De docendi methodis

Scholae nostrae ea docendi nituntur ratione quae et in discendo et in docendo sermone ipso quam saepissime uti contendit. Itaque discipuli a primis scholarum incunabulis et per totum studiorum cursum monentur ut magistri uestigiis insistentes inter se Latine colloquantur, in iucundis adsiduisque uersentur exercitationibus, uocabula noua addiscant quam creberrima, sermonem denique siue in fabellis agendis siue in carminibus recitandis iterum iterumque exerceant.Ita enim fit ut praecepta grammatica quae ardua aridaque ubique habentur haud magno sudore minimaque molestia in eorum mentibus paulatim haereant, ut in ceteris linguis tradendis plerumque fieri solet quae apud nostrates sunt in usu.

Praeterea cum homines aetate, origine, muneribus mentibusque diuersi apud nos congregentur quibus Latinitas maximo sit cordi feliciter accidit ut summa omnium studia omnibus quoque mutuo prodesse ualeant.

Quibus de rebus si plura scire uolueris ad nos scribas ex area harum paginarum superiore DE NOBIS titulo signata siue hac cursuali inscriptione adhibita:

 

latinitasmatritensis@gmail.com

                                                                                         

SAPERE AVDE