De textu interpretando et commentando

De C. IVLII CAESARIS vita operibusque

C. Iulius Caesar anno centesimo ante Christum natum natus est Romae, in vico populari nomine Subura.

Narrant C. Iulium Caesarem anno centesimo a. Ch. n. Romae ortum habere, habuisse.

Caesarem ortum habuisse C. Mario Q. Valerio consulibus Latini scriptores narrant.

Ille familiam habuit nobilem, quae autem iam multam pecuniam non habebat: hac causa multos annos iam in Senatu Romanorum nullum eius familiae membrum numerabatur.

Narrant illum familiam nobilem habere, habuisse..., quae paucas habebat divitias.

Caesar, familiam nobilem sed paulo declinatam habens, magnam copiam Senatum intrandi et ingrediendi non habebat.

Cum Caesar e familia nobile ortum habuisset, consuetudinem cum hominibus popularibus et humilibus a puero habuit.

Ortus est e nobili familia, quae tunc temporis satis erat declinata et deminuta: iam multos enim annos membra eius familia Senatus honores non occupaverant.

Vir enim singularissimus fuit, magno animo acutissimoque ingenio donatus: ob hanc causam omnibus ceteris aequalibus multis in rebus antecessit.

Cum vir singularissimus esset, fuisset, tam magno animo acutissimoque ingenio gavisus est, ut omnibus ceteris aequalibus antecesserit.

Caesar studiosissimus vir ceteros cives Romanos superandi et potestatem in re publica accipiendi fuit.

Caesarem cupidissimum virum ceteros cives Romanos superandi et potestatem in re publica accipiendi fuisse tradunt (ferunt, dicunt, narrant, volunt)

C. Iulius Caesar in cognoscendo litteras Graecas et Latinas, in capessendo potestatem, in regendo re publica, ex omnibus aequalibus eminuit.

C. Iulius Caesar in litteris Graecis et Latinis cognoscendis, in potestate capessenda, in re publica regenda ex omnibus aequalibus eminuit.

Caesar eruditissimus litteris et Graecis et Latinis fuit, unde optimus orator et Latinissimus scriptor evasit.

Caesar eruditissimus litteris et Graecis et Latinis fuit, hac causa optimus orator et Latinissimus scriptor factus est.

Caesarem eruditissimum litteris et Graecis et Latinis fuisse constat, unde optimus orator et Latinissimus scriptor evasisse creditur.

Eruditus-aum: erudito, experto.

Evado-is-ere-evasi-evasum: salir, resultar

Tempore quo Caesar vixit, Romae duae erat factiones in re publica: altera optimatium, altera vero popularium.

Cum vicus ille, in quo Caesar natus est familiaque eius domicilium habebat, proximus insulis a plebe occupatis esset, consuetudo magna cum pauperibus civibus Caesari puero facile fuit.

Cum vicus ille, in quo Caesar natus est familiaque eius domicilium habebat, proximus insulis a plebe occupatis esset, consuetudinem magnam cum pauperibus civibus Caesari puero facile fuisse narrant.

Quod ad rem publicam attinet, partes populares semper fovit.

In curando rem publicam, partes populares semper fovit.

In re publica curanda, partes populares semper fovit.

In rebus publicis curandis, partes populares semper fovit.

Quattuor tota in vita sua uxores duxit, praeterae plurimos cum multis aliis feminis amores sustinuit.

Quattuor tota in vita sua uxores duxit, quibus addendi sunt plurimi cum multis aliis feminis amores.

Cum ex aequalibus excellere semper cupivisset, illud proverbium recitare solebat, se malle primum in viculo quodam quam secundum Romae esse.

Cum aequales superandi semper cupidus fuisset, illud proverbium recitare solebat, se malle primum in viculo quodam quam secundum Romae esse.

Potestatem consequi semper voluit: idcirco una cum C. Pompeio et M. Crasso eam constituit societatem triumviratum nominatam, quae quidem omnino contra Senatus Populique Romani voluntatem et notititiam facta est.

Cum potestatem consequi voluisset, una cum C. Pompeio et M. Crasso eam constituit societatem triumviratum nominatam, quae quidem omnino contra Senatus Populique Romani voluntatem et notititiam facta est.

