SEGUNDA PARTEEJERCICIOS DE LECTURA.
PHÆ DRI F A B U L Æ SE LE CTÆ .
P rolog us.
Æsopus auctor, quam materiam repperit,
Hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet,
Et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari si quis autem voluerit,
Quod et arbores loquantur, non tantum feræ,
Fictis iocari nos meminerit fabulis.
F a b u la I . L u p u s et agnus.
Malefacere qui vult, nusquam non causam invenit.
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
Siti compulsi: superior stabat lupus,
Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
Latro incitatus iurgii causam intulit.
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
Aquam bibenti? Laniger contra timens:
Qui possum, quæso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.
Repulsus ille veritatis viribus:
Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.
Respondit agnus: Equidem natus non eram.
Pater, hercule, tuus, inquit, maledixit mihi.
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Hæc propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.
I I . Mance regem petentes.
Peior medicina malo.
Athenæ quum florerent æquis legibus,
Procax libertas civitatem miscuit,
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hinc, conspiratis factionum partibus,
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.130
Ejercicios de lectura.
Quum tristem servitutem flerent Attici,
Non quia crudelis ille, sed quoniam grave
Omne insuetis onus, et coepissent queri:
Æsopus talem tum fabellam rettulit.
Ranæ, vagantes liberis paludibus,
Clamore magno regem petiere a Iove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit, atqué illis dedit
Parvum tigillum; missum quod subito vadis,
Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo quum iaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput,
Et explorato rege, cunctas evocat.
Illæ, timore posito, certatim adnatant,
Lignumque supra turba petulans insilit:
Quod quum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Iovem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere coepit singulas. Frustra necem
Fugitant inertes; vocem præcludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
Quia noluistis vestrum ferre, inquit, bonum,
Malum perferte: Vos quoque, o àves, ait,
Hoc sustinete, maius ne veniat, malum.
I I I . G ra cu lu s superbus.
Quiesce in pelle propria.
Ne gloriari libeat alienis bonis,
Suo que potius habitu vitam degere,
Æsopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani graculus superbia
Pennas, pavoni quas deciderant, sustulit,
Seque exornavit; deinde contemnens suos,
Formoso se pavonum immiscuit gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi,
Fugantque rostris. Male mulctatus graculus
Redire mærens coepit ad proprium genus,
A quo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis quos prius despexerat:
Contentus nostris si fuisses sedibus,
Et quod natura dederat voluisses pati,
Nec illam expertus esses contumeliam,
Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas.E jercicios de lectura.
I V . Canis na tans.
Avidum sua sæpe deludit aviditas.
Amittit merito proprium, qui alienum appetit.
Canis, per flumen carnem dum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
Aliamque prædam ab alio ferri putans,
Eripere voluit: verum decepta aviditas,
Et quem tenebat ore, dimisit cibum,
Nec quem petebat adeo, potuit attingere.
V. Vacca, cap ella, ovis et leo.
Potentioris sodetatem fu g e.
Nunquam est fidelis cum potente societas:
Testatur hæc fabella propositum meum.
Vacca, et capella, et patiens ovis iniuriæ,
Socii fuere cum leone in saltibus.
Hi quum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, leo:
Ego primam tollo, nominor quia leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
Malo affligetur,. si quis quartam tetigerit.
Sic totam prædam sola improbitas abstulit.
V I . Ita næ a d solem .
Improbarum improba sololes.
Vicini furis celebres vidit nuptias
Æsopus, et continuo narrare incipit:
Uxorem quondam Sol quum vellet ducere,
Clamorem ranæ sustulere ad sidera.
Convicio permotus quærit Iupiter
Causam querelæ. Quædam tum stagni incola:
Nunc, inquit, omnes unus exurit lacus,
Cogitque miseras arida sede emori:
Quidnam futurum est, si crearit liberos?
V I I . V u lpes a d p erso n a m tragicam .
Stultorum honor inglorius.
Personam tragicam forte vulpes viderat:
O quanta species, inquit, cerebrum non habet!
Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.E jercicios de lectura,
V I I I . L u p u s et gruís.
Malos tueri haud tutum.
Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat: primum, quoniam indignos adiuvat;
Impune deinde abire quia iam non potest.
