Consilium maximi momenti huius pagellae est ut una lingua Latina fruamur eamque discamus. In animo habuimus hunc locum in rete omnium gentium conficere ut ipsae melius meliusque linguam Urbis aeternae coleremus. Hoc modo exercere, gaudere et frui velimus et sic etiam aliis Latinae Graecaeque linguae fautoribus prodesse eosque delectare.
Gratias agere velimus Alexandro Veronensi, qui primum laterculum, ut ita dicamus, possuit in mentem forte proponens ut etiam nos aliquid faceremus ad linguam colendam. Ex illo consilio tandem haec pagella orta est. Gratias tibi!
Gratias etiam agere velimus omnibus magistris qui nos docuerunt, docent, et docebunt. Nemo enim poterit umquam quamlibet linguam omnino discere quia quoddammodo semper discipuli sumus.
Bene veniatis omnes ad forum Romanum!
NOVISSIMA
Felicem faustumque annum novum habeatis omnes! Nuper coepit anno MMXXVI post Christum natum et proh certo, ut solitum est, omnes nova consilia, nova scopa habemus hoc novo in anno. Utinam ea omnia perficere possitis!
Nobis, scilicet, in animo est iterum Forum curare quam primum possimus, sed proh dolor hoc non nisi mense Februario fiet. Volumus, certe, nova vobis parare et aliqua quae iam incisa (nec parata) sunt vobis monstrare... sed vita ipsa, munera et praesertim ea omnia quae ad universitatem attinent interfuerunt et Annae et Lida. Haec est causa qua iam tres quattourve menses novum colloquium non fuerit.
Etiam inter ferias Nativitatis non potuimus Forum ut decet curare, sed tantummodo semel convenire ut facta inter nos narraremus celerrime... tunc ergo, videntes nos tot facienda habere etiam nunc, constituimus nos aliquid vobis scripturas, ut saltem quid factum sit explanetur.
Deis volentibus, si inter omnia aliquantilum temporis Annae est, conabor vobis saltem scribere hoc in loco, sive transcriptiones lente curare, sed haec promittere nequeo, tantum opto.
Colloquia autem nova, ut suspicamur, mense Februario habebitis.
Ignoscatis quam maxime hanc insaniam... et, iterum, novum faustumque annum novum sit omnibus!
Cetera in suis propriis locis inveniri possunt!
SEQUIMINI NOS!
@infororomano