Caesar potestatem accepturus (qui potestatem accipere volebat, qui cupidus potestatem accipiendi erat), societatem contra legem constituere (esse constituendam) non dubitavit.

Consul iam creatus, Galliam Citeriorem petivit, ubi, studiosus belli gerendi ad maiorem potentiam adipisciendam, Gallis primum et postea Britannis et Germanis bellum -sine causa iusta- intulit.

Caesar, consul creatus, occasionem idoneam nactus belli in Gallos gerendi, totam Galliam armis legionibusque conturbavit.

Tota Gallia armis conturbata, Caesar copias in Citeriorem Galliae partem misit, quae barbaros serenos et pacatos redderent.

Consul multos annos fuit atque dictator perpetuus, sed cum amici eius inimicique eum regem fieri velle putarent, in portico theatri Pompei viginti duobus ictibus pugionis confossum atrociter eum occiderunt.

Cum rem publicam tantum imperium regendo iam aptam non esse crederet, monarchiam orientalem in usum Romanorum inducere conatus est.

Res publica: el estado, la organización política

Rego-is-ere-rexi-rectum: gobernar, dirigir

Induco-is-ere-induxi-inductum: introducir

Conor-aris-conari-conatus sum: intentar

Quo enim facto atque optimatibus Romanis repugnantibus, mortem eam passus est, quam Octavius succesor eius maiorem prudentiam et calliditatem in re publica commutanda et evertenda usus vitavit.

Optimates-ium: los optimates, los aristócratas

Patior-eris-pati-passus sum: padecer,sufrir, experimentar

Calliditas-tis: astucia

Commuto 1: cambiar, alterar.

Everto-is-ere-eversi-eversum: desestabilizar, revolucionar

Utor-eris-uti-usus sum: usar, valerse de, tener

Vito 1: evitar

Caesare autem a coniuratis occiso, tantus furor populum Romae invasit, ut, magnis confectis per totam urbem tumultis, multa incensa sint aedificia templaque.

Coniuratus-i: conjurado

Occido-is-ere-occidi-occisum: matar, asesinar

Invado-is-ere-invasi-invasum: invadir, penetrar

Conficio-is-ere-confeci-confectum: hacer, terminar

Tumultus-us: tumulto, agitación

Incendo-is-ere-incendi-incensum: incendiar, quemar

Qua autem re cognita, Brutus, Cassius aliique coniurati eo modo timuerunt, ut Roma effugerint.

Timeo-es-ere-ui: temer

Effugio-is-ere-effugi: huir

Tunc Marcus Antonius ille, hanc occasionem idoneam nactus, totius urbis potestatem occupavit.

Nanciscor-eris-nancisci-nactus sum: encontrar, aprovechar.

Totus-a-um: todo entero

Potestas-tis: poder, dominio

Occupo 1: ocupar, apoderarse

At cum Octavius Romam advenisset, bellum crudelissimum inter Marcum Antonium et Octavium ortum est.

Advenio-is-ire-adveni-adventum: llegar

Orior-oriris-oriri-ortus sum: surgir, nacer, producirse.

Nonnullis autem proeliis commissis, duo illi potentissimi viri, cum neutrum eorum vincere posse viderent, societatem eam turpissimam constituere decreverunt, unde exortae sunt proscriptiones eae crudelissimae, ex quibus, inter multos alios, Ciceronem mortem suam oppetivit.

Nonnullus-a-um: alguno

Proelium-i: combate

Committo-is-ere-commisi-commissum: entablar, empeñar

Neuter-a-um: ninguno de los dos, ni uno ni otro

Turpis-e: vergonzoso, innoble

Constituo-is-ere-constitui-constitutum: establecer, decidir

Oppeto-is-ere-oppetivi-oppetitum: alcanzar, llegar a, llegar hasta, cumplir

Qua autem societate postea soluta fractaque, bellum novissimum intestinum inter Marcum Antonium et Octavium exortum est.

