Linguam Latinam uiuidiore modo in media urbe disce!
Linguam Latinam uiuidiore modo in media urbe disce!
De scholis nostris anno scholastico MMXXV-MMXXVI habendis
Quae quidem scholae a kalendis Octobribus usque ad Iulias habebuntur. Ab ineunte mense Septembri his scholis nomen dare licebit. In singulis autem gregibus deni tantum discipuli admittentur qui prius nomen dederint.
Initis uero scholis, nisi spatii angustiis laborauerimus, quicumque studiis nostris tenebitur apud nos libenter excipietur quo nostram docendi rationem auribus oculisque suis melius experiri possit. Exoptati quidem aduenietis!
Colloquia Latina Matritensia MMXXV
His in colloquiis Latine dicendi scribendique artem hi discipuli exercebunt quibus cum rudimenta grammatica iam sint etiam expeditius atque accuratius Latine loqui atque scribere cupiunt.
Magistri moderato auxilio in colloquiis nostris disceptationibus controuersiisque de rebus diuersis suscitatis timidiores discipuli ad Latine loquendum concitantur dum uerborum copia atque linguae proprietas sensim sine sensu multo facilus augentur.
Colloquia Minora tironibus discipulis destinata a die XV usque ad XIX mensis septembris habebuntur.
Colloquia autem Maiora peritioribus discipulis destinata a die XXII usque ad XXVI mensis septembris habebuntur.