Os devoratum fauce quum hæreret lupi,
Magno dolore victus, coepit singulos
Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iureiurando gruis,
Gulæque credens colli longitudinem,
Periculosam fecit medicinam lupo.
Pro quo quum pactum flagitaret pretium:
Ingrata es, inquit, ore quæ nostro caput
Incolume abstuleris, et mercedem postulas 1
I X . P a sser et lepus.
Ne insultes miseris.
Sibi non cavere, et aliis consilium dare
Stultum esse, paucis ostendamus versibus.
Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,
Leporem obiurgabat passer: Ubi pernicitas
Nota, inquit, illa est? quid ita cessarunt pedes?
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit,
Questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimus mortis in solatium :
Qui modo securus nostra irridebas mala,
Simili querela fata deploras tua!
X.
A s in u s et leo venantes.
Ridicula m imbelli virtutis ostentatio.
Virtutis expers, verbis iactans gloriam,
Ignotos fallit, notis est derisui.
Venari, asello comite, quum vellet leo,
Contexit illum frutice, et admonuit simul,
Ut insueta voce terreret feras,
Fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
Clamorem subitum totis tollit viribus,
Novoque turbat bestias miraculo;
Quæ dum paventes exitus notos petunt,
Leonis affliguntur horrendo impetu.
Qui postquam cæde fessus est, asinum evocat,
Iubetque vocem premere. Tunc ille insolens:
Qualis tibi videtur opera vocis meæ?
Insignis, inquit, sic ut, nisi nossem tuum
Animum genusque, simili fugissem metuiEjercicios de lectura.
X I . Cervus a d fon tem .
Sæpe quod contemnitur utilissimum.
Laudatis utiliora, quæ contempseris,
Sæpe inveniri, haec exserit narratio.
Ad fontem cervus, quum bibisset, restitit,
Et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua,
Crurumque nimiam tenuitatem vituperat.
Venantum subito vocibus conterritus,
Per campum fugere coepit, et cursu levi
Canes elusit. Silva tum excepit ferum,
In qua retentis impeditus cornibus,
Lacerari ccepit morsibus sævis canum.
Tunc moriens, vocem hanc edidisse dicitur:
O me infelicem, qui nunc demum intelligo,
Ut illa mihi profuerint, quæ despexeram,
Et quæ laudaram1, quantum luctus habuerint 1
X I I . L e o sen ex, a p er, ta u r u s et a sin u s.
Miser vel tgnavisñmo cuique ludibrio est .
Quicumque amisit dignitatem pristinam,
Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
Defectus annis, et desertus viribus
Leo quum iaceret, spiritum extremum trahens,
Aper fulmineis ad eum venit dentibus,
Et vindicavit ictu veterem iniuriam;
Infestis taurus mox confodit cornibus
Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
Impune lædi, calcibus frontem extudit.
At ille exspirans: Fortes indigne tuli
Mihi insultare; te, naturæ dedecus,
Quod ferre cogor, certe bis videor mori.
X I I I . V u lpes et a q u ila .
N e magnus tenuem despicito.
Quamvis sublimes, debent humiles metuere,
Vindicta docili quia patet sollertiæ.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,
Nidoque posuit pullis, ut escam carperent.
Hanc persecuta mater orare incipit,
Ne tantum miseræ luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
laudaveram.Ejercicios de lectura.
Ab ara vulpes rapuit ardentem facem,
Totamque flammis arborem circumdedit,
Hostis dolorem damno miscens sanguinis.
Aquila, ut periclo mortis eriperet suos,
Incolumes natos supplex- vulpi reddidit.
X I V . M ilu u s et columbee.
Cui fidas, vide.
Qui se committit homini tutandum improbo,
Auxilium dum requirit, exitium invenit.
Columbæ sæpe quum fugissent miluum,
Et celeritate pennæ vitassent necem,
Consilium raptor vertit ad fallaciam,
Et genus inerme tali decepit dolo :
Quare sollicitum potius ævum ducitis,
Quam regem me creatis, icto foedere,
Qui vos ab omni tutas præstem iniuria?
Illæ credentes, tradunt sese miluo,
Qui, regnum adeptus, coepit vesci singulas,
Et exercere imperium sævis unguibus.
