[10] Pridie quam pugnaremus, uideo in horomate hoc: venisse Pomponium diaconum ad ostium carceris et pulsare uehementer.
2. et exiui ad eum et aperui ei; qui erat uestitus discincta candida, habens multiplices galliculas.
3. et dixit mihi: Perpetua, te expectamus; ueni. et tenuit mihi manum et coepimus ire per aspera loca et flexuosa.
4. uix tandem peruenimus anhelantes ad amphitheatrum et induxit me in media arena et dixit mihi: Noli pauere. hic sum tecum et conlaboro tecum. et abiit.
5. et aspicio populum ingentem adtonitum; et quia sciebam me ad bestias damnatam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae.
6. et exiuit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. ueniunt et ad me adolescentes decori, adiutores et fautores mei.
7. et expoliata sum et facta sum masculus; et coeperunt me fauisores mei oleo defricare, quomodo solent in agone. et illum contra Aegyptium uideo in afa uolutantem.
8. et exiuit uir quidam mirae magnitudinis ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus, purpuram inter duos clauos per medium pectus habens, et galliculas multiformes ex auro et argento factas, et ferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea.
9. et petiit silentium et dixit: Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam gladio; haec, si hunc uicerit, accipiet ramum istum.
10. et recessit. et accessimus ad inuicem et coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere uolebat; ego autem illi calcibus faciem caedebam.
11. et sublata sum in aere et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi uidi moram fieri, iunxi manus ut digitos in digitos mitterem et apprehendi illi caput; et cecidit in faciem et calcaui illi caput.
12. et coepit populus clamare et fauisores mei psallere. et accessi ad lanistam et accepi ramum.
13. et osculatus est me et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum gloria ad portam Sanauiuariam. et experrecta sum.
14. et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi esse uictoriam. 15. hoc usque in pridie muneris egi; ipsius autem muneris actum, si quis uoluerit, scribat.