt. piget incepti lucisque, neque auras
dispiciunt: taedet caeli convexa tueri.
Nec longum in medio tempus, cum creber ad auras 220
visus adesse pedum sonitus genitorque per auras
hunc, ubi vix multa maestum cognovit in umbra
talibus alloquitur dictis atque increpat ultro:
'infelix, quae tanta animum dementia cepit?
quis furor iste novus? quo nunc, quo tenditis' inquit 225
'regnorum immemores, quae mentem insania mutat?
dicite, quae lucis miseris tam dira cupido?
maturate fugam totoque absistite luco:
nec revocare gradum, si quando adversa vocarint,
est licitum; flammis ambit torrentibus amnis 230
per medium stridens torquetque sonantia saxa
attollitque globos flammarum et sidera lambit.
ille sub haec: 'tua me, genitor, tua tristis imago
his posuere locis: merui nec deprecor', inquit
'omnipotens, sonitumque pedum vocemque tremesco 235
conscius audacis facti: monitisque sinistris
femina fert tristis sucos tardumque saporem.
illa dolos dirumque nefas sub pectore versans
insontem infando indicio, moritura puella
dum furit, incautum crudeli morte peremit; 240
suasit enim, scis ipse, neque est te fallere cuiquam.
ut vidi, ut perii, | ut me malus abstulit error,
contigimusque manu quod non sua seminat arbor.'
tum pater omnipotens solio sic infit ab alto:
'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta: 245
tuque prior, scelere ante alios immanior omnis,
quem nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
hortator scelerum, coluber, mala gramina pastus
desidia latamque trahens inglorius alvum
cede locis, nullis hominum cogentibus, ipse, 250
tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis.'
'at tibi pro scelere' exclamat, 'pro talibus ausis
omne aevum ferro teritur, primusque per artem
heu miserande puer, terram insectabere rastris
et sonitu terrebis aves: horrebit in arvis 255
carduus et spinis surget paliurus acutis
lappaeque tribolique et fallax herba veneni.
at si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum, frustra spectabis acervum
concussaque famem in silvis solabere quercu. 260
insuper his subeunt morbi tristisque senectus
et labor et durae rapit inclementia mortis.
haec tibi semper erunt, tuque, o saevissima coniunx,
non ignara mali, caput horum et causa malorum,
magna lues commissa tibi: heu perdita nescis 265
nec quae te circum stent deinde pericula cernis.
nunc morere, ut merita es, tota quod mente petisti:
nec mea iam mutata loco sententia cedit.'
At iuvenem primum saevus circumstetit horror:
deriguere oculi, nec se celare tenebris 270
amplius aut notas audire et reddere voces.
haut mora, festinant iussi rapidisque feruntur
passibus, et pariter gressi per opaca viarum
flentes et paribus curis vestigia figunt.
tum victum in silvis bacas lapidosaque corna 275
dant rami et vulsis pascunt radicibus herbae.
Interea magnum sol circumuertitur annum:
matri longa decem tulerunt fastidia menses,
unde homines nati, durum genus. inde per artem
aut herbae campo apparent aut arbore frondes, 280
inque novos soles audent se gramina tuto
credere: | et lentis uvam demittere ramis
instituunt udoque docent inolescere libro.
tum, gemini fratres adolent dum altaria taedis,
alter in alterius praelato invidit honore 285
(horresco referens) consanguinitate propinquum
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras
sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis.
tum genitor virus serpentibus addidit atris
mellaque decussit foliis ignemque removit 290
praedarique lupos iussit pontumque moveri
et passim rivis currentia vina repressit.
mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum, et duris urgens in rebus egestas 295
movit agros, curis acuens mortalia corda,
deterior donec paulatim ac decolor aetas,
ferrea progenies, duris caput extulit arvis
et belli rabies et amor successit habendi.
Iustitia excedens terris vestigia fecit. 300
nec longum in medio tempus: furor iraque mentem
praecipitant: gaudent perfusi sanguine fratrum.
condit opes alius defossoque incubat auro
nec doluit miserans inopem dextramque tetendit.
Tum pater omnipotens graviter commotus ab alto 305
aethere se mittit: tellurem effundit in undas
diluvio miscens caelumque in Tartara solvit.
sternit agros, sternit sata laeta bovumque labores
diluit: implentur fossae et cava flumina crescunt:
et genus omne neci pecudum dedit omne ferarum. 310
tum pietate gravem ac meritis (mirabile dictu),
qui fuit in terris et servantissimus aequi,
eripuit leto, tantis surgentibus undis,
ut genus unde novae stirpis revocetur haberet.