Tunc de reliquis una: Merito plectimur.
X V . L eo , p rœ d a tor et viator.
S unt etiam sua prcemia laudi.
Super iuvencum stabat deiectum leo;
Prædator intervenit partem postulans:
Darem, inquit, nisi soleres per te sumere.
Et improbum reiecit. Forte innoxius
Viator est deductus in eundem locum,
Feroque viso, rettulit retro pedem.
Cui placidus ille: Non est quod timeas, ait,
Et, quæ debetur pars tuæ modestiæ,
Audacter tolle. Tunc, diviso tergore,
Silvas petivit, homini ut accessum daret.
Exemplum egregium prorsus et laudabile;
Verum est aviditas dives, et pauper pudor.
X V I . A q u ila , fe le s et aper.
Vir dolosus seges est mali.
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
Feles, cavernam nacta, in media pepererat;
Sus nemoricultrix 1 fetum ad imam posuerat.
que habita en los bosques, salvaje.Ejercicios de lectura.
Tum fortuitum feles contubernium
Fraude et scelesta sic evertit malitia.
Ad nidum scandit volucris : Pernicies, ait,
Tibi paratur, forsan et miseræ mihi,
Nam, fodere terram quem vides quotidie,
Aper insidiosus quercum vult evertere,
Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
Terrore effuso, et perturbatis sensibus,
Derepit ad cubile sætosæ suis:
Magno, inquit, in periclo sunt nati tui;
Nam simul exieris pastum cum tenero grege,
Aquila est parata rapere porcellos tibi.
Hunc quoque timore postquam complevit locum,
Dolosa tuto condidit sese cavo.
Inde evagata noctu, suspenso pede,
Ubi esca se replevit et prolem suam,
Pavorem simulans, prospicit toto die.
Ruinam metuens aquila ramis desidet;
Aper, rapinam vitans, non prodit foras.
Quid multa? inedia sunt consumpti cum suis,
Felique et catulis largam præbuerunt dapem.
Quantum homo bilinguis sæpe concinnet mali,
Documentum habere stulta credulitas potest.
X V I I . Cervus et boves.
Plus videas tuis oculis quam alienis.
Cervus, nemorosis excitatus latibulis,
Ut venatorum fugeret instantem necem,
Cæco timore proximam villam petit,
Et opportuno se bubili condidit.
Hic bos latenti: Quidnam voluisti tibi,
Infelix, ultro qui ad necem concurreris,
Hominumque tecto spiritum commiseris?
At ille supp'ex: Vos modo, inquit, parcite;
Occasione rursus erumpam data.
Spatium diei noctis excipiunt vices ;
Frondem bubulcus affert, nec ideo videt.
Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
Nemo animadvertit; transit etiam villicus,
Nec ille quidquam sentit. Tum gaudens ferus
Bobus quietis agere coepit gratias,
Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
Respondit unus : Salvum te cupimus quidem ;Ejercicios de lectura.
Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
Magno in periclo vita vertetur tua.
Hæc inter, ipse dominus a cena redit,
Et quia corruptos viderat nuper boves,
Accedit ad præsepe: Cur frondis parum est?
Stramenta desunt 1 Tollere hæc aranea
Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
Cervi quoque alta conspicatur cornua;
Quem convocata iubet occidi familia,
Prædamque tollit. Hæc significat fabula,
Dominum videre plurimum in rebus suis.
X V I I I . A n u s ad am phoram .
Rei honœ vel vestigia delectant.
Anus iacere vidit epotam 1 amphoram,
Adhuc Falerna fæce et testa nobili
Odorem quæ iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis avida traxit naribus:
O suavis animal qualem te dicam bonam
Antehac fuisse, tales quum sint reliquiæ?
Hoc quo pertineat, dicet, qui me noverit.
X I X . P a n th era et pastores.
Benefico bene erit.
Solet a despectis par referri gratia.
Panthera imprudens olim in foveam decidit.
Yidere agrestes : alii fustes congerunt,
Alii onerant saxis; quidam contra miseriti,
Perituræ quippe, quamvis nemo læderet,
Misere panem, ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est; abeunt securi domum,
Quasi inventuri mortuam postridie.
