[6] Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur. et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit et factus est populus inmensus.
2. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo et extraxit me de gradu dicens: Supplica. miserere infanti.
3. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat, Parce, inquit, canis patris tui, parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute imperatorum.
4. et ego respondi: Non facio. Hilarianus: Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum.
5. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano proiciet uirga percussus est. et doluit mihi casus patris mei quasi ego fuissem percussa; sic dolui pro senecta eius misera.
6. tunc nos uniuersos pronuntiat et damnat ad bestias; et hilares descendimus ad carcerem.
7. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. sed pater dare noluit.
8. et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderauit neque mihi feruorem fecerunt ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer