[4] Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus.
2. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc.
3. uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum et angustam, per quam nonnisi singuli ascendere possent, et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae, ueruta, ut si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis.
4. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat et exterrebat ne ascenderent.
5. ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat (quia ipse nos aedificauerat), et tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat.
6. et peruenit in caput scalae et conuertit se et dixit mihi: Perpetua, sustineo te; sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit, in nomine Iesu Christi.
7. et desub ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput. et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput et ascendi.
8. et uidi spatium immensum horti et in medio sedentem hominem canum in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem. et circumstantes candidati milia multa.
9. et leuauit caput et aspexit me et dixit mihi: Bene venisti, teknon. et clamauit me et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus et manducaui; et uniuersi circumstantes dixerunt: Amen.
10. et ad sonum uocis experrecta sum, conmanducans adhuc dulce nescio quid. et retuli statim fratri meo; et intelleximus passionem esse futuram, et coepimus nullam iam spem in saeculo habere.