At illa, vires ut refecit languidas,
Veloci saltu fovea sese liberat,
Et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis, provolat,
Pecus trucidat, ipsos pastores necat,
Et cuncta vastans, sævit irato impetu.
Tum sibi timentes, qui feræ pepercerant,
Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.
At illa: Memini, qui me saxo petierit,
Quis panem dederit: vos timere absistite;
Illis revertor hostis, qui me læserint.
epotus =
apurado, vacío.Ejercicios de lectura.
X X . A p e s et fu c i, vespa iudtce.
Opus artificem probat.
Apes in alta quercu fecerant favos.
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, vespa iudice.
Quæ, genus utrumque nosset quum pulcherrime,
Legem duabus hanc proposuit partibus:
Non inconveniens corpus, et par est color,
In dubium plane res ut merito venerit;
Sed, ne religio peccet imprudens mea,
Alvos accipite, et ceris opus infundite,
Ut ex sapore mellis, et forma favi,
De quis1 nunc agitur, auctor horum appareat.
Fuci recusant; apibus conditio placet.
Tunc illa talem protulit sententiam:
Apertum est, quis non possit, aut quis fecerit,
Quapropter apibus fructum restituo suum.
Hanc præterissem fabulam silentio,
Si pactam fuci non récusassent fidem.
X X I . P u llu s a d m a rg a rita m .
Optima sæpe despecta.
In sterquilinio pullus gallinaceus
Dam quærit escam, margaritam repperit:
laces indigno, quanta res, inquit, loco!
Te si quis pretii cupidus vidisset tui,
Olim redisses· ad splendorem pristinum,
Ego, qui te inveni, potior cui multo est cibus,
Nec tibi prodesse, nec tu mihi quidquam potes
Hoc illis narro qui me non intelligunt.
X X I I . A rb ores in deorum tu tela .
Fructu, non foliis, arborem cestima.
Olim, quas vellent in tutela sua,
Divi legerunt arbores. Quercus Iovi,
Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
Pinus Cybelæ, populus celsa Herculi.
Minerva admirans, quare steriles sumerent
Interrogavit. Causam dixit Iupiter :
Honorem fructu ne videamur vendere. —
At, meherculel narrabit quod quis voluerit,
Oliva nobis propter fructum est gratior.
1 =
quibus.
137Ejercicios de lectura,
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
O nata, merito sapiens dicere omnibus :
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
Fabella admonet nihil facere quod non prosit.
X X I I I . P a v o a d lu n o n e m .
Tuis contentus, ne concupiscas aliena.
Pavo ad lunonem venit, indigne ferens,
Cantus lusciniæ quod sibi non tribuerit:
Illam esse cunctis auribus admirabilem,
Se derideri simul ac vocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
Sed forma vincis, vincis magnitudine:
Nitor smaragdi collo præfulget tuo,
Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
Quo mi ‘, inquit, tanta species, si vincor sono ?
Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
Tibi forma, vires aquilæ, lusciniæ melos,
Augurium corvo, læva comici omina,
Omnesque propriis sunt contentæ dotibus.
Noli affectare quod tibi non est datum,
Delusa ne spes ad querelam recidat.
X X I V . Canis et lupus.
Liber inops servo divite felicior.
Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occurrit. Salutantes dein invicem,
Ut restiterunt: Unde sic, quæso, nites,
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
Canis simpliciter: Eadem est conditio tibi,
Præstare domino si par officium potes. —
Quod? inquit ille. — Custos ut sis liminis,
A furibus tuearis et noctu domum.
— Ego vero sum paratus: nunc patior nives
Imbresque, in silvis asperam vitam trahens:
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
Et otiosus largo satiari cibol
— Veni ergo mecum. Dum procedunt, adspicit
Lupus a catena collum detritum canis.
Unde hoc, amice ? — Nihil est. — D ic2, quæso, tamen
=
mihi.
2 Im per, de dicere.E jercicios de lectura.
— Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam, et vigilem nox quum venerit:
Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
Affertur ultro panis, de mensa sua
Dat ossa dominus, frusta iactat familia,
Et, quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus.
