Hic OMNIA COLLOQUIA nostra invenire poteritis inde a principio!
Quamquam in aliis locis colloqua nostra delere debemus propter spatium, Tutubulus hanc difficultatem non habet ergo... OMNIA COLLOQUIA IN UNO LOCO!
Hic OMNIA COLLOQUIA nostra invenire poteritis inde a principio!
Quamquam in aliis locis colloqua nostra delere debemus propter spatium, Tutubulus hanc difficultatem non habet ergo... OMNIA COLLOQUIA IN UNO LOCO!
NOTA BENE! Inversa ratione hic invenies colloquia, id est, novissima supra, praeterita in parte inferiore
INDEX
Preme HIC! (aut ipsam imaginem!)
In hoc colloquio loquimur de rebus quae nobis facta sunt cum vi electrica.
Si aliquando artem musicae didicistis, iamne animadvertistis non omnes eodem modo discere? Ecce colloquium una cum diversis amicis ex diversis terris!!! Quid de vobis? quomodo didicistis? litteris? nominibus? Ah! et iam scimus causa nominum et ordinis!
En novissimum colloquium de amicis conveniendis... nonne aliquando vere difficillimum est eficere ut omnes conveniatis? nonne tot intersunt? audite!
Feceramus iam colloquium de acutoribus et de libris notis qui nobis non placent... sed certa multi alii nos maxime delectant! vere possemus diutissime de libris colloqui inter nos!!!
Ecce novissimum colloquium de peliculis vertendis! Neque duae tantum loquimur sed etiam carissimus Raycus (quem hic non invenio) qui artem illam calet!
Quid de vobis? soletisne pelliculas in aliis linguis versas videre an non? quid de hac re censetis?
Nonne saepe mira et inusitata fiunt domi prorsus eo tempore quo non adsumus? ecce aliqua quae nobis facta sunt!
In hoc colloquio loquimur de libris qui sunt notissimi sed nobis non placuerunt.
Ecce novcum colloquium de conventu Culturae Classicae huius anni quod Lucenti fuit hoc mense Aprile. Non solum multa nova audivimus de etiam... Lyram et audire et canere potuimus!
In principio huius incisionis et in fine parvam partem concenti lyrae a Lina Palera facto audire potestis!
De difficultatibus linguarum in scholis ubi pluribus linguis loquitur.
Aliqua mira et miranda inventa sunt nuper in locis archeologicis et loquentes atque loquentes... quos locos alcheologicos notos iam vidistis? quae videre vultis? ecce nostra!
Ecce novissimum colloquium... quid vos mavultis? habetisne iam librum electronicum eumque amatis aut inversa ratione, ut Annae olim accidit omnino "veros" libros habere vultis?
Nonne aliquando carmina quae in libris et praesertim in pelliculis invenimus efficiunt ut non eodem modo carmen nobis iam notum audiamus? nonne imagines vobis quoque effinguntur in mente sive etiam post longum tempus doletis pro persona fabulae cum quo iungitis carmen? nonne quoque post longum tempus VERE carmen quoddam notum intellexistis nec idem significat atque id quod credebatis? Audite!
(Si seriem illam nomine Lucifer non perfecistis... cavete min. 26).
Ecce novissimum colloquium! nonne sunt vobis quoque res quae nondum facere didicistis quamquam aliquando in vita cotidiana utilima vobis videntur? ecce ea quae nos excogitavimus! Quid de vobis?
Post colloquium praeritum de novis consiliis anni 2025, in ipso colloquio nos interrogabamus.. quid faceremus si nobis tempus liberum esset? si vere ea quae semper facere voluistis nec unquam satis temporis est sponte facere liceret? Ecce ea quae nos excogitavimus! quid vos faceretis?
Lidae nunquam satis linguarum sunt!
Quid si dies triginta horarum haberemus? Quid faceretis vos?
Ecce tandem novissimum colloquium una cum novo anno 2025!!! felix faustumque sit omnibus! ecce ea nova proposita nostra huius novi anni!! et si inter mensem iam Ianuarium erravistis et non ea nova consilia fecistis... mementote! mense Ianuario non numeratur ad hoc! cur? audite ut intelligatis!
Ecce novum colloquium de die Latinitatis et de conventu Novae Viae 2024. Hoc anno non solum adfuimus... sed etiam Anna partem cepit in conventu Novae Viae! Sic poteritis scire quid nova "Frikipaedia Clásica" ab Anna facta sit! Estisne parati?
