Quid noui?

Linguam Latinam uiuidiore modo in media urbe disce!

De scholis nostris anno scholastico MMXXIII-MMXXIV habendis

 

Quae quidem scholae a kalendis Octobribus usque ad Iulias habebuntur. Ab ineunte mense Septembri his scholis nomen dare licebit. In singulis autem gregibus deni tantum discipuli admittentur qui prius nomen dederint.

 

Initis uero scholis, nisi spatii angustiis laborauerimus, quicumque studiis nostris tenebitur apud nos libenter excipietur quo nostram docendi rationem auribus oculisque suis melius experiri possit. Exoptati quidem aduenietis!


Colloquia Latina Matritensia MMXXIII


His in colloquiis Latine dicendi scribendique artem hi discipuli exercebunt quibus cum rudimenta grammatica iam sint etiam expeditius atque accuratius Latine loqui atque scribere cupiunt.


Magistri moderato auxilio in colloquiis nostris disceptationibus controuersiisque de rebus diuersis suscitatis timidiores discipuli ad Latine loquendum concitantur dum uerborum copia atque linguae proprietas sensim sine sensu multo facilus augentur.



De scholis nostris aestiuis mense Iulio MMXXIII habitis

Quae aestiuae scholae a kalendis Iuliis usque ad Augustas matutino tempore trinas horas a Lunae usque ad Iouis diem tironibus destinatae habentur. Parui enim greges decem ad summum discipulorum constituuntur quo crebris habitis exercitationibus in sermonis Latini usum et consuetudinem celerius adducantur, cum ipsa scripta colloquiaque Latina ad linguam bene discendam quam in linguam patriam conuertere uel lexico uti efficaciora esse instrumenta experientia satis probetur.

Quibus de rebus si plura scire uolueris ad nos scribas ex area harum paginarum superiore DE NOBIS titulo signata siue hac cursuali inscriptione adhibita:

 

latinitasmatritensis@gmail.com

                                                                                         

SAPERE AVDE

Latín Vivo en Madrid