Societas-tis: alianza, sociedad

Postea: después

Solvo-is-ere-solvi-solutum: soltar, deshacer, disolver

Frango-is-ere-fregi-fractum: romper, fracturar

Bellum-i: guerra

Novissimus-a-um: último, el último que ha venido u ocurrido

Exorior-exoriris-exoriri-exortus sum: nacer, salir, surgir, producirse.

Octavio tandem victore, ea pax facta est universa, qua pace Romani per duo saecula usi sunt.

Victor-is: vencedor

Pax-cis: paz

Fio-fis-fieri-factus sum: producirse, llegar a ser, convertirse en

Universus-a-um: universal, total

Saeculum-i: siglo

Utor-eris-uti-usus sum: usar, valerse de, tener

C. Iulium Caesarem Romae anno C a. Ch. n. a nobilissima familia eaque aliquatenus iam in penuriam delapsa fuisse natum sat constat. Tradunt ipsum a deae Veneris nepote Iulo suam originem trahendam voluisse.

Cum magno animo vividissimoque fuisset ingenio, hunc sibi proposuit vitae scopum, ut primus semper inter aequales evadere possit. Ad eam enim praevalentiam persequendam, studiis maxima cura ab eo data, cursum iniit honorum tali autem voluntate animoque adhibitis, ut a quaestura incepta mox altissimos gradus festinanter adipisci valuerit.

L. Cornelio Sulla enim imperante, qui quidem bello contra Marium perfecto eodemque duce superato hostes quoslibet oppositoresque homines proscriptionibus eis crudelissimis adhibitis omnino e medio sustulerat necnon trucidaverat, talem in populum inmisserat terrorem, ut fere neminem tam audacem qui ei dictatori scelesto adversari auderet invenires...Caesarem vero si excipias, qui quidem sibi ipso semper fidissimus cumfuerit, iusus a Sulla uxorem Corneliam dimittere, quae filia Cinnae illius erat, nullo modo Sullae parens, omnino se umquam alienam voluntatem secuturum negavit, immo ipsius semper propriam persecuturum esse manifesto declaravit, quod incredibile est commemoratu...!

Qua enim audacia superbiaque praebita, Sulla cum ira esset incensus, Caesar vitam fugae commendavit eamque haud multis sine difficultatibus necnon amicis quibusdam iuvantibus servavit: ea enim fuit occasio qua Sulla, blanditiis Caesaris commendatorum affectus id vaticinium Suetonio Tranquillo teste protulisse dicitur: vincatis ac sibi habeatis, dum modo sciatis eum, quem incolumem tanto opere cupitis, quandoque optimatium partibus, quas mecum simul defenditis, exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.

De rerum a Caesare gestarum enarratione brevissima facienda

ex Eutropii BREVIARIO AB VRBE CONDITA libro VI

[17] Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem.

Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est...

...Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat, eosque victos obsidibus acceptis stipendiarios fecit... Germanosque trans Rhenum adgressus inmanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.

ex T. Livii AB VRBE CONDITA librorum CIII-CVI breviario

[103] Caesar in provinciam Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbonensem iter facere volebat.

[104] C. Caesar, cum adversus Germanos, qui Ariovisto duce in Galliam transcenderant, exercitum duceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager possidebatur, ...victos proelio Germanos Gallia expulit.

C. Caesar Venetos, gentem Oceano iunctam, navali proelio vicit.

[105] Victis Germanis in Gallia, Caesar Rhenum transcendit et proximam partem Germaniae domuit. Ac deinde Oceano in Britanniam, primo parum prospere, tempestatibus adversis, traiecit, iterum felicius, magnaque multitudine hostium caesa aliquam partem insulae in potestatem redegit.

[106] Gallorum aliquot populi, Ambiorige duce, Eburonum rege, defecerunt. A quibus Cotta et Titurius, legati Caesaris, circumventi insidiis cum exercitu cui praeerant caesi sunt. Et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius cui in Treveris praeerat Q. Cicero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt.

De opinione Caesaris apud Ciceronem: quid enim de commentariis Caesarianis ille putaverit...?

ex M. Tullii Ciceronis libro cui titulus est BRVTVS sive DE CLARIS ORATORIBVS

[M. Tullius Cicero anno 46 a. C. n. cum M. Iunio Bruto disputat de Caesaris orationibus et commentariis de bello Gallico]

Tum Brutus: "Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Complures autem legi; atque etiam commentarios quos idem scripsit rerum suarum."