— Age, si quo1 abire est animus, est licentia ? —
Non plane est, inquit. — Fruere quæ laudas, canis ;
Regnare nolo, liber ut non sim mihi.
X X V . V u lpes et draco.
Avarus auri custos, non dominus.
Vulpes cubile fodiens, dum terram eruit,
Agitque plures altius cuniculos,
Pervenit ad draconis speluncam intimam,
Custodiebat qui thesauros abditos.
Hunc simul adspexit: Oro, ut imprudentiæ
Des primum veniam ; deinde, si pulchre2 vides
Quam non conveniens aurum sit vitæ mese,
Respondeas clementer. Quem fructum capis
Hoc ex labore? quodve tantum est præmium,
Ut careas somno et ævum in tenebris exigas?
Nullum, inquit ille; verum hoc a summo mihi
Iove attributum est. ·— Ergo nec sumis tibi,
Nec ulli donas quidquam? — Sic fatis placet.
— Nolo irascaris, libere si dixero :
D is3 est iratis natus, qui similis tibi.
Abiturus illuc, quo priores abierunt,
Quid mente caeca miserum torques spiritum?
Tibi dico, avare, gaudium hæredis tui,
Qui ture Superos, ipse te fraudas cibo;
Qui tristis audis musicum citharæ sonum;
Quem tibiarum macerat iucunditas;
Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt;
Qui, dum quadrantes aggeras patrimonio,
Cælum fatigas sordido periurio ;
Qui 'circumcidis omnem impensam funeris,
Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
=
aliquo, á alguna parte.
3 perfectam ente.
8 =
diis140
E jercicios de lectura.
E P I S T O L Æ S E L E C T Æ M. T . C IC E R O N IS.
I.
M. T. C. Servio Sulpicio S. D.
Hagesaretus Larissaeus, magnis meis beneficiis ornatus,. in con
sulatu meo memor et gratus fuit, meque postea diligentissime
coluit. Eum tibi magnopere commendo, ut et hospitem et fami
liarem meum, et gratum hominem, et virum bonum, et principem
civitatis suæ, et tua necessitudine dignissimum. Pergratum mihi
feceris, si dederis operam, ut is intelligat hanc meam commen
dationem magnum apud te pondus habuisse. Vale.
II.
M. T. C. Acilio Procos. S. D.
Caio Flavio, honesto et ornato equite Romano, utor valde
familiariter. Fuit enim generi mei Cai Pisonis pernecessarius,
meque diligentissime observat et ipse, et Lucius Flavius, frater
eius. Quapropter velim ut honoris mei causa, quibus rebus honeste
et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime, et quam
liberalissime Caium Flavium tractes. Id mihi sic erit gratum,
ut gratius esse nihil possit. Sed præterea tibi affirmo (neque
id ambitione adductus facio, sed tua familiaritate et necessitudine,
tum etiam veritate), te ex Cai Flavii officio, et observantia, et
præterea splendore atque inter suos gratia, magnam voluntatem
esse capturum. Vale.
III.
M. T. C. Philippo Procos. S. D.
Gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti,
incolumi fama et re publica. Quodsi Romæ te vidissem, coram
gratias egissem, quod tibi Lucius Egnatius, familiarissimus meus
absens, Lucius Oppius præsens, curæ fuisset. Cum Antipatro
Derbete mihi non solum hospitium, verum etiam summa fami
liaritas intercedit. Ei te vehementer succensuisse audivi, et moleste
tuli. De re nihil possum iudicare, nisi illud mihi certe persuadeo,
te talem virum nihil temere fecisse. A te autem pro vetere
nostra necessitudine etiam atque etiam peto, ut eius filios, qui
iq tua potestate sunt, mihi1 potissimum condones; nisi quod2
existimas in ea re violari æstimationem tuam. Quod ego si arbi
trarer, nunquam te rogarem: mihi tua fama multo antiquior
1 por amor de mi.
2 nisi quod =
á no ser que141
E jercicios de lectura.
esset, quam illa necessitudo est. Sed mihi ita persuadeo (potest
fieri, ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore.
Quid fieri possit, et quid mea causa facere possis (nam quid
velis, non dubito), velim, si tibi grave non erit, certiorem me
facias. Vale.
IV.
