De C. Iulii Caesaris imaginibus

Agitur his in imaginibus de sapidissimo colloquio a duobus professoribus conserto de vita operibusque Caesaris

His imaginibus de initio status rerum quibus Caesar suam degerit vitam conspectum perspici potest, de Tiberio scilicet Graco eiusque apud plebem gratia, qua multum is pollebat...

Qua ratione Caesar tantam adeptus sit potestatem atque cur Gallis bellum is intulerit his in imaginibus declaratur.

Videamus nunc quem atque qualem habuerit Caesar hostem infestissimum, Catonem videlicet, atque quibus argumentis adhibitis ille Caesarem damnandum puniendumque apud Senatum incusaverit

Si forte dux velis fieri Romanus, quin has respondeas de optima ratione belli contra Gallos gerendi quaestiones? Sis enim sat audax, tempta modo Caesarem illum imitari...! Scisne, audaces Fortuna iuvat...

Brevissimum lautissimumque hic videre possimus compendium bellorum eorum, quae Caesar cum Gallis Germanisque commitere voluit.

De vita opereque Caesaris non modica relatio huc si converteris oculos videri potest

De Romanis militibus, quo enim pacto tales fieri possint homines atque qua ratione bellandi plurimas post hominum memoriam adepti sint victorias his imaginibus panditur

Si quis omnes quas praecipuas Caesar commiserit pugnas cognoscere vellet, immo rationes quoque quibus noster suos ita disposuerit milites qui victores semper discesissent, has imagines non videre nolit.

Relationem cinematographicam neque eam sat aviam de vita operibusque C. Iulii Caesaris hoc in loco conspicere possumus: illud autem inter alia est dolendum, quod res moderator imaginum nonnumquam a veritate aberrari voluerit, in morte Sullae dictatoris e. g. enarranda..

Nunc contra Gallos est pugnandum! Iam tuba taratantara dicit! Vide quo consilio Caesar Galliam expugnaverit totam...!

Aliam hic versionem pelliculae superioris videre possumus eis exceptis discriminibus duobus, clarioribus autem disctintioribusque imaginibus ornata, sermone vero Anglico neque Hispanico enarrata est pellicula.

Caesarem primum Romanorum Britanniam insulam ignotam petivisse intravisse aliquatenusque compertam habuisse sat constat.

Necesse Caesari fuit aliquando Germanis bellum inferre volenti Rhenum fluvium latissimum transire: quid noster faciat? Pontem nempe ille suos milites facere iubet! Videres nunc Germanos, quomodo ipsi omnino pavidi terreant pavescant fugiant...! (B.G. VI, 9)

Si ipse bello Gallico interesse voluisses, quas aptiores foveres partes, utrum Caesarianas an eas a Vercingetorige illo notissimo Gallo tentas...?

Idibus Martiis a. 44 A. Ch. n. C. Iulius Caesar, is qui Romae imperaverat idemque custodes Gallos nuperrime dimittere voluerat -eum semel mori quam cottidie in mortis timorem versari maluisse constat- viginti tribus pugionis ictibus confossus ad pedes Pompeianae imaginis -sic fata homines rident!- mortuus cecidit. Nunc enim erat laetandum! Rem publicam enim servatam habemus...! An illud verum sit credendum...? Sunt qui negent...

Ima in pagina hanc optimam relationem varias in partes divisam nobis esse conspiciendam credimus, dum cogites qua doctrina atque optima de Caesare illo notitia gaudentem moderatores Anglici eam conficere bene voluerint...!