[Cicero] "Valde quidem", inquam, "probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ... sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius."

De summario sive compendio ad argumentum Commentariorum de bello Gallico

(e libro inscripto Litterarum Latinarum Historia ab Antonio D'Elia S.I. scripto hoc compendium est depromptum)

Narrant bella, quae Caesar septem continuis annis in Gallia gessit. Septem libris continentur, quorum singuli singulorum annorum res gestas complectuntur.

Summarium

Liber primus: Anno LVIII a. C. n. Caesar in Galliam profectus, bellum Helvetiis primum intulit, qui, cum in patria inopia premerentur, ex angustis finibus exire ac Gallia potiri statuerunt, quare, monte Iura superato, per valles fluminis Araris in Galliam irruperunt. Caesar, cum eos apud oppidum Bibractem, inter Ararem et Ligerim situm, gravi proelio concidisset, contra Ariovistum, Germanorum regem, qui, Rheno transacto, proxima Galliae loca occupaverat, contendit, quem devictum iterum flumen transire et in patriam redire coegit.

Liber secundus: Proximo anno omnes Belgas contra populum Romanum coniuravisse ex litteris Labieni certior factus, eos primum flumen Axonam transeuntes, deinde patriam repetentes de improviso celeriusque omni opinione agressus, ingentem eorum caedem edidit. His debellatis, contra Nervios, qui trans flumen Sabim eum exspectabant, contendit. His quoque devictis interemptisque Aduatucis, qui in subsidium Nerviorum venerant, eorumque urbibus expugnatis, totam Belgarum regionem in potestatem Romanorum redegit. Ex litteris Caesaris his victoriis Romae compertis, dierum quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.

Liber tertius: Anno LVI Caesare in Illyricum profecto, subitum bellum in Gallia coortum est, a Venetis praesertim aliisque orae maritimae populis excitatum, qui legatos Romanos ea mente retinuerunt, ut quos dedissent obsides reciperarent. Hac de re Caesar certior factus, classe maritima comparata, cum primum potuit, ad exercitum contendit. Ibi terra marique pugnatum est, sed victoria utrimque Romanis cessit. Caesar acrius victoria usus est: omni senatu necato reliquos sub corona vendidit. Interea, Unellis a legatis Titurio et Crasso victis et in dicionem receptis, Caesar Morinis ac Menapiis bellum intulit, qui ex omni parte silvae impetu facto, Caesarem castra munientem sunt adorti, sed, victi ac profligati, in silvas repulsi sunt. Caesar omnibus eorum agris vastatis, vicisque aedificiisque incensis, hieme iam appetente, in hiberna exercitum reduxit.

Liber quartus: Anno tertio postquam Ariovistus profligatus est, Germani Usipetes et Tencteri, cum a Suebis premerentur, Rheno transacto, non longe a mari, quo Rhenus influit, Menapiorum terras occuparunt. Re cognita, Caesar maxima celeritate hostes assecutus ac de improviso aggresus, in fugam vertit, deinde, exstructo in flumine ponte, cum exercitu in Germaniam transit, ibique paucis diebus moratus, ac vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, in fines Ubiorum se recepit pontemque rescidit. Germanis ultra Rhenum repulsis, cum intellexisset omnia subsidia Gallis a Britannis subministrata fuisse, cumque arbritraretur magno sibi usui fore, si modo in insulam transvectus, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus explorasset, in Britanniam navigare constituit. Classe comparata, idoneam ad navigandum tempestatem nactus, in Britanniam, quo nemo Romanorum antea appulsus erat, navigavit. Militibus in terram ex navibus deductis, hostes, qui Romanos a litore prohibere conabantur, in fugam vertit, at longius prosequi nequivit, nam naves, quibus equi vehebantur, cursum tenere non potuerunt. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit; nihilominus hostes profligavit eosque pacem petere coegit, sed, post diem quartum quam est in Britanniam ventum, cum tanta tempestas subito orta esset, ut naves, quae equites sustulerant, continentem repetierint, ceteraeque vel fractae vel afflictae fuerint, ratus sine equitibus insulam occupare non posse, post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt.