Hodie mirum in modo non latine sed tandem graece loquimur! nec solae! multa iucunda facta sunt inter conventum Matritensem nomine OURANOS... estisne parati ad linguam Graecam? et ad iucundas insanias nostras?
(Nolite curare... revertemur ad linguam Latinam in insequente colloquio).
Hac aestate iterum, ut solemus, in conventu Matritensi nomine CAELVM adfuimus, et ea quae fecerimus vobis narramus... nec solae! sed multi amici nobiscum colloquuntur! Quid de seminariis? quid de scholis? audite ut sciatis!
Gratias maximas agimus amicis qui partem ceperunt! iucundissimum fuit vos in Foro habere!
Post tot tot menses silentii tandem Forum revivere potuit! ubinam fuimus tot menses? quae acciderunt ut tam diu sileremus? ecce!
Felicem faustumque annum novum habeatis omnes! nonne optimum esset eum incipere una cum potione illa Socolatae? ecce novum colloquium de dulcissimo illo cibo quem amamus!
Non tandem ad diem Nativitatis colliquium hoc in lucem edere potuimus... sed hoc modo optime incipit annus novus!
Io Io Saturnalia! et una cum frigoribus, (Lida iam nivem habet apud eam) nonne optimum tempus est ad caffeam calidam sumendam una cum amicis? ecce colloquium de illa potione!!
Quae loca in vestris urbibus novis comendare potestis ut hanc potionem gustemus? dicite novis!
Salvete omnes! ecce novum colloquium in Foro Romano!
Adveniunt frigora hiemalia... nonne aptissimum tempus est ad potiones Sinicas (sive Theam) bibendam? placetne vobis? si ita est, quae nobis comentare potestis
Duo amici casu paene eodem tempore in quadam urbe notissima antiquissimaque fuerunt... de casibus eorum audite! (et quandam urbem vituperaverunt quoque... NON HOMINES, urbem ipsam tantum).
Tandem post longum tempus... ecce Forum Romanum redivivum!
Ecce quae in conventu CAELVM IX (iam nonum??!) factae sunt... nec tantum modo Lida et Anna, sed etiam alii amici partem ceperunt!
Res mira facta est Anne venit Pragam! Incidimus hoc colloquium cum quibusdam aliis Bohemis - inter quos numerantur ipsi magistri universitatis.
Ecce novum colloquium! Casu duo optima conventicula paene eodem tempore fuerunt et de ambobum loqui possumus! Unquamne in conventicula Latina haec adfuistis?
(Difficultates fuerunt cum uno microphono, igncoscatis, solvimus quam optime potuimus strepitus), utinam placeat!
Ecce secunda pars colloquii de conventu CAELVM VIII una cum Roderico incisum...Si orationem aditialem a Beato Helvetio dictam audire vultis, (operae pretium est!) ecce ligamen: • BEATUS HELVETIUS De beatitudine felinea
Hic inveniatis primam partem colloquii: Intercapedines Latinae XV
Post longam moram... Ecce novum colloquium! hic casus nostros aestivos et casus etiam in vita nostra nunc cotidiana narramus... sumarium est nos maxime insanire!
Utinam vobis placeat!
Ecce colloquium de die Latinitatis qui celebraverunt in Bohemia!!! nonne perplacuisset adesse? canem aliquantilum insanum etiam adfuit parumper et computatorium Annam fefelit interea...
In hoc colloquio loquimur an liceat uti telephonis in scholis, et quomodo possint uti inter scholas.
Ecce colloquium incissum prorsus una septimana postquam primum impetum factum est... id est die tertio. Mirum est, fortasse, argumentum nunc audire, sed etiam est bonum exemplum ut videatur quomodo res mutari possint celeriter atque id quod exspectamus ac credimus... quid de vobis? Quid vos, post unum mensem, creditis nunc?
Post maximam pausam... et postquam computatorium Annae MAXIME deliravit... EN NOVUM COLLOQUIUM!!!
In hoc colloquio non tantum nos duae sed etiam alii amici, (auditoribus noti!) de scholis in diversis terris loquuntur! quid de vobis? quid censetis? estne vobis aliud systema scholarum? narrate nobis!
Gratias maximas agimus @DichterWahn , @SalviSitisPod et Emmanueli! utinam vobis placeat!
Nonne etiam vobis fit ut aliqua quae emitis saepissime rumpitis? Quae sunt?
In hoc colloquio primum patet Annam aliquando linguam Hispanicam ignorare 😅
Quomodo in vestris linguis cum aliis hominibis loquimini? exstantne discrimina sicut ea de quibus loquimur? dicite nobis!
