De C. Iulii Caesaris vita

C. Iulium Caesarem Romae anno C a. Ch. n. a nobilissima familia eaque aliquatenus iam in penuriam delapsa fuisse natum sat constat. Tradunt ipsum a deae Veneris nepote Iulo suam originem trahendam voluisse.

Cum magno animo vividissimoque fuisset ingenio, hunc sibi proposuit vitae scopum, ut primus semper inter aequales evadere possit. Ad eam enim praevalentiam persequendam, studiis maxima cura ab eo data, cursum iniit honorum tali autem voluntate animoque adhibitis, ut a quaestura incepta mox altissimos gradus festinanter adipisci valuerit.

L. Cornelio Sulla enim imperante, qui quidem bello contra Marium perfecto eodemque duce superato hostes quoslibet oppositoresque homines proscriptionibus eis crudelissimis adhibitis omnino e medio sustulerat necnon trucidaverat, talem in populum inmisserat terrorem, ut fere neminem tam audacem qui ei dictatori scelesto adversari auderet invenires...Caesarem vero si excipias, qui quidem sibi ipso semper fidissimus cumfuerit, iusus a Sulla uxorem Corneliam dimittere, quae filia Cinnae illius erat, nullo modo Sullae parens, omnino se umquam alienam voluntatem secuturum negavit, immo ipsius semper propriam persecuturum esse manifesto declaravit, quod incredibile est commemoratu...!

Qua enim audacia superbiaque praebita, Sulla cum ira esset incensus, Caesar vitam fugae commendavit eamque haud multis sine difficultatibus necnon amicis quibusdam iuvantibus servavit: ea enim fuit occasio qua Sulla, blanditiis Caesaris commendatorum affectus id vaticinium Suetonio Tranquillo teste protulisse dicitur: vincatis ac sibi habeatis, dum modo sciatis eum, quem incolumem tanto opere cupitis, quandoque optimatium partibus, quas mecum simul defenditis, exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.