Liber quintus: Proximo anno Caesar, nova classe instructa ac magno exercitu comparato, Britanniam repetere statuit: sed veritus ne, se absente, seditio in Gallia oriretur, principes Gallorum secum adducere decrevit. At Dumnorix Aeduos principes Galliae sollicitare, revocare singulos, hortarique coepit, ut in continenti remanerent, quin etiam, dum milites equitesque in naves conscendunt, cum equitibus Aeduorum a castris, insciente Caesare, domum discedere est aggressus, sed Caesar eum equitibus insecutus, reluctantem interfecit. Deinde in Britanniam appulsus, bis indigenas devincit, ac fluminis Tamesis obstacula expugnat; sed, nova rebellione in Gallia exorta, in Galliam iterum navigavit et Ambiorigem, Eburonum ducem, qui copias Romanas in hibernis adortus, totam legionem et dimidium interemerat, devictum profligavit. Anno LIII a. C. n., victis Treveris eorumque duce Indutiomaro interfecto, Caesar paulo habuit Galliam quitiorem, sed, armorum fremitu undique percrebescente, in Gallia remanere statuit.

Liber sextus: Exercitu decem legionum comparato, impetum in Treveros et Ambiorigem facit, qui bellum parabant ac Germanos sollicitabant. His superatis ac iterum ponte in Rheno flumine exstructo, movet contra Suebos, qui Treveris auxilia miserant, sed Suebi, adventu Caesaris cognito, in silvas se receperunt. Caesar, praesidio in Germania relicto, pontisque parte rescissa, in Galliam rediit, Eburonumque regionibus ferro ignique depopulatis, legionibusque in hiberna deductis, in Italiam ad conventus agendos profectus est.

Liber septimus: Dum Caesar in Italia moratur, anno LII a. C. n., tota Gallia, duce Vercingetorice, in arma consurgit. Caesar, re cognita, per montem Cebennam, qui altissima nive iter impediebat, ad fines Arvernorum pervenit, quibus inopinantibus oppressis eorumque terris depopulatis, per finem Aeduorum in Lingones contendit, quo suas legiones cogit. Cum Vercingetorix in Bituriges se recepisset, ac Gergoviam urebem, quae sub dicione Aeduorum erat, obsideret, Caesar, Cenabo oppido capto et dirempto, exercitum flumen Ligerim traduxit, atque in Biturigum fines pervenit, et contra Avaricum contendit. Galli, Romanos armis vincere desperantes, auctore Vercingetorige, eos fame vincere cogitarunt, quod facile consequerentur, si eos pabulatione et commeatu prohiberent. Agris igitur depopulatis ac vicis aedificiisque incensis, ut ciborum copia sibi suppeteret, tantum Avaricum, loci natura munitum et inexpugnabile, incolume servarunt. Caesar oppidum magna vi adortus, capit defensoribusque interfectis, non senibus, non mulieribus, non pueris parcit.

Movit deinde contra Gergoviam, quae, posita in excelso monte, omnes aditus difficiles habebat. Vercingetorix, castris prope oppidum positis, in proximis collibus singularum civitatum copias collocaverunt. Caesar oppidum adortus, reicitur, dum tota Gallia, non exceptis fidelissimis Aeduis, in arma consurgit. Caesar, cum se legionibus, quae in Gallia superiore erant, coniunxisset, in Provinciam contendit. Eo accurrit Vercingetorix, sed, victus eiusque equitatu in fugam verso, copias reduxit et Alesiam petiit, quod est oppidum Mandubiorum. Caesar eum insecutus, circumvallare instituit. Ipso oppidum obsidente, immensus Gallorum exercitus illuc convenit, qui, proelio commisso, magna caede profligatur. Caesar, tradito Vercingetorige, ac ceteris principibus ab oppido deductis, ex reliquis captivis, reservatis Aeduis atque Arvernis, toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit. Capta Alesia, totam Galliam pacatam in Romanorum ditionem recepit.