In hoc colloquio Lida et Anna conantur eligere, quod animal mythologicum vellint habere domi, et an Pegasus sit holerivorus, carnivorus aut omnivorus. Quid putatis vos?
Hoc in colloquio non duae sed quattuor homines ex diversis terris convenimus ut de domibus et de modis extruendis atque de moribus quoque loqueremur. Quae vobis mira videntur? quomodo plerumque apud vos distribuuntur? narrate nobis!
In Foro Romano revertitur! Quibus de causis tam longam moram facere debuimus? quid novi erit in Foro? et (posquam audiatis) quid novis proponere potestis? Scribite nobis!
In hoc colloquio Anna et Lida adhuc de domibus loquuntur nam... vere tot sunt dicenda de moribus nostris! soletisne vos aliquid aliud facere? quae vobis mirissima videntur? dicite nobis!
Hoc in colloquio Lida et Anna de novissimo colloquio Novae Viae III magistris praesertim dicatum, colloquuntur. Multi fuerunt oratores, et maxime placuit!
Cum tot horas oratiorum essent, non de omnibus tantopere quam volebamus locutae sumus... sed quodamodo conventum vobis tradere voluimus... utinam placeat!
Hoc in colloquio Anna et Lida de domibus loquuntur nam, ut videbitis, non ubique domus idem exstruuntur! In Hispania res, quae Bohemi miras esse dicunt, fiunt... idem autem Anna putat de domibus Bohemorum... quid de vobis? quomodo domos facitis in terris vestris? narrate nobis!
En primum colloquium in Foro Romano novi anni! Quae sunt nostra consilia huius novi anni? vos quoque soletis indicem facere?
Ecce ea quae nos facere volumus vel optamus!
Tandem hoc colloquium non die primo anni ponere potuimus, nam iam multa fiunt eodem tempore nobis. Utinam placeat!
Hoc in colloquio Lida et Anna de Nativitate loquuntur,,, et plerumque de rebus iucundis quae Nativitate cum sororibus, fratibus, consobrinisque fit!
Quae iucunda vos facitis? Narrate nobis!
Et optimam Nativitatem vobis optamus!
In hoc colloquio Lida et Anne loquuntur de rebus quad eis difficiles essent si mutavissent urbes in quibus vivunt.
Hoc in colloquio Lida et Anna de diversis modis ad discendum loquuntur. Tandem periculum illud Annae nondum fiet sed utcumque multa saepe discere debemus ergo utinam vobis placeat!
Quis nobis nova proponere potest? quis etiam discens scaenas et res iucundas mente fingit? narrate nobis!
Pars secunda colloquii de advenis in nostris terris.
In hoc colloquio loquimur, quomodo possumus cognoscere advenas in nostris terris.
Cum hodie nox mortuorum sit, de inferiis loquendum est in Foro! quid nos faceremus per aliquas horas apud inferos? hoc colloquium parantes aliquas difficultates invenimus... est ergo facilius dictu quam factu!
Quid vos faceretis? Narrate nobis!
Hoc in colloquio de re maximi momenti loquimur... de aqua! Quid vos facitis quandocumque aqua non fungitur domi? aliquando vobis factum est id quod Annae accidit? Quid Bohemi faciunt cum talia fiunt? audiatis!
Vultisne scire quid tandem vere factum sit in Lyceis Annae et Davidis atque in Bohemia? Post unum mensem scholarum iterum collocuti sumus! quid tandem factum est? Erravimusne an non?
In hoc colloquio novam vocem audietis in Foro! Hoc colloquium incisum est mense Augusti, antequam et Anna et noster hospes iterum docere inciperent... quomodo se habebant res? et quid spectabamus fore in hoc anno scholastico? audite ut sciatis!
En habetis secundam partem de discipulis suadendis! tot dicenda erant ut tandem in duas partes divisum sit colloquium! Quid vos dicere soletis ad discipulos suadendos? Aliquid mirum vobis factum sit cum discipulis propter linguam Latinam vel Graecam? narrate nobis!
Postquam Annae aliquid in conventu magistrorum factum sit in fine anni scholastici, hoc colloquium natum est. Quid factum est? quid vos fecissetis? et quomodo vos discupulos vestros suadere soletis?
Hoc colloquium divisum est in duas partes, alteram insequente septimana audire poteritis!
Hoc colloquium incisum est paulum ante ferias aestivas has miras quas hoc anno habuimus. Quid solemus facere plerumque aestate? quid in animo habebamus hoc anno et quid tandem factum est cum exire non liceret? audite ut sciatis! (P.S. tandem periculum Annae non factum est aestate...)
