D(is) M(anibus) / Vettius Agorius Praetextatus / augur p[o]ntifex Vestae / pontifex Sol[is] quindecemvir / curialis Herc[u]lis sacratus / Libero et Eleusiniis hierophanta / neocorus tauroboliatus / pater patrum in [r]e publica vero / quaestor candidatus / pr(a)etor urbanus / corrector Tusciae et Umbriae / consularis Lusitaniae / proconsule Achaiae / praefectus urbi / legatus a senatu missus V / praefectus praetorio II Italiae / et Illyrici / consul ordinarius / designatus / et Aconia Fabia Paulina c(larissima) f(emina) / sacrata Cereri et Eleusiniis / sacrata apud (A)eginam Hecatae / tauroboliata hierophantria / hi coniuncti simul vixerunt ann(os) XL // Vettius Agorius Praetextatus / Paulinae coniugi / Paulina veri et castitatis conscia / dicata templis atq(ue) amica numinum / sibi maritum praeferens Romam viro / pudens fidelis pura mente et corpore / benigna cunctis utilis penatibus / cae[le]s[tium iam sede semper mec]u[m e]ri[s] // [Sple]ndor parentum ni(hi)l mihi maius dedit / [quam] quod marito digna iam tum visa sum / [se]d lumen omne vel decus nomen viri / Agori superbo qui creatus germine / patriam senatum coniugemq(ue) inluminas / probitate mentis moribus studiis simul / virtutis apicem quis supremum nanctus es / tu namque quidquid lingua utraq(ue) est proditum / cura soforum porta quis caeli patet / vel quae periti condidere carmina / vel quae solutis vocibus sunt edita / meliora reddis quam legendo sumpseras / sed ista parva tu pius m<y=OVE>stes sacris / teletis reperta mentis arcano premis / divumque numen multiplex doctus colis / sociam benigne coniuge nectens sacris / hominum deumque consciam ac fidam tibi / quid nunc honores aut potestates loquar / hominumque votis adpetita gaudia / quae tu caduca ac parva semper autumans / divum sacerdos infulis celsus clues / tu me marite disciplinarum bono / puram ac pudicam sorte mortis eximens / in templa ducis ac famulam divis dicas / te teste cunctis imbuor mysteriis / tu Dindymenes Atteosqu<e=I> antistitem / teletis honoras taureis consors pius / Hecates ministram trina secreta edoces / Cererisque Graiae tu sacris dignam paras / te propter omnis me beatam me piam / celebrant quod ipse bonam disseminas / totum per orbem ignota noscor omnibus / nam te marito cur placere non queam / exemplum de me Romulae matres petunt / subolemque pulchram si tuae similis putant / optant probantque nunc viri nunc feminae / quae tu magister indidisti insignia / his nunc ademptis maesta coniunx maceror / felix maritum si superstitem mihi / divi dedissent sed tamen felix tua / quia sum fuique postque mortem mox ero // Vettius Agorius Praetextatus / Paulinae coniugi / Paulina nostri pectoris consortio / fomes pudoris castitatis vinculum / amorque purus et fides caelo sata / arcana mentis cui reclusa credidi / munus deorum qui maritalem torum / nectunt amicis et pudicis nexibus / pietate matris coniugali gratia / nexu sororis filiae modestia / et quanta amicis iungimur fiducia / aetatis usu consecrandi foedere / iugi fideli simplici concordia / iuvans maritum diligens ornans / colens
inscription genus / personal status: carmina; mulieres; ordo senatorius; sacerdotes pagani; tituli operum; tituli sacri; tituli sepulcrales; tria nomina; viri
material: lapis
Fabiae Aconiae Paulinae c(larissimae) f(eminae) / filiae Aconis Catullini v(iri) c(larissimi) ex praef(ecto) et consule ord(inario) / uxori Vetti Praetextati v(iri) c(larissimi) praef(ecti) et consulis designati / sacratae apud Eleusinam deo Iaccho Cereri et Corae / sacratae apud Laernam deo Libero et Cereri et Corae / sacratae apud Aeginam deabus tauroboliatae Isiacae / hierophantriae deae Hecatae Grae(cae) consacraneae deae Cereris
inscription genus / personal status: mulieres; ordo senatorius; sacerdotes pagani; tituli sacri; tria nomina; viri
Coeliae Concordiae virgini / Vestali maximae Fabia Pau/lina c(larissima) f(emina) statuam facien/dam conlocandamque / curavit cum propter / egregiam eius pudici/tiam insignemque / circa cultum divinum / sanctitatem tum quod / haec prior eius viro / Vettio Agorio Praetexta/to v(iro) c(larissimo) omnia singulari / dignoque etiam ab huius / modi virginibus et sa/cerdotibus coli statu/am conlocarat
inscription genus / personal status: ordo senatorius; sacerdotes pagani