Ad fabulas

DE OPERIBVS HISTORICIS

DE FABVLIS ROMANENSIBVS

De rerum Romanarum eversione

Si quis de optimo adhibendo libro ad medulam temporum eorum penetrandam, quibus res maximi momenti apud Romanos antiquos evenerunt certior fieri vellet, nullam habeat haesitationem, suis accipat manibus eum quem iam permulti docti viri inter decem optimas operas historicas collocandum voluerint librum.

Hoc enim libro mens atque sententiae Ronaldi Syme illius continentur, qui quidem egregius qui fuit historicus ad res antiquas, eas speciatim quae ad Augustum eiusque tempus pertinebant tali callebat modo, ut Tacito illo persecuto servatoque, non modo eius argumentum maximi ad res eas enucleandas aperiendasque habuerit, immo sermonem quoque Taciteum in sucum et sanguinem proprium eo converterit pacto ut redivivum Tacitum apud nos Anglice neque Latine exarantem legere crederes.

Quod ad substantiam libri eiusque ratione dispositioneque si quid est dicendum, eum singulari modo esse instructum patet: non enim personas singulas auctor monstrare atque exhibere primas ferentes partes voluisse, immo familias potius sive gentes eas, quarum auxilio et ope Caesar Pompeius Octavianus vim habuerint tantam ad omnes res evertandas in medium esse proferendas noster maluisse creditur.

Ne multa, legas libetissimo animo, lector carissime, hunc speciosissimum eruditissimumque librum, sedulo tibi admoneo: revera pretium operae exstare statim ac in legendo incipis mihi assentieris!

De Idibus Martiis

Ecce liber singularis, quem vix fabulam historicam nuncupare possimus: agitur enimvero de fabula Romanensi (priorem optimamque inter omnes perplurimas quae hodie numerantur sunt qui credant habendam) cuius argumentum non colloquiis suetis, immo epistularum commercio creberrimo inter varias principalesque personas instituto inniti videtur: speciem enim atque indolem personarum tam dilucide tantaque auctor perspicuitate praebere valuit ut ipsos manifestosque apud nos versantes homines illos crederes... Habeas ergo, lector, ante oculos Caesarem illum, en Catullum, habeas Clodiam, Ciceronem, Cleopatram, Clodium, multos alios de religione, de potestate, de poesi, de amore, de cupidinibus, de quibusdam aliis scribentes disputantes, se ipsos interrogantes, mentem atque animum aperientes, ita ut familiares cognatos quasi necessarios tandem aliquando eos habitos censeas. Quin hanc pulcherrimam legas operam? Legas atque iam dices.

De C. Iulio Caesare

Hadrianus Goldsworthy historicus Anglicus notissimus apud nos peritissimusque Caesaris vitae operumque esse putatur.

Qui quidem hoc in lato libro, multa nova sive speciosa de Caesare illo cum non tradiderit, eo speciatim est laudandus, quod accurate aptioreque ordine et dispositione adhibitis ita clare atque distincte argumentum aperire valet, ut lector magno sine negotio neque ulla difficultate quasi conspectum totum earum quae ad Caesarem rerum attingunt perspicere bene possit.

DE FABVLIS NVBECVLATIS