Hoc colloquium incisum est in fine anni scholastici, quamquam pro dolor adhuc multis in locis ope retis his diebus docendum est... quid vos, discipuli, de hac re putati? quid vos, magistri? aliqua nova invenistis dum hoc modo docebatis? dicite nobis!
Hoc in colloquio (maximo!) non tantum tres... sed multi alii quoque adsunt! Estisne parati ad colloquium in quo foca quaedam, colloquia Freudiana, nugae, risus atque phantasmata adsunt?
Omnibus qui partem cepistis gratis maximas agimus, gratissimum fuit!
Si quis velit scire alia quae homines hic loquentes faciant, quaerat et haec:
Irene: Satura lanx
Iustus: Quomodo dicitur
Rodericus: Intercapedines Latinae// Ελληνίζωμεν
Marina: Musa pedestris
Post paene centum colloquia et post fere duos annos ab eo tempore quo coepimus haec colloquia incidere... nonne bonum est recensere et videre quae mutatae sint? quae non et cetera? en colloquium 99 De Foro Ipso!
Hoc in colloquio iterum tres loquimur una latine! Ecce colloquium de reditu Abigailis
In hoc colloquio Lida cum duobus hispanis loquuntur de exiendo in Hispania (et in Bohemia). Colloquium est incisum ante aliquot septimanas, ergo res iam mutatae sunt.
Hoc in colloquio Lida et Anna primum quaedam pessima nuntia dant (et aliquantilum queruntur...) et postea tandem de quibusdam rebus miris atque iucundis loquuntur (factis propter mutationem rerum). Fueruntne apud vos etiam facta huius generis iucunda? narrate nobis!
Hoc in colloquio Lida et Anna de consiliis miris in diversis terris propositis loquuntur... propter mutationem rerum et mobum diversa proposuerunt his septimanis ad aliquas res faciendas: Quid in Hispania proposuerunt ad cauponas petendas exempli gratia? audiatis ut sciatis!
Quae consilia mira audita sunt apud vos? narrate nobis!
Hoc in colloquio Lida et Anna loquuntur de nuntiis miris atque iucundis, quae his diebus audiuntur. Quae nuntia mira vos audivistis in vestris terris? Nonne aliqua non tantum iucunda, sed etiam pulcherrima sunt? audite ut sciatis!
Hoc in colloquio et Lida et Anna una insaniunt propter seriem Hispanam Ministerii Temporis (quam omnino suademus ut videatis ut nostram insaniam intellegatis)
Etiam veniam postulamus, cum fortasse hoc colloquium non tam optime audiatur quam alia cum diversae difficultates habuerimus dum parabamus.
Nonne soletis, praesertim ii qui plus quam unam linguam didicistis, aliquando eas miscere? quid fit si eodem tempore in schola vel in lyceo saltem in duobus linguis una didicistis? (vel docetis!) Parati estote ad insaniam pulcherrimam linguarum!
Quibus modis vobis mutata est vita propter morbum et propterea quod domi manere debeamus? non omnia proh certo mala nuntia sunt! audite ut sciatis ea quae nobis facta sunt! quid de vobis? et praeterea, quis vestrum bona proponere potest ut discipulos doceamus his miris temporibus?
Vosne valetis optime aliis hominibus occultare dona? aut bona atque apta dona invenitis aliis? aut fortasse optimos novistis qui hoc facere valent? ecce ea quae nobis fiunt! quae nobis valet satin bene dona invenire? audiatis ut sciatis!
Nonne aliquando domi licent ea quae foris non?
Nunquam certe cogitavimus vos hoc colloquium paene unum mensem postea audituros... sed nunquam sero est ut de feminis maioris momenti loquamur (neque de Ministerio temporis!). Patet praeterea nos hoc colloquium paravisse antequam fieret insania propter morbum... quod etiam iuccundum est auditu! si tunc sciremus...
Dicite nobis! quae femina sunt maioris momenti in vestris terris?
En colloquium novum in Foro Romano! Dicite nobis! quam rem antiquam servaretis? quid faceretis Romae? Audite ut sciatis ea quae nos servaremus... utinam totam Romam!
Hoc in colloquio Anna et Lida de festo notissimo (iam praeterito sed numquam sero est si de festibus agitur colloquium!) loquuntur... quid vos facitis in illo festo? et quomodo recte verbum dicitur latine? dicite nobis.
Praeterea, nolite desperare his tot diebus domi manentes... quin colloquia audiamus latina atque Graeca?
