QUAE SUMUS?
QUAE SUMUS?
Duae amicae: Lída et Anna quarum lingua communis est, et semper fuit, Latina (et Graeca aliquando).
Quaeque in diversis terris habitat atque diversas linguas loquitur, lingua autem Romanorum nos coniunxit amicitia.
Hac ipsa de causa in foro Romano adsumus! Nam in foro Romano omnes congruebant homines ex diversis terris, Romae. In foro Romano latine vel graece colloquebantur et in ipso foro conveniebant una. Ergo bene veniatis omnes!
Signum meum in Foro Romano ovis nigra est.
Anna vocor latine et magistra linguae Latinae et Graecae sum in lyceo. Insana linguarum sum et perplacet mihi legere atque scribere.
Praeter Forum Romanum etiam Frikipaediam curo. Videte quid sit... et si placet sequimini!
@frikipaediaClasica
Signum meum in Foro Romano delphinus est.
Nomen meum est Ludmila sed multi me vocant Lída. Discipula universitatis Pragae sum, quoque operam do ut magistra linguae Latinae et Gallicae, et quoque operam do in bibliotheca rerum Latinarum Graecarumque universitatis meae.
Praeter discendum linguas miras placet mihi legere et itinerari et generatim novas res conari (etiam si aliquando satis insanas).