De C. Iulii Caesaris operibus

De C. Iulio Caesare eiusque Commentariis Valahfridus Stroh narrat

De rerum a Caesare gestarum enarratione brevissima facienda

ex Eutropii BREVIARIO AB VRBE CONDITA libro VI

[17] Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem.

Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est...

...Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat, eosque victos obsidibus acceptis stipendiarios fecit... Germanosque trans Rhenum adgressus inmanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.

ex T. Livii AB VRBE CONDITA librorum CIII-CVI breviario

[103] Caesar in provinciam Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbonensem iter facere volebat.

[104] C. Caesar, cum adversus Germanos, qui Ariovisto duce in Galliam transcenderant, exercitum duceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager possidebatur, ...victos proelio Germanos Gallia expulit.

C. Caesar Venetos, gentem Oceano iunctam, navali proelio vicit.

[105] Victis Germanis in Gallia, Caesar Rhenum transcendit et proximam partem Germaniae domuit. Ac deinde Oceano in Britanniam, primo parum prospere, tempestatibus adversis, traiecit, iterum felicius, magnaque multitudine hostium caesa aliquam partem insulae in potestatem redegit.

[106] Gallorum aliquot populi, Ambiorige duce, Eburonum rege, defecerunt. A quibus Cotta et Titurius, legati Caesaris, circumventi insidiis cum exercitu cui praeerant caesi sunt. Et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius cui in Treveris praeerat Q. Cicero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt.

De opinione Caesaris apud Ciceronem: quid enim de commentariis Caesarianis ille putaverit...?

ex M. Tullii Ciceronis libro cui titulus est BRVTVS sive DE CLARIS ORATORIBVS

[M. Tullius Cicero anno 46 a. C. n. cum M. Iunio Bruto disputat de Caesaris orationibus et commentariis de bello Gallico]

Tum Brutus: "Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Complures autem legi; atque etiam commentarios quos idem scripsit rerum suarum."

[Cicero] "Valde quidem", inquam, "probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ... sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius."

De summario sive compendio ad argumentum Commentariorum de bello Gallico

(e libro inscripto Litterarum Latinarum Historia ab Antonio D'Elia S.I. scripto hoc compendium est depromptum)

Narrant bella, quae Caesar septem continuis annis in Gallia gessit. Septem libris continentur, quorum singuli singulorum annorum res gestas complectuntur.

Summarium

Liber primus: Anno LVIII a. C. n. Caesar in Galliam profectus, bellum Helvetiis primum intulit, qui, cum in patria inopia premerentur, ex angustis finibus exire ac Gallia potiri statuerunt, quare, monte Iura superato, per valles fluminis Araris in Galliam irruperunt. Caesar, cum eos apud oppidum Bibractem, inter Ararem et Ligerim situm, gravi proelio concidisset, contra Ariovistum, Germanorum regem, qui, Rheno transacto, proxima Galliae loca occupaverat, contendit, quem devictum iterum flumen transire et in patriam redire coegit.

Liber secundus: Proximo anno omnes Belgas contra populum Romanum coniuravisse ex litteris Labieni certior factus, eos primum flumen Axonam transeuntes, deinde patriam repetentes de improviso celeriusque omni opinione agressus, ingentem eorum caedem edidit. His debellatis, contra Nervios, qui trans flumen Sabim eum exspectabant, contendit. His quoque devictis interemptisque Aduatucis, qui in subsidium Nerviorum venerant, eorumque urbibus expugnatis, totam Belgarum regionem in potestatem Romanorum redegit. Ex litteris Caesaris his victoriis Romae compertis, dierum quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.

Liber tertius: Anno LVI Caesare in Illyricum profecto, subitum bellum in Gallia coortum est, a Venetis praesertim aliisque orae maritimae populis excitatum, qui legatos Romanos ea mente retinuerunt, ut quos dedissent obsides reciperarent. Hac de re Caesar certior factus, classe maritima comparata, cum primum potuit, ad exercitum contendit. Ibi terra marique pugnatum est, sed victoria utrimque Romanis cessit. Caesar acrius victoria usus est: omni senatu necato reliquos sub corona vendidit. Interea, Unellis a legatis Titurio et Crasso victis et in dicionem receptis, Caesar Morinis ac Menapiis bellum intulit, qui ex omni parte silvae impetu facto, Caesarem castra munientem sunt adorti, sed, victi ac profligati, in silvas repulsi sunt. Caesar omnibus eorum agris vastatis, vicisque aedificiisque incensis, hieme iam appetente, in hiberna exercitum reduxit.