Hoc in colloquio Lida et Anna de scholis in suis terris loquuntur... aliqando breviter de his rebus collocutae eramus sed non totum colloquium... quid vos censetis de moribus nostris? et praesertim... quomodo scholae in terris vestris funguntur? maximam curiositatem habemus!
Hoc in colloquio Lida et Anna de quodam argumento loqui coeperunt... et tandem ad alium pervernerunt! Quid vos pueris facere solebatis? suntne ludi pueritiae vestrae qui iam non inveniantur? et praesertim... quae vos colligere sole(ba)tis? dicite nobis!
Hoc in colloquio Lida et Anna de rebus quas eis parvis puellis fieri volebant loquuntur? quid putatis nos tunc temporis dixisse? quid vos ipsi fieri volebatis? et quid tandem factum est? Audite ut sciatis!
Hoc in colloquio Anna et Lida de praeterita decade locutae sunt! quae eis facta sunt? ubi eratis vos, quid fecistis in praeterita decade? Et valetisne solvere parvum dubium numerorum quod inest in capitulo?
Primum colloquium in decade nova! Quid fecimus hos postremos menses dum vos colloquia CAELI audiebatis? quid de feriis Nativitatis? et quod verbum latine pro certo non novimus? (si quis scit... dicatis!)
Etiam, ut postulavistis, omnia vincula in pagella nostra quoque habebitis!
Bonum faustumque annum novum habeatis!
Qua in re nunc aliqui animum intendunt? qua de causa iam Anna delirat? En colloquium Matriti habito de periculis publicis Hispanis... una cum nova voce quam antea non audivistis, Iosephus! (Sponte nobis loquentibus advenit in fine Marina quaedam... et aliae voces! hoc est quod fit cum in ambulatro colloquium parandum est sponte!) utinam vere non exstarent talia pericula!
En parvulum donum... et quoque primum colloquium in Foro Romano in lingua Graeca factum! insanimusne? aliquantilum! en duae fabulae graece factae inter scholas... utinam vobis placeant!
Fabulas scriptas (graece scilicet) in pagela nostra retiale invenire potestis.
En colloquium in conventu CAELUM VII habito una cum duobus amicis, Marina et Mathaeo, quem iam anno praeterito audivistis! hoc in colloquio de ludis quos in conventu lusimus loquimur... itillimi sunt ad linguam Latinam Graecamque discendas et docendas! Pelliculla huius colloquii in tutubulo nostro iam inveniri potest, sed nisi aliquis hic nos loquentes adque ridentes audire mavult... en colloquium!
En secunda atque postrema parst illius maximi colloquii una cum Satura Lance! In postremo colloquio Alexandrum Veronensem valediximus ita ut ientaret... de quibus rebus locutae sunt puellae postea? quisnam Piranesi fuit? quid alia (perplurima!) facta sunt in conventu CaelumVII? Audite ut plura sciatis!
Hoc in colloquio non tres puellae... sed quattuor homines una colloquuntur! qui autem? nam notissimos atque optimos in Forum Romanum atulimus! En colloquium una cum Satura Lance et Alexandro Veronense in conventu CAELVM VII ante aliquos menses habito... nunquam satis illius conventi habemus! (neque antea hoc ponere potuimus vobis). Secundam partem insequente septimana audire poteritis!
Colloquium in Academia Vivarii Novi cum Guenevera.
En colloquium huius septimanae quod, (iterum!) diversum est... cum neque Anna neque Abi id adhuc unquam audiverint... tantum sciunt colloquium hoc incisum esse a Lida hac praeterita aestate in academia Vivarium Novum... de qua re putatis Lidam locutam esse? quis etiam in colloquio partem cepit? audiatis ut plura sciatis! (immo audiamus et nos nam nobis quoque novum est nisi Lidae! (misterium!)
En habetis colloquium insanissimum omnium quod umquam fecimus! quamquam CAELVM VII mense augusto fuit, etiam convenit nunc hoc colloquium tandem vobis ostendere... primum omnium, quia nunquam satis sero est ad insanos amicos una latine loquentes audiendos, neque ad aliquid de conventu CAELVM audiendum... et postea quia hoc in colloquio voces et notas vobis et novas audietis, et risus et nugas perplurimas et... partes terrificas cum Versipuella quaedam adsit in colloquio! Fruimini!
Iamne desiderabatis colloquia nova? Iam satis habuistis de praeteritis colloquiis? quid novi? quae nobis facta sunt postrimis hiis mensibus ita ut nihil paene novum in Foro esset? audite! in Foro Romano revertitur!
