[7] Post dies paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi uox et nominaui Dinocraten. et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset nisi tunc, et dolui commemorata casus eius.
2. et cognoui me statim dignam esse et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum et ingemescere ad dominum.
3. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc.
4. uideo Dinocraten exeuntem de loco tenebroso ubi et conplures erant, aestuantem ualde et sitientem, sordido cultu et colore pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit.
5. hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit ita ut mors eius odio fuerit omnibus hominibus.
6. pro hoc ergo orationem feceram; et inter me et illum grande erat diastema ita ut uterque ad inuicem accedere non possemus.
7. erat deinde in illo loco ubi Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri; et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus.
8. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset.
9. et experrecta sum, et cognoui fratrem meum laborare. sed fidebam me profuturam labori eius. et orabam pro eo omnibus diebus quousque transiuimus in carcerem castrensem. munere enim castrensi eramus pugnaturi; natale tunc Getae Caesaris.
10. et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrimans ut mihi donaretur.