Dilvvio ex illo patribus dat iura vocatis 315
omnipotens: magnis agitant sub legibus aevum.
quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
nesciaque humanis precibus mansuescere corda,
Aegyptum viresque orientis et ultima bella
magnanimosque duces totiusque ordine gentis, 320
quo cursu deserta petiverit et tribus et gens
magna virum, meriti tanti non immemor umquam,
quique sacerdotes casti | altaria iuxta,
quique pii vates pro libertate ruebant,
qui bello exciti reges, quae litore rubro 325
complerint campos acies, quibus arserit armis
rex, genus egregium, magno inflammante furore,
agmen agens equitum et florentis aere catervas?
cetera facta patrum pugnataque in ordine bella
praetereo atque aliis post me memoranda relinquo. 330
Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
maius opus moveo: vatum praedicta priorum
aggredior, quamuis angusti terminus aevi
accipiat, temptanda via est, qua me quoque possim
tollere humo et nomen fama tot ferre per annos, 335
quod tua progenies caelo descendit ab alto,
attulit et nobis aliquando optantibus aetas.
auxilium adventumque dei, quom femina primum
virginis os habitumque gerens (mirabile dictu)
nec generis nostri puerum nec sanguinis edit, 340
seraque terrifici cecinerunt omina vates
adventare virum populis terrisque superbum
semine ab aetherio, qui viribus occupet orbem.
Iamque aderat promissa dies, quo tempore primum
extulit os sacrum divinae stirpis origo 345
missus in imperium, venitque in corpore virtus
mista deo: subiit cari genitoris imago.
haut mora, continuo caeli regione serena
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
agnovere deum proceres cunctisque repente 350
muneribus cumulant et sanctum sidus adorant.
tum vero manifesta fides clarumque paternae
nomen erat virtutis: et ipsi agnoscere vultus
flagrantisque dei divini signa decoris.
protinus ad regem magno fervore ruentum 355
fama volat magnisque acuit rumoribus iras
incenditque animum matrisque allabitur auris.
illa dolos dirumque nefas haut nescia rerum
praesensit motusque excepit prima futuros.
praescia venturi furtim mandarat alendum, 360
dum curae ambiguae, dum mens exaestuat ira.
at rex sollicitus stirpem et genus omne futurum
praecipitare iubet subiectisque urere flammis,
multa movens, mittique viros, qui certa reportent
haut secus ac iussi faciunt rapidisque feruntur 365
passibus et magnis urbem terroribus implent.
continuo auditae voces vagitus et ingens
infantumque animae flentes: ante ora parentum
corpora natorum sternuntur limine primo.
at mater gemitu non frustra exterrita tanto, 370
ipsa sinu prae se portans, turbante tumultu,
infantem fugiens plena ad praesaepia reddit.
hic natum angusti subter fastigia tecti
nutribat teneris immulgens ubera labris.
hic tibi prima, puer, fundent cunabula flores, 375
mixtaque ridenti passim cum baccare tellus
molli paulatim colocasia fundet acantho.
Et iam finis erat perfecto temporis orbe.
ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
ante annos animumque gerens caelestis origo 380
per medias urbes graditur populosque propinquos.
illum omnis tectis agrisque effusa iuventus
attonitis inhians animis prospectat euntem,
turbaque miratur matrum: 'qui spiritus illi,
qui vultus vocisque sonus vel gressus eunti est!' 385
Continuo vates (namque is certissimus auctor)
ut procul egelido secretum flumine vidit,
'tempus ait: deus, ecce, deus, cui maxima rerum
verborumque fides. tu nunc eris alter ab illo,
fortunate puer, caeli cui sidera parent. 390
sic equidem ducebam animo rebarque futurum:
expectate venis, spes et solacia nostri'.
haec ubi dicta dedit, fluvio mersare salubri
accepit venientem ac mollibus extulit undis:
exultantque vada ac subito commota columba 395
devolat et supra caput astitit. inde repente
radit iter liquidum celeris neque commovet alas.
huc omnis turba ad ripas effusa ruebat
certatim largos umeris infundere rores.
tum genitor natum dictis compellat amicis: 400
'nate, meae vires, mea magna potentia solus
et praedulce decus magnum rediture parenti,
a te principium, tibi desinet. accipe, testor,
o mea progenies: qua sol utrumque recurrens
aspicit Oceanum, perfecto laetus honore 405
omnia sub pedibus vertique regique videbis.
tu regere imperio populos, matresque virosque,
iam pridem resides animos desuetaque corda
ignarosque viae mecum miseratus inertes
aggredere et votis iam nunc adsuesce vocari'. 410
dixerat: ille patris magni parere parabat
imperio, | instans operi regnisque futuris.
