Dividitur autem in decem caęlos, sive orbes: nempe in orbem Lunae, Mercurij, Veneris, Solis, Martis, Iovis, & Saeturni: in octavum orbem stellarum fixarum, qui Firmamentum vocatur, quia in eo cunctae stellae fixae, quae in cęlo conspiciuntur, praeter iam dictos septem planetas, hoc est errantes, firmiter, invariabiliterq; manent: in nonum orbem, atque in decimum, qui primum mobile, dicitur, quoniam superne primus existit, moves, & rapiens secum motu suo caeteros orbes inferiores. Hos autem duos postremos caęlos Theologi quidem Aqueos, Glaciales, e Crystallinos vocant, propter eorum claritatem, ac perspicuitatem, cum nullae in eis, sicut in cęteris orbibus densiores partes sint. Qui sane omnes decem caęli ab invicem sphaerice circundantur, nempe inferiora superiori immediate super ipsum existente: