textos de Cesar para traducir y algo más para empezar
Paucis post mensibus Quintus epistulam accepit Venusia missam. Scintilla ad eum scripserat:
Scintilla filio carissimo salutem plurimam dat.
Nuntium optimum tibi refero: Horatia nuper filiolum peperit. Partus non facilis erat; Horatia magnum dolorem subiit. Lucinae anxie supplicabamus; tandem omnia bene evenerunt; et mater et infans valent. Omnes gaudemus, in primis Decimus. Infans dulcissimus est, qui iam matrem cognoscit risuque salutat.
Horatia ipsa ad te mox scribet, sed non otiosa est; nam non modo infantem curat sed magnae familiae domina facta est.
Omnes res domesticae ei a Decimo comissae sunt; ille enim multis rebus occupatus est; non modo rura sua administrat sed etiam candidatus est in comitiis quae mox Venusiae fient.
Pater tuus valet; de rebus tamen publicis valde sollicitus est. Cotidie nuntii pessimi Roma afferuntur. Respublica in maximum periculum, ut dicit, adducitur; Octavianus Antoniusque pactum confecerunt inimicosque oppugnant; multi viri honesti proscribuntur. Cicero ipse, pater amici tui, occisus est ab Antonii militibus. Quae omnia nos summa anxietate afficiunt. Brutus ad Graeciam fugit exercitumque ibi parat.
Quid tu Athenis audivisti? Brutone occurristi? Multos iuvenes qui Athenis student, ut dicunt, in exercitum conscripsit.
Bellum civile Reipublicae inminet. Cautus esto, mi Quinte; noli Bruti illecebras audire; Athenis mane; diligenter stude; mox domum redi patremque adiuva.
Statim nobis epistulam scribe. Horatiae gratulationem mitte nosque certiores fac te incolumem esse. Cura ut valeas.
QUINTUS POMPEIUSQUE AD BRUTUM IRE PARANT.
Participios , pte. e imperf. Subjunt, valores de ut y quod. v. pasiva y perif. activa .
Quintus, ubi Athenas rediit, non diutius dubitavit. Ad Academiam festinavit ut Theomnesto diceret ea quae in animo habebat.
Theomnesto occurrit theatrum ineunti consiliumque ei exposuit. Ille non temptavit eum a proposito avertere. “Recte facis, Quinte”, inquit. “Debes officium tuum perficere. Heu! Quot iuvenes iam ad bellum discesserunt!”.
Quintus ab Academia in urbem festinavit ut Pompeium quaereret; ille enim constituerat cum Quinto ad Brutum ire. Quintus eum invenit res suas componentem. “Paene paratus est, Pompei?” inquit, “hodie Athenis maneamus.
Cras mane ad Academiam eamus ut amicos valere iubeamus. Deinde ad Piraeum festinemus ut navem inveniamus quae nos ad Brutum feret”.
Postridie igitur Quintus Pompeiusque primum ad Academiam festinaverunt ut amicos valere iuberent; deinde ad Piraeum contenderunt ut navem quarerent quae ad Asiam itura erat; illic enim Brutus cum exercitu iam militabat. Ubi ad portum advenerunt, navis magistro in taberna bibenti occurrerunt qui illo ipso die ad Asiam navigaturus erat. Ille eos libenter accepit nec viaticum rogavit, quod Bruti causam adiuvare volebat.
PHILIPPI
Anástrofe, participios absolutos y relativos, valores de ut y cum.
Aliquamdiu Brutus cum exercitu in Asia manebat dum milites se exercebant et ad bellum se parabant. Quintus plerisque proeliis aderat quae in Asia gesserunt. Fortem se praebuit et strenuum. In proelio quodam legatum legionis servavit, qui summum in periculum venerat.
Paucis post diebus, laboribus confectis, in contubernio quiescebat cum optio intravit eique imperavit ut ad praetorium veniret. Cum praetorium animo trepido intravisset, Brutus surrexit eumque comiter salutavit. “Salve, Horati” inquit, “optimam famam de te audivi; non modo fortiter pugnavisti sed legatum legionis ipsum e periculo servavisti. Constitui igitur te tribunum militum facere”. His dictis, Quintum dimisit.