Heu pietas, heu prisca fides! quas dicere grates
incipiam, si parva licet componere magnis?
nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi 415
nec spes libertatis erat nec cura salutis.
hic mihi responsum primus dedit ille petenti,
concretam exemit labem purumque reliquit
aetherium sensum meque in mea regna remisit.
illum ego per flammas, agerem si Syrtibus exul, 420
per varios casus, per mille sequentia tela,
quo res cumque cadent, unum pro nomine tanto
exequerer strueremque suis altaria donis.
huius in adventum tantarum in munera laudum
ipsi laetitia voces ad sidera iactant 425
intonsi montes: respondent omnia valles.
Tempore non alio (magnum et memorabile nomen)
serpentis furiale malum meminisse necesse est.
ausus quin etiam (fama est obscurior annis)
compellare virum et veniendi poscere causas. 430
hunc ubi tendentem adversum per gramina vidit,
substitit infremuitque feros dominumque potentem
saucius ac serpens adfatur voce superba:
'uerane te facies, verus mihi nuntius adfers?
qui genus? unde domo, qui nostra ad limina tendis? 435
fare age, quid venias; nam te dare iura loquuntur.
aut quis te, iuvenum confidentissime, nostras
iussit adire domus pacique imponere morem?
non equidem invideo, miror magis: accipe porro,
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. 440
est domus alta: voca zephyros et labere pinnis
ardua tecta petens, ausus te credere caelo,
si modo quem memoras pater est, cui sidera parent'.
olli subridens sedato pectore fatur
haut vatum ignarus venturique inscius aevi: 445
'dissimulare etiam sperasti, perfide serpens?
ne dubita; nam vera vides. opta ardua pinnis
astra sequi clausumque cava te condere terra.
quo periture ruis maioraque viribus audes?
cede deo, toto proiectus corpore terrae'. 450
nec plura his: ille admirans venerabile donum
fronte premit terram et spumas agit ore cruentas
contentusque fuga caecis se immiscuit umbris.
Interea volitans magnas it fama per urbes.
convenere viri: mens omnibus una sequendi 455
in quascumque velit pelago deducere terras.
multi praeterea, quos fama obscura recondit,
concurrunt fremitu denso stipantque frequentes
exultantque animis; medium nam plurima turba
hunc habet atque umeris extantem suspicit altis. 460
postquam altos ventum in montes, aeterna potestas
iura dabat legesque viris, secreta parentis,
spemque dedit dubiae menti curasque resolvit.
conspicit ecce alios dextra laevaque frequentis.
quos ubi confertos audere in proelia vidit, 465
incipit et dictis divinum aspirat amorem:
'discite iustitiam moniti, succurrite fessis
pro se quisque, viri, quae cuique est copia, laeti
communemque vocate deum. meliora sequamur
quoque vocat vertamus iter. via prima salutis 470
intemerata fides et mens sibi conscia recti.
vobis parta quies perfecto temporis orbe.
nam qui divitiis soli incubuere repertis
nec partem posuere suis, dum vita maneret,
pulsatusve parens et fraus innexa clienti, 475
tum, cum frigida mors anima seduxerit artus,
inclusi poenam expectant, quae maxima turba
infernisque cient tenebris veterumque malorum
supplicia expendunt. aliis sub gurgite vasto
infectum elvitur scelus aut exuritur igni. 480
turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
aestuat atque imo barathri | eructat harenam.
hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae,
semper et obducta densantur nocte tenebrae. 485
praeterea quae dicam animis advertite vestris.
non ego vos posthac caesis de more iuvencis
religione patrum truncis et robore nata
mortalive manu effigies et templa tueri
audiam: et haec repetens iterumque iterumque monebo: 490
sed periisse semel satis est, natumque patremque
profuerit meminisse magis, si credere dignum est.
sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
flammarumque dies et vis inimica propinquat'.
adtonitis haesere animis: nec plura moratus 495
hic aliud maius miseris mortalibus aegris
iudicium canit (et tristis denuntiat iras)
venturum excidio et vasta convulsa ruina
omnia tum pariter rutilo immiscerier igni
palantesque polo stellas caelique ruinam. 500
tum vero tremefacta novos per pectora cunctis
insinuat pavor, et taciti ventura videbant.
