[9] Deinde post dies paucos Pudens miles optio, praepositus carceris, nos magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in nobis; qui multos ad nos admittebat ut et nos et illi inuicem refrigeraremus.
2. ut autem proximauit dies muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta uerba quae mouerent uniuersam creaturam.
3. ego dolebam pro infelici senecta eius.