De gradibus

Eo potissimum consilio scholae nostrae sunt institutae ut discipuli non praeceptorum regularumque mole obruantur, sed potius institutione fruantur, ludendo gradatim proficiant, in discendo tandem oblectentur.

 

Hoc anno scholastico MMXXII-MMXXIII Latinitatis discipuli in tres greges diuidentur: 

I. Grex tironum siue eorum qui sermonis Latini nulla antea habuerunt notitiam aut prima elementa grammatica iam pridem didicerunt.

II. Grex peritiorum siue eorum qui apud nos primum curriculi gradum iam emensi sunt aut satis magnam doctrinam alibi aliisue uiis sibi iam comparauerunt.

III. Grex prouectiorum doctrina discipulorum eis praestantioris doctrinae discipulis destinatur qui cum dicendi stilum perpolire tum facundiam Latinam augescere uelint.

Et secundus et tertius grex etiam philologis et studiosis usui esse possunt qui Latine scribendi ac loquendi artem nec non Latine docendi rationem discere exoptent.

Hominibus aliis plerumque muneribus deditis uel octauo quoque die totum uesperum Latinis studiis impendere quam magnae esse iacturae probe scimus, quapropter litteras nostras Latinas non magno labore cruciatuque tradendas contendimus sed in scholis utilia dulcibus  miscere conamur.

Praecipuum proinde studium in eo conferimus ut lente festinantes adeo progrediantur discipuli ut quam primum aditus eis pateat ad optimorum scriptorum opera Latine legenda, intellegenda, explananda, quod quidem cum plerique eorum intra triennium adipiscantur, nonnulli tamen pro indole ingenioque suis id citius consequi ualent.

 

 

Quibus de rebus si plura scire uolueris ad nos scribas ex area harum paginarum superiore DE NOBIS titulo signata siue hac cursuali inscriptione adhibita:

 

latinitasmatritensis@gmail.com

                                                                                         

SAPERE AVDE