Prob. antecedens, quia in visceribus terrae nulla potest dari virtus sufficiens ad hos effectus producendos longe perfectiores ipsamet terra: ergoab ea produci non possunt. Sed neq; alia causa inferior exogitabilis est, a qua producantur, ut per se est manifestum: ergo à solis corporibus caelestibus generari possunt, Prob. sicundo, quia corpora caelestia in inferioribus corporibus producunt non solum calorem, sed etiam frigiditatem, & alias primas qualitates per sola aute lu in cem non possunt eas producer. Nec refert si dicas, lucem, inquantum estvirtus unius planetę, producere calorem, & inquantum est virtus alterius, frigiditatem. Quia nullum est fundamentum distinguendi specie lucem diversorum astrorum: ergo eidem luci tribui non possunt effectus specie diversi, etiam si sit virtus diversorum astrorum. Et tertio probatur, quia fluxus, & refluxus maris ex communi sententia procedunt à luna, qui effectus, ut docet experientia, duobus temporibus sit, quibus à luce eius procedere repugnat, videlicet in interlunio, quando eiusdem lunae facies, quae mare recipit lumine destituta est, & luna etiam in altero hemispherio existere, nec propterea talis motus aquae his temporibus remittitur: ergo signum est, non à luce, sed ab alia eius virtute, aut influentia a luce distincta fieri.