Haec super adventu cum multa horrenda moneret,
ora puer prima signans intonsa iuventa,
dives opum, studiis florens ignobilis oti 505
(quinque greges illi balantum, quina redibant
armenta, et dapibus mensas onerabat inemptis)
continuo | alacris palmas utrasque tetendit
et genua amplectens sic ore effatus amico est:
'o decus, o famae merito pars maxima nostrae, 510
ad te confugio et supplex tua numina posco.
omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.
eripe me his, invicte, malis. quid denique restat,
quidue sequens tantos possim superare labores?
accipe daque fidem: mihi iussa capessere fas est.' 515
atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
'o praestans animi iuvenis, absiste precando,
nec te paeniteat: nihil o tibi amice relictum.
hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
disce, puer, contemnere opes et te quoque dignum 520
finge deo, et quae sit poteris cognoscere virtus.
da dextram misero et fratrem ne desere frater.
si iungi hospitio properat, coniunge volentem.
casta pudicitiam servet domus. en age segnes
rumpe moras rebusque veni non asper egenis. 525
dixerat haec. ille in verbo vestigia torsit
tristior, ora modis adtollens pallida miris,
multa gemens, seque ex oculis avertit et aufert.
Inde ubi prima fides pelago, tranquilla per alta
deducunt socii navis atque arte magistra 530
hic alius latum funda transuerberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina.
postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae
occurrunt terrae, crebris micat ignibus aether,
eripiunt subito nubes caelumque diemque, 535
consurgunt venti et fluctus ad sidera tollunt.
at sociis subita gelidus formidine sanguis
diriguit: cecidere animi cunctique repente
pontum aspectabant flentes (vox omnibus una)
spemque metumque inter dubii, seu vivere credant 540
sive extrema pati, leti discrimine parvo,
qualia multa mari nautae patiuntur in alto.
ecce deus magno misceri murmure pontum
emissamque hiemem sensit, cui summa potestas.
par levibus ventis et fulminis ocior alis 545
prona petit maria et pelago decurrit aperto:
nec longo distat cursu praeeunte carina.
agnoscunt longe regem dextramque potentem
nudati socii et magno clamore salutant.
postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, 550
id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
subsidunt undae, remo ut luctamen abesset,
collectasque fugat nubes graditurque per aequor
iam medium necdum fluctu latera ardua tinxit.
at media socios incedens nave per ipsos 555
ipse gubernaclo rector subit, ipse magister.
intremuit malus, gemuit sub pondere cumba,
vela cadunt, puppique deus consedit in alta:
et tandem laeti notae advertuntur harenae.
Tunc etiam tardi costas agitator aselli 560
insedit nimbo effulgens: cui plurima circum
matres atque viri, pueri velamina nota
subiciunt funemque manu contingere gaudent.
iamque propinquabant portis templumque vetustum
antiqua e cedro centum sublime columnis 565
ingreditur magna medius comitante caterva.
horrendum silvis hoc illis curia templum,
hae sacrae sedes, miro quod honore colebant.
namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
horrescit visu subito insonuitque flagello 570
significatque manu et magno simul intonat ore:
'quae scelerum facies, quaeve aera micantia cerno
Caesaris et nomen? quae mentem insania mutat?
hae nobis propriae sedes, hic tempore certo
perpetuis soliti patrum considere mensis. 575
obstipuere animis gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, mensasque metu liquere priores.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo.
tum victu revocant vires fusique per herbam
et dapibus mensas onerant et pocula ponunt. 580
postquam prima quies epulis mensaeque remotae,
ipse inter primos genitori instaurat honores,
suspiciens caelum. tum facta silentia linguis.
dat manibus fruges dulcesque a fontibus undas
implevitque mero pateram ritusque sacrorum 585
edocet immiscetque preces ac talia fatur:
'audite, o proceres,' ait 'et spes discite vestras.
nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit,
promissisque patris vestra' inquit munera vobis
certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo. 590
et lux cum primum terris se crastina reddet,
unus erit tantum | in me exitiumque meorum,
dum paci medium se offert de corpore nostro.
iamque dies, nisi fallor, adest. secludite curas.
mecum erit iste labor, nec me sententia fallit: 595
unum pro multis dabitur caput.' haec ita fatus
conticuit seramque dedit per membra quietem.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
iamque sacerdotes late loca questibus implent
cum populo patribus ferturque per agmina murmur. 600
quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem
permittit patria? poenas cum sanguine poscunt
undique collecti et magno clamore secuntur
insontem, saevitque animis ignobile vulgus.