M. T. C. Procos. C. Marcello Collegæ S. D.
Marcellum tuum consulem factum, teque ea lastitia affectum esse,
quam maxime optasti, mirum in modum gaudeo : idque cum
ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissi
mum iudico: cuius erga me singularem benevolentiam, vel in
labore meo vel in honore, perspexi; totam denique domum
vestram vel salutis vel dignitatis meæ studiosissimam cupidissimam-
que cognovi. Quare gratum mihi feceris, si uxori tuæ Iuniæ,
gravissimæ atque optimæ feminæ, meis verbis eris gratulatus. A
te id, quod consuesti ‘, peto, me absentem diligas atque defen
das. Vale.
V.
Tullius Tironi Salutem.
Exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis.
Demetrium redde nostrum, et aliud, si quod potest, boni. De
Aufidiano2 nomine nihil te hortor ; scio tibi curæ esse ; sed con
fice. Et, si ob eam rem moraris, accipio causam: si te id non
tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. Vale.
VI.
Cicero Trebatio S. D.
Illuseras heri inter' scyphos quod dixeram controversiam esse,
possetne hæres, quod furtum antea factum esset, recte furti agere.
Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput,
ubi hæc controversia est, notavi et descriptum tibi misis, ut scires
id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sextum Ælium, Manium
Manilium, Marcum Brutum sensisse. Ego tamen Scævolæ et
Testas assentior. Vale.
VII.
M. T. C. Q. Metello Nep. Cos. S. D.
Litteræ Quinti fratris, et Titi Pomponii, necessarii mei, tantum
mihi spei dederant, ut in te non minus auxilii quam in tuo
collega mihi constitutum fuerit. Itaque ad te litteras statim misi,
per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi, et de reliquo
1 =
consuevisti.
2 de Aufidio.
3 tradúzcase —
mitto.E jercicios de lectura.
142
tempore auxilium petii. Postea mihi non tam meorum litteræ,
quam sermones eorum, qui hoc iter faciebant, animum tuum
immutatum significabant ; quæ res fecit, ut tibi litteris obstrepere
non auderem. Nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam
orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit : qua inductus,
ad te scribere sum coactus ; et abs te, quantum tua fert voluntas,
peto quæsoque, ut tuos mecum serves potius, quam propter
arrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimi
citias ut rei publicæ donares, te vicisti ; alienas ut contra rem
publicam confirmes adduceris? Quod si mihi tua clementia opem
tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo;
sin mihi neque magistratum neque populum auxiliari propter
eam vim, quæ me cum re publica vincit, licuerit; vide ne, cum
velis revocare tempus omnium conservandorum, cum qui serve
tur non erit, non possis. Vale.
VIII.
M. T. C.
T. Fabio S. D.
Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum,
propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli, quam incom
modum tuum; tamen te magnopere non hortor solum, sed etiam
pro amore nostro rogo atque oro, te colligas virumque præbeas,
et, qua conditione omnes homines et quibus temporibus nati
sumus, cogites. Plus tibi virtus tua dedit, quam fortuna abstulit ;
propterea quod adeptus es quod non multos homines novi ; ami
sisti quod plurimi homines nobilissimi. Ea denique videtur con
ditio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum
cum eo videatur esse, qui quam levissima pena ab hac re publica
discesserit. Tu vero, qui et fortunas et liberos habeas, et nos
ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos ;
quique magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omni
bus tuis vivendi : et cum unum sit iudicium ex tam multis, quod
reprehendatur, ut quod una sententia, eaque dubia, potentiae
alicuius condonatum existimetur; omnibus his de causis debes
istam molestiam quam levissime ferre. Meus animus erit in te
liberosque tuos semper, quem tu esse vis et qui esse debet. Vale.
IX.
Tullius Tironi S. D.
Non queo ad te nec libet scribere quo animo sim affectus :
tamen scribo et tibi et mihi maximæ voluptati fore, si te firmum
quam primum videro. Tertio die abs te ad Alysiam accesseramus.Ejercicios de lectura.
143
Is locus est circa Leucadem stadia centum et viginti. Leucade
aut te ipsum aut tuas litteras putabam me accepturum. Quantum
me diligis, tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi.
Nonis Nov, Alysiæ.
