[5] Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio, et ascendit ad me, ut me deiceret, dicens:
2 Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi, si te praeposui omnibus fratribus tuis: ne me dederis in dedecus hominum.
3. aspice fratres tuos, aspice matrem tuam et materteram, aspice filium tuum qui post te uiuere non poterit.
4. depone animos; ne uniuersos nos extermines. nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa.
5. haec dicebat quasi pater pro sua pietate basians mihi manus et se ad pedes meos iactans et lacrimans me iam non filiam nominabat sed dominam.
6. et ego dolebam casum patris mei quod solus de passione mea gauisurus non esset de toto genere meo. et confortaui eum dicens: Hoc fiet in illa catasta quod Deus uoluerit. scito enim nos non in nostra esse potestate constitutos, sed in Dei. et recessit a me contristatus.