Liber quartus: Anno tertio postquam Ariovistus profligatus est, Germani Usipetes et Tencteri, cum a Suebis premerentur, Rheno transacto, non longe a mari, quo Rhenus influit, Menapiorum terras occuparunt. Re cognita, Caesar maxima celeritate hostes assecutus ac de improviso aggresus, in fugam vertit, deinde, exstructo in flumine ponte, cum exercitu in Germaniam transit, ibique paucis diebus moratus, ac vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, in fines Ubiorum se recepit pontemque rescidit. Germanis ultra Rhenum repulsis, cum intellexisset omnia subsidia Gallis a Britannis subministrata fuisse, cumque arbritraretur magno sibi usui fore, si modo in insulam transvectus, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus explorasset, in Britanniam navigare constituit. Classe comparata, idoneam ad navigandum tempestatem nactus, in Britanniam, quo nemo Romanorum antea appulsus erat, navigavit. Militibus in terram ex navibus deductis, hostes, qui Romanos a litore prohibere conabantur, in fugam vertit, at longius prosequi nequivit, nam naves, quibus equi vehebantur, cursum tenere non potuerunt. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit; nihilominus hostes profligavit eosque pacem petere coegit, sed, post diem quartum quam est in Britanniam ventum, cum tanta tempestas subito orta esset, ut naves, quae equites sustulerant, continentem repetierint, ceteraeque vel fractae vel afflictae fuerint, ratus sine equitibus insulam occupare non posse, post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt.

Liber quintus: Proximo anno Caesar, nova classe instructa ac magno exercitu comparato, Britanniam repetere statuit: sed veritus ne, se absente, seditio in Gallia oriretur, principes Gallorum secum adducere decrevit. At Dumnorix Aeduos principes Galliae sollicitare, revocare singulos, hortarique coepit, ut in continenti remanerent, quin etiam, dum milites equitesque in naves conscendunt, cum equitibus Aeduorum a castris, insciente Caesare, domum discedere est aggressus, sed Caesar eum equitibus insecutus, reluctantem interfecit. Deinde in Britanniam appulsus, bis indigenas devincit, ac fluminis Tamesis obstacula expugnat; sed, nova rebellione in Gallia exorta, in Galliam iterum navigavit et Ambiorigem, Eburonum ducem, qui copias Romanas in hibernis adortus, totam legionem et dimidium interemerat, devictum profligavit. Anno LIII a. C. n., victis Treveris eorumque duce Indutiomaro interfecto, Caesar paulo habuit Galliam quitiorem, sed, armorum fremitu undique percrebescente, in Gallia remanere statuit.

Liber sextus: Exercitu decem legionum comparato, impetum in Treveros et Ambiorigem facit, qui bellum parabant ac Germanos sollicitabant. His superatis ac iterum ponte in Rheno flumine exstructo, movet contra Suebos, qui Treveris auxilia miserant, sed Suebi, adventu Caesaris cognito, in silvas se receperunt. Caesar, praesidio in Germania relicto, pontisque parte rescissa, in Galliam rediit, Eburonumque regionibus ferro ignique depopulatis, legionibusque in hiberna deductis, in Italiam ad conventus agendos profectus est.

Liber septimus: Dum Caesar in Italia moratur, anno LII a. C. n., tota Gallia, duce Vercingetorice, in arma consurgit. Caesar, re cognita, per montem Cebennam, qui altissima nive iter impediebat, ad fines Arvernorum pervenit, quibus inopinantibus oppressis eorumque terris depopulatis, per finem Aeduorum in Lingones contendit, quo suas legiones cogit. Cum Vercingetorix in Bituriges se recepisset, ac Gergoviam urebem, quae sub dicione Aeduorum erat, obsideret, Caesar, Cenabo oppido capto et dirempto, exercitum flumen Ligerim traduxit, atque in Biturigum fines pervenit, et contra Avaricum contendit. Galli, Romanos armis vincere desperantes, auctore Vercingetorige, eos fame vincere cogitarunt, quod facile consequerentur, si eos pabulatione et commeatu prohiberent. Agris igitur depopulatis ac vicis aedificiisque incensis, ut ciborum copia sibi suppeteret, tantum Avaricum, loci natura munitum et inexpugnabile, incolume servarunt. Caesar oppidum magna vi adortus, capit defensoribusque interfectis, non senibus, non mulieribus, non pueris parcit.

Movit deinde contra Gergoviam, quae, posita in excelso monte, omnes aditus difficiles habebat. Vercingetorix, castris prope oppidum positis, in proximis collibus singularum civitatum copias collocaverunt. Caesar oppidum adortus, reicitur, dum tota Gallia, non exceptis fidelissimis Aeduis, in arma consurgit. Caesar, cum se legionibus, quae in Gallia superiore erant, coniunxisset, in Provinciam contendit. Eo accurrit Vercingetorix, sed, victus eiusque equitatu in fugam verso, copias reduxit et Alesiam petiit, quod est oppidum Mandubiorum. Caesar eum insecutus, circumvallare instituit. Ipso oppidum obsidente, immensus Gallorum exercitus illuc convenit, qui, proelio commisso, magna caede profligatur. Caesar, tradito Vercingetorige, ac ceteris principibus ab oppido deductis, ex reliquis captivis, reservatis Aeduis atque Arvernis, toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit. Capta Alesia, totam Galliam pacatam in Romanorum ditionem recepit.