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, 605
cum subito | acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt farique iubent, quo sanguine cretus
quidue petat quidue ipse ferat. praeclara tuentis
facta viri mixtus dolor et stupor urguet inertis
(nescia mens hominum), certantque illudere capto. 610
tum vero raptis concurrunt undique telis.
tollitur in caelum clamor cunctique repente
corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
ingentem quercum decisis undique ramis
constituunt spirisque ligant ingentibus ipsum, 615
tendebantque manus pedibus per mutua nexis
(triste ministerium), sequitur quos cetera pubes,
ausi omnes immane nefas ausoque potiti.
ille autem impavidus 'quo vincula nectitis?' inquit
'tantane vos generis tenuit fiducia vestri? 620
post mihi non simili poena commissa luetis.'
talia perstabat memorans fixusque manebat.
Interea magno misceri murmure caelum
incipit et rebus nox abstulit atra colorem
impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. 625
terra tremit, fugere ferae et mortalia corda
per gentes humilis stravit pavor: inde repente
dat tellus gemitum et caelum tonat omne fragore.
extemplo commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues. tellus quoque et aequora ponti 630
signa dabant: sistunt amnes terraeque dehiscunt.
quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara et umbrosae penitus patuere cavernae.
sol quoque et exoriens (cuncti se scire fatentur)
tum caput obscura nitidum ferrugine texit. 635
Diffugiunt comites et nocte teguntur opaca
multaque dura suo tristi cum corde volutant.
quid faciant? haerent infixi pectore vultus
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
tum senior tales referebat pectore voces 640
multa putans: 'ubi nunc nobis deus ille magister?
quem sequimur? quove ire iubes, ubi ponere sedes?
o dolor atque decus, tantarum gloria rerum!
iam iam nulla mora est: et nos rape in omnia tecum
(oramus) teque aspectu ne subtrahe nostro. 645
Hos inter motus media inter talia verba
tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
iamque pedem referens superas veniebat ad auras,
cum subito ante oculos ingenti mole sepulchrum,
corpus ubi exanime positum, (nec claustra nec ipsi 650
custodes sufferre valent) avulsaque saxis
saxa vident, laxis laterum compagibus artis.
fit sonus: ingenti concussa est pondere tellus.
horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
Ecce autem primi volucrum sub culmine cantus: 655
ingreditur linquens antrum, spoliisque superbus
ibat ovans, pulsuque pedum tremit excita tellus,
vulneraque illa gerens foribus sese intulit altis.
atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
invenit admirans numerum cunctisque repente 660
improvisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum.
vicit iter durum pietas et vivida virtus.
praecipites vigilate, viri; timor omnis abesto.
hi nostri reditus expectatique triumphi,
haec mea magna fides. o terque quaterque beati, 665
quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi, quae dona parari?
accipite ergo animis: quae vos a stirpe parentum
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
accipiet. revocate animum maestumque timorem 670
mittite | et vosmet rebus servate secundis.
quod super est, laeti bene gestis ordine rebus
pacem orate manu, pacem laudate sedentes
magnanimi; pacis solum inviolabile pignus.'
et simul his dictis faciem ostendebat et ora, 675
ora manusque ambas populataque pectora ferro:
immiscentque manus manibus gaudentque tuentes.
nec vidisse semel satis est: iuvat usque morari
et conferre gradum et dextrae coniungere dextram.
His demum exactis spirantes dimovet auras: 680
aƫra per tenerum caeloque invectus aperto
mortales visus medio in sermone reliquit:
atque illum solio stellantis regia caeli
accipit aeternumque tenet per saecula nomen.
ex illo celebratus honos, laetique minores 685
servavere diem tot iam labentibus annis.
I decus, i, nostrum, tantarum gloria rerum,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo
annua, quae differre nefas. celebrate faventes
hunc, socii, morem sacrorum: hunc ipse teneto, 690
o dulcis coniunx, et si pietate meremur,
hac casti maneant in religione nepotes.