De Academia

Mirificis in aedibus saeculo undeuicesimo politissima arte exstructis nuncque omnino refectis, discipulis in urbis Matriti umbilico sermonem Latinum discentibus Academia nostra sedem optimam praebet.

Scholae autem nostrae cum tironibus tum eis aliquam iam linguae notitiam habentibus discipulis destinantur qui alio pacto Latine discere uolunt. Etiam philologis, iurisperitis, archaeologis rerumque gestarum studiosis, librariis, tabulariorum curatoribus scripta Latina expeditius legere cupientibus nec non Classicae Philologiae discipulis naturae rationibus Latine docere gestientibus institutio nostra magnopere prodesse poterit.

 

In Latinitatis Viuae Matritensis academia eisdem uiis rationibusque linguam Latinam docemus quibus ceterae hodiernis temporibus traduntur linguae eo praesertim consilio ut discipuli nostri uocabula, sermones, lectionem, grammaticam, uerborum circuitus dicendique genera pernoscere ualeant.

Optimi enim apud nos magistri profitentur doctrina et usu sermonis peritissimi a quibus discipuli tutissimis uiis rationibusque inducuntur ut sine magna animorum contentione Latine intellegere, scribere, legere, loqui audeant.

Quibus de rebus si plura scire uolueris ad nos scribas ex area harum paginarum superiore DE NOBIS titulo signata siue hac cursuali inscriptione adhibita:

 

latinitasmatritensis@gmail.com

 


SAPERE AVDE