Hoc in colloquio Abi et Iustus quidam Mexicopoli nova et iucunda narrant. Haec est prior pars colloquii, altera audiri potest apud Quomodo dicitur (punctum com!)
Hoc in colloquio non tres puellae neque de solitis rebus loquimur.. en colloquium de Conventu Culturae Classicae (I) cum Roderico illo! audite ut plura sciatis... et mementote, quisquis vellit atque possit, secundum conventum mox futurum! et adhuc nomen dare potestis!
En colloquium in quo satis patet Annam insanire... vere dico me nimis non ludere! quid de vobis? placentne vobis illi ludi machinularum? si ita est, quos lusistis?
Quamquam aestas iam perfecta est, proh certo nunquam satis audire possumus de conventibus aestivis! in quibus hoc anno adfuimus?
Placetne atque valetis saltare? quae nostrum omnino non valet? audite ut sciatis!
En colloquium aliquantilum insanum in quo patet nobis series televisificas placere.... vobisne quoque? quae nobis comendare potestis? numquam est satis serierum!
Valetisne omnes bene coquere? placetne? audite quae nobis fiant!
Nonne iam iterum vocem Albae Versipuellae audire volebatis? quae ea de urbe Annae narravit? Audite!
Ecce colloquium 63 de bibendo.... quid de hac re nos dixisse putatis? audite ut plura sciatis!
En colloquium 62 de Feminis! mox etiam ut speramus nova omnino colloquia audire poteritis!
Hoc in colloquio neque Annam neque Lidam audietis... neque de solitis rebus loquuntur! audite ut plura sciatis!
Quamquam illud optimum consilium depingendi huius mensis nomine anglico "inktober" nobis solito modo facere non licet (propter tempus et quia non taaam pulchre valemus depingere) aliter autem facere vellimus (aut saltem conari!) scripta antiquorum quae iungere possimus cum verbis illius ludi ponamus. Etiam colloquia! nam primum verbum huius anni est "anulus" et... colloquium iam praeteritum habemus de annulis magiscis!
Quis vestrum quoque hoc mense illlam rem nomine "inktober" faciet? monstrate nobis imagines!
Nemini ut credimus placet de periculis colloqui... sed iam iam iterum apropinquant! cavete discipuli (et magistri!) quid de periculis narravimus? audite ut sciatis!
Mirum est haec nunc iterum audire... fere iam est finis anni! quae consilia illa nova quae habuistis vere facere (aut perficere!) potuistis?
Placente vobis animalis? suntne vobis animalia domestica? ecce aliud colloquium in Foro Romano!
Diu in animo habuimus hoc colloquium facere nec diu facere potuimus... et tandem interum id audire potestis!
Adhuc fere tres menses desunt ut iterum Nativitas sit... sed nunquam satis est Nativitatis nonne?
En colloquium de ludo illo quem quotannis luditur,.. aliquis iam fortunam aliquando habuit?
Ubinam Lida fuerit? Quis vestrum in illa urbe pulcherrima iam fuit?
Quid?! Cavete! in hoc colloquio non tantum linguam Latinam sed etiam Hispanicam audietis!
Itinera itinera itinera! quomodo nos paramus ea? quomodo vos? quid nobis suadere potestis?
Hoc in colloquio duae amicae aliquantilum insanae de primo conventu Novae Viae Malacae habito loquuntur!
En colloquium iam 50! de quomodo nos tres ad amicitiam et ad latinitatem perveniremus!
En habetis secunda pars colloquii de itinere Annae et Lidae Romam... tempus celerrime fugit!
Hoc in colloquio Lida et Anna de itinere suo Romae loquuntur... et aliqua (ut semper) iucunda acciderunt!
Quomodo vos huc illuc ire soletis? quid de vehiculis nobis censetis? en colloquium XLVII !
Nisi adhuc vobis dubia erant, multum novis itinera placent... en colloquium de Vindobona urbe!
Quamquam vos hoc nunc iterum auditis, hoc colloquium factum est cum In Foro Romano unum annum natum esset! (Iam sunt fere duo!)
Ecce tandem colloquiun quadragessimum quartum de rebus versi et falsis!
Non, amici. non male verbum scripsimus... qua de causa amicae Annam "amitam" vocant? audite ut sciatis!
Ecce secunda pars de Caelo VI una cum Iosepho et Tania! novae voces ubique!
Cum hoc audiatis, auditores auditricesque, fere iam septimum Caelum erit (post aliquot dies!) audiatis ea quae anno praeterito illic fecimus... et novas voces quoque!
