[2] Apprehensi sunt adolescentes catechumeni, Reuocatus et Felicitas, conserua eius, Saturninus et Secundulus. Inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta,
2. habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera.
3. erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.