Apud Plutarchum

Plutarchus

Plutarchus, vel Plutarchus Chaeroneus (Graece : Πλούταρχος; 46 p.C.n.–ca. 122) fuit presbyter Delphicus, philosophus, et scriptorGraecus. Plutarchus scripsit Vitas Parallelas.

]

Vita et opera

Plutarchus nobili loco natus est in Boeotiaecivitate, Chaeroneae, post annum quadragesimum quintum, cum cuncta iamGraecia pars erat imperii Romani. Athenis artem orandi discebat et philosophiam. Praeter peregrinationes perpaucas, cum Alexandriamet Asiam Minorem visitaret, Romam etiam compluries, totam vitam Chaeroniae agebat, in latifundio suo, regebatque scholam privatam suam, una cum famila, et amicis et discipulis suis.

Scriptor honoratus multos viros illustres in re publica administranda versatos poterat in numero amicorum ducere suorum, ut Senecionem et Fundanum, qui etiam civitate Romana eum donaverunt, sed in rebus publicis Romanis ipse versari numquam studebat, nam Graecum ante omnia esse se sentiebat, neque nomine suo Romano, Mestrio utebatur. Officiis quoque tantum Graecis fungebatur, Delphis enim sacerdotium quoddam gerebat Apollins.

Opera permulta scribebat, etsi dimidia pars eorum nobis superest. Quae collegit et curavit Maximus Planudes in saeculo tertio decimo, et in partes duas divisit. Pars prima operum Plutarchi titulum "Moralia" habent, atque septuaginta et octo continent scripta, quorum aliquot sine dubio aliorum scriptorum libri sunt. Pars altera est hoc opus, quod inscribitur "Vitae parallelae", cuius ad scriptorem ipsum deduci potest constructio.

Decipit nos titulus "Moralia" (seu "opera ethica"), in quibus de quaestionibus diversissimis tractatur. Satis erit exempli, si Coniugalia praecepta, quod ut uxores honeste vivant hortatur, aut scripta philosophica, quae ad disputationes variarum scholarum philosophorum opiniones suas addit. Plutarchus ipse Platonis scholam sequebatur, quod Platonicae quaestiones demonstrant, atque libelli sui in Stoicos et Epicureos.

Curiositate sua naturalibus quoque historiis vehementer studebat, scripsitque Quaestiones naturales de rebus secretis naturae. Religionis historiam in opere, quod inscribitur De Iside et Osiride, inquisivit, necnon de rebus publicis disserebat, atque in libro quodam suo Aristophanem et Menandrum comparavit.

Sunt etiam Regum et imperatorum apophthegmata conscripta a Plutarcho, in quibus sententiae acutae facundeque dictae regum et ducum laudantur.

Maximam vero popularitatem Plutarcho Vitae Parallelae attulerunt, quos de vita ducum, regum, virorum illustrium iam senex composuerat, ita, ut libri singuli duos haberent viros comparatos, unum Graecum unumque Romanum, qui omnes summi viri in his libris comparati Graecos aequare Romanos virtute, ingenio, humanitate, facundia, dignitate demonstrant. Comparandi ratio est simile ingenium similisve fortuna duorum virorum, quae post vitas narratas breviter explanatur. Libri viginti duo sex et quadraginta continent vitas, est enim liber duplex de Tiberio Gaioque Graccho, qui Agidi et Cleomeni opponuntur.

In medio aevo plerique ignorabant Vitas Parallelas, in saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam convertere coeperunt.

Plutarchus uxorem habebat Timoxenam, duos (aut plures) filios, Plutarchum minorem et Autobulum, ac unam saltem filiam. Ante annum 127 excessit e vita.]

Opera

Biographica

Alia opera communiter sub appellatione Moralium comprehenduntur, sub quo titulo index plenus reperitur