Ecce colloquium diversum Montellae inciso in quo de lingua Latina et Graeca in diversis terris loquimur... sed non tres at plures sumus! quomodo se habent haec linguae apud vos? narrate nobis!
Quam celeriter fugit tempus! iam abhic unum annum Anna Montellae versabatur! ecce colloquium!
Ecce secunda pars colloquii inter Lidam et Abigailem de urbe Praga!
Patet Abi aestate praeterita huc illuc fuisse... ecce colloquium inter Lidam et Abigailem habiutum Pragae! itinera ubique!
Ecce secunda pars itineris in Lusitaniam Abigailis et Annae... quis vestrum inter annum illam terram petivist? placuitne?
Itinera! itinera ubique! ecce prima pars intineris in Lusitaniam Annae et Abigailis! nonne patet nos iam tandem aliquando microphona habuisse?
Ecce tandem colloquium cum secunda parte de regione Vascona inter Abigailem et Annam!
Itinera ubique! abhic unum annum (et aliquas septimanas) Abi apud Annam versabatur et de regione Vascona loqutae sunt... en colloquium primum de illa regione! exspectate secundam cras!
Praesertim hieme propter frigora aliqua remedia omnes didecimus ad diversas res sanandas... quae remedia nobis dicere potestis? (praesertim aestiva nunc in usum venient!).
Omnes aliquando somnia mira habuimus... quis valet somnia sua recordari postquam iam expergefactus est?
Quis nunc temporis mente fingere potest vitam suam sine rete omnium gentium? vosne aliquando fecistis? Narrate nobis!
Ecce aliqua utilia a diversis hominibus inventa! iam haec sciebatis? quae plura nobis narrare potestis?
Ecce colloquium de locutionibus! plures scitis? quae locutio latina (vel graeca) vobis maxime placet?
Nunquam satis est vocabulorum cum tot linguas in orbe terrae sint nonne?
Ecce colluquium de nominibus iterum audire potestis!
Nimis ut patet amamus Urbem Aeternam... nonne omnibus vobis fit?
Iterum mirum est de conventu anni praeteriti audire... aliquando etiam huius anni iterum audire poteritis! etiam nescimus cur hoc ordine colloquia se posuerint et non ordinate, ignoscite!
Mirum est colloquim hoc audire de illo conventu postquam iam insequente factum sit nonne?
Nonne vobis quoque saepe fit ut de aliqua re loqui incipiatis et in fine aliud omnino sit argumentum? ecce quod nobis factum est!
Iterum, quamquam fortasse aestate et maximis caloribus non videtur congruere hoc argumentum, fortasse sunt quibus maxime fruantur festis Pachalibus nonne?
Ecce iam secundam partem de libris! hoc colloquium quoque diu iterum audire non potuistis!
Ut fortasse iam animadvertistis, nobis multum placet legere... qua de causa non unum tantum sed duo colloquia de libris fecimus! exspectate secundam!
Quid de vobis? placetne legere? quos nobis comendare potestis?
Ecce colloquium duodevicessimum! Colloquium fortasse aliquantilum mirum de machina temporis... quid vos faceretis?
Hoc in colloquio Lida de itinere suo in Hibernia loquitur? quid vestrum illam terram aliquando petivit? placuitne? narrate nobis!
Eo tempore quo hoc colloquium vere factum et possitum est hiems adhuc erat et nix videre poteramus... aliquis hoc desiderat?
Hoc in colloquio patet Abi et Anna maxime delirare propter quadam serie televisifica Hispana... vobisne quoque placet? vultisne eam videre? Nunc temporis autem nuntia recentiora sunt de hac serie cum vellint tandem aliquando quartam partem facere!
Hoc in colloquio patet nos iam iterum de scholis et de periculis curare nec iam de optima Nativitate...
Utinam vobis placeat!
Nunquam satis est Nativitatis! ecce postrema quae narravimus!
Quamquam propter tempus aestivum fortasse non convenit... quis non illud postremum festum anni desiderat? et proncipium novi anni? cum multa nova consilia omnibus erant... aliqua vere iam hoc anno (2019) fecistis? narrate nobis!
Ecce tandem secunda pars de festis hiemalibus! Iam colloquium undecimum iterum audiri potest! utinam vobis placeat quamquam nondum microphona tunc temporis nobis erant...
Ut semper ea quae hic audire non possitis postea in tutubulo erunt.
Ecce colloquium decimum! prima pars de festis hiemalibus! expectate insequentem diem ut secunda etiam audire possitis!
En colloquium nonnum Fori Romani! Aptum fortasse tempore Nativitatis nonne? quis frigora desiderat?
