De exercitiis faciendis

Primum sedulo audias, dein voce ellata et clara repetas tua, postremo responsa vacuis in quadris scribas.

Habes hac in pagina, discipule dulcissime, quae componere atque conficere temptes exercitia. Quibus enim factis expertus ipse sive ipsa de illo evadere poteris, utrum peritior rerum Caesarianarum necne iam factus sis.

De ratione autem ea exercitia faciendi si forte rogaveris, nihil facilius...! Imprimis vero illud tibi servandum atque curandum bene velim, ut mente teneas apertissima linguam Latinam, ita ut ceterae quas discere voles, lingua vera cum sit, melius aptius commodius celerius in auscultando, in exercendo, in usurpando quam in compaginem grammaticam evolvendo scrutandoque tibi esse discendam.

Qua enim causa oportet valde ut sedulo magnaque cum intentione primo narratorem auscultes de argumento singulo aperientem, dein repetere ea quae audisti coneris, postremo vocabula singulis in quadris collocare singula temptes.

Ad quam postremam rem faciendam illud tibi erit auxilio, si quadrum spatio vacuo annexum pulsaveris aut illum alium inscriptum INDICIVM adhibueris, quo pulsato litteram quandam necessariam compertam habebis.

Age, bono sis animo atque id quod Caesari ipsi erat persuasum mente tene tua, Fortunam deam audaces iuvare solere!

Valeas semper!