Postridie Brutus, omnibus copiis convocatis, orationem habuit. In tribunal ascendit militesque salutavit. “Commilitiones”, inquit, “Antonius Octavianusque, heredes tyranni, exercitu maximo collecto, nos oppugnare parant. Iam iter ad Graeciam inierunt.
Necesse est nobis in Graeciam contendere ut eis occurramus. Itaque vos parate ad iter longum et operosum. Cum victoriam reportaverimus, libertate populo Romano restituta, bella civilian confecta erunt.”.
Milites Bruto plauserunt et laeti ad iter se paraverunt. Paucis post diebus Brutus ómnibus cum copiis ad Graeciam profectus est. In itinere Cassius ei obviam iit cum duodecim legionibus. Sic Brutus Cassiusque duobus exercitibus coniunctis ex Asia in Graeciam contenderunt.
Antonio Octavianoque prope Philippos occurrerunt. Proelio commisso, in dextro cornu Brutus Octavianum vicit. In sinistro Cassius devictus est ab Antonio tantaque clade accepta desperavit et se interficit. Mars anceps fuerat; plurimi in campo occisi erant, inter quos legatus ipse decimae legiones mortuus erat fortissime pugnans.
BRUTUS VINCITUR
Comparativo, Ut, videor, ablativo absoluto,verbos deponentes.
Tribus post diebus Quintus ad praetorium vocatus est. Brutus tristior visus est quam antea sed Quintum comiter salutavit. “Quinte, inquit, tribunus militum factus te optime gessisti atque in illo proemio exitiali summam praebuisti virtutem.
Legato igitur decimae legiones mortuo, te ipsum legioni praeficio. Mox proelium iterum committemus. Deos oro ut rem melius geramus et hostibus victis libertatem populo Romano restituamus.
Quintus e praetorio egressus non recta ad Pompeium rediit sed de Bruti verbis solus diu cogitabat. Fiducia Bruti elatus est sed magnitudine tanti officii sollicitatus.
Haud multo post Brutus proelium committere coactus est. Primum copiae eius hostes summa vi oppugnatos vicerunt; Quintus legionem decimam fortissime duxit. Sed mox Antonius eos repulit et cornu sinistro Bruti perrupto totum exercitum circumdedit. Illi territi tergum verterun armisque abiectis ad castra se fugiebant.
QUINTUS ATHENAS FUGIT.
Quintus, cum Antonius Bruti cornu sinistrum perrupisset, scuto abiecto, a campo fugit. E comitibus pauci hostibus adhuc resistebant; pluses cum Quinto ad castra fugiebant, virtutis immemores. Nihil curabant nisi ut quam primum ad castra pervenirent.
In castris diram famam audiverunt. Brutus enim de futuris desperans in gladium suum incurrerat; mortuus erat. Quintus, hoc audito, penitus commotus est. Sed non tempus erat morari.
Hostes vallum ascensuri erant; Quintus clamorem eorum audire iam potuit. Comites secutus, qui ex altera parte castrorum effugiebant, in silvas cucurrit.
Quintus comitesque cubuerunt, in silvis celati, diemque tristes exspectabant.
Quintus dormire non poterat. Sole oriente surrexit, Athenas profecturus; comites aspexit adhuc dormientes. Paulum dubitavit, deinde solus profectus est. Viginti dies iter operosum faciebat; interdiu dormiebat in silvis celatus, ne ab hostibus caperetur.
Noctu procedebat per vias desertas. Aliquando rusticis occurrebat, qui plerumque eum comiter accipiebant cibumque dederunt. Tandem Athenas procul conspexit. Sole occidente urbem ingressus, ad aedes Theomnesti festinavit ianuamque pulsavit.
DE BELLO GALLICO.
1. Descripción de los pueblos que habitan la Galia.
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
2. Los helvecios tratan de pasar el Ródano.
Interea , Caesar, ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit.
3.Costumbres de los Germanos.
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student.
4. Durante la guerra civil con Pompeyo, muchos pueblos de Hispania se ponen del lado de César.
Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant Oscensibus contributi, mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur. Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur. Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent. Pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.