Nimis fortasse nobis placet itinera facere... iterum de itineribus loquimur! Audite ut sciatis facta atque dicta!
Hoc in colloquio de linguis discendis loquimur Quomodo? quas? Quas linguas vos discitis vel discere velitis? Narrate nobis!
Omnes aliquando miros habuimus magistros... vosne fabulas iucundas nobis narrare potestis? Quae nobis facta sunt? audite ut sciatis!
ECCE transcriptio colloquii!
Hoc in colloquio tres iterum latine loquentes de tempore loquuntur.
ECCE transcriptio colloquii!
En colloquium quartum in quo Abi, Lida et Anna de die Mortuorum loquuntur.
ECCE transcriptio colloquii!
Fabula de Plorans illa!
ECCE transcriptio colloquii!
En habetis secundum colloquium In Foro Romano! Inciso abhinc iam fere unum annum... propter diem Natalem illius Poetae Vergilii!
Ecce etiam ea scripta de quibus loquimur in hoc colloquio:
Transcriptio secundi colloquii: HIC PREME
En habetis primum colloquium editum In Foro Romano! lente, sed sine mora, omnia colloquia quae in aliis locis invenire iam non potestis hic erunt!
Mementote, quaeso, nos nondum tunc microphona habuisse!
Utinam placeat!
En habetis salutationem!
ECCE transcriptio primi colloquii
En habetis primum colloquium novii consilii! apud tutubulum gregatim poteritis videre haec commentaria in quibus loquemur de libris, pelliculis vel ludis... utinam vobis placeant!
Scribatis nobis, quaeso, si quaedam series, liber vel ludus vobis in mentem venit! iam iam vestra consilia legere volumus!
Etiam... quis valet divinare insequentem argumentum quod audietis die Mercurii insequente? Audiatis hoc ut vestigia accipiatis!
Ecce colloquium primum de serie librorum "De mago Illo" sive anglice "The Witcher". Quid vos de illa serie (librorum!) putatis? idem putatis atque Anna aut omnino contrarium? et praesertim... quis Annae explanare potest finem primi libri, quaeso?
Hodie celebratur dies librorum ergo... ecce novum colloquium de libris! Tandem loquimur de libro ubi Romani et Graeci adsunt!
Non autem Anna et Lida tantum, sed etiam Rodericus loquitur in hoc colloquio!
Non omnia bona sunt... sed, ut semper, utilia inveniuntur ubique in libris! et vos? legistisne an in animo habetis?
In hoc colloquio loquimur de libris qui sunt notissimi sed nobis non placuerunt
Post maximam pausam... et postquam computatorium Annae MAXIME deliravit... EN NOVUM COLLOQUIUM!!!
In hoc colloquio non tantum nos duae sed etiam alii amici, (auditoribus noti!) de scholis in diversis terris loquuntur! quid de vobis? quid censetis? estne vobis aliud systema scholarum? narrate nobis!
Gratias maximas agimus @DichterWahn , @SalviSitisPod et Emmanueli! utinam vobis placeat!
Si eos diutius audire vultis, ecce eorum acroamata!
Etiam si hoc anno non potuimus convenire cum Anna, invenimus modum quo potuimus tobis parare novam fabulam aleis facta.
Hoc in colloquio (maximo!) non tantum tres... sed multi alii quoque adsunt! Estisne parati ad colloquium in quo foca quaedam, colloquia Freudiana, nugae, risus atque phantasmata adsunt?
Phantasmata computatorii fecerunt ut non optime maxime omnia audiantur.
Si quis nos tantum audire nec videre velit, suademus ut quaerat incisionem huius pelliculae.
Omnibus qui partem cepistis gratis maximas agimus, gratissimum fuit!
Si quis velit scire alia quae homines hic loquentes faciant, quaerat et haec:
Irene: https://www.saturalanx.eu/en/satura-l...
Iustus: https://quomododicitur.com/
Rodericus: Intercapedines Latinae// Ελληνίζωμεν
Marina: @Dichterwahn
Colloquium cum Marina et Mathaeo in Caelo MMIXX de ludis habitum.
Ecce quod Lida et Anna et Tania et Iosephus paraverunt apud conventum "Caelum".
Hic potestis invenire fabulam graecam: Fabula Graeca
Salvete amici hodie non habetis colloquium, sed potius pelliculam alteram de qua locutae sumus ubi Lida gustat dulcia mexicana.
Ecce pelicula ubi Abi gustat dulcia bohema Pragae. Tandem facies nostras quoque videre potestis.