X.
Cicero S. D. Bruto Imp, Cos. Design.
Etsi mihi tuæ litteræ iucundissimæ sunt, tamen iucundius fuit
quod, in summa occupatione tua, Planco collegas mandasti, ut
te mihi per litteras excusaret, quod fecit ille diligenter: mihi
autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. Coniunctio tua
cum collega concordiaque vestra, quæ litteris communibus decla
rata est, senatui populoque Romano gratissima accidit. Qüod
superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis, sed tecum ipse
certa. Plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro
brevitatis uti cogito. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem
tales, quales maxime opto.
XI.
M. T. C. Tironi S. P. D.
Andricus postridie ad me venit, quam exspectaram1. Itaque
habui noctem plenam timoris ac miseriæ. Tuis litteris nihilo
sum factus certior, quomodo te haberes; sed tamen sum re
creatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas
antequam te videro attingere non possum. Medico mercedis,
quantum poscet, promitti iubeto. Id scripsi ad Ummium. Audio
te animo angi, et medicum dicere ex eo te laborare. Si me
diligis, excita ex somno tuas litteras, humanitatemque, propter
quam mihi es carissimus. Nunc opus est te animo valere, ut
corpore possis. Id cum tua, tum mea causa facias a te peto.
Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserva te
mihi. Dies promissorum adest, quem etiam repræsentabo, si
adveneris. Etiam atque etiam vale. IV Idus2 hora VI.
XII.
Cicero S. D. Bruto Imp.
Exspectanti mihi tuas quotidie litteras, Lupus noster subito
denuntiavit, ut ad te scriberem, si quid vellem. Ego autem, etsi
quod scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam,
inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam),
brevitatem secutus sum, te magistro. Scito igitur in te et in collega
2 =
ante diem I V Idus.E jercicios de lectura.
144
spem omnem esse. De Bruto autem nihii adhuc certi; quem ego,
quemadmodum praecipis, privatis litteris ad bellum commune
vocare non desino : qui utinam iam adesset ! intestinum urbis
malum, quod est non mediocre, minus timeremus. Sed quid ago ?
non imitor laconismon tuum. Altera iam pagella procedit. Vince,
et vale.
XIII.
Cicero S. D. Cn. Plancio.
Accepi perbreves tuas litteras, quibus id, quod scire cupiebam,
cognoscere non potui ; cognovi autem id, quod mihi dubium non
fuit. Nam quam fortiter ferres communes miserias, non intellexi ;
quam me amares, facile perspexi: sed hoc sciebam. Illud si
scissem, ad id meas litteras accommodavissem. Sed tamen, etsi
antea scripsi quæ existimavi tibi scribi oportere, tamen hoc tem
pore breviter commonendum putavi, ne quo 1 periculo te proprio
existimares esse. In magno omnes, sed tamen in communi,
sumus. Quare non debes aut propriam fortunam et præcipuam
postulare, aut communem recusare. Quapropter eo animo simus
inter nos, quo semper fuimus: quod de te sperare, de me præ-
stare possum. Vale.
XIV.
M. T. C. Terentiæ suæ S. P. D.
Si vales, bene est; ego quidem valeo. Valetudinem tuam velim
cures diligentissime. Nam mihi et scriptum et nuntiatum est te
in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Cæsaris
litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus
erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam. Cura ut valeas.
Vale. Datum I V 2 Nonas Iunii,
XV.
M. T. C. Terentiæ suæ S. P. D.
Si vales, bene est ; ego valeo. Redditæ mihi iam tandem sunt
a Cæsare litteræ satis liberales, et ipse opinione celerius ven
turus esse dicitur. Cui utrum obviam procedam, an hic eum
exspectem, cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios
mihi velim quamprimum remittas. Valetudinem tuam cura dili
genter. Vale. Pridie Idus Sextiles.
1 =
aliquo.
=
ante diem XV.E jercicios de lectura.
145
E X E U T R O P II B R E V IA R IO A B U R B E C O N D IT A .
1. Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere
minus, neque incremento toto orbe amplius humana potest me
moria recordari, a Romulo exordium habet, qui, Vestalis virginis
filius, et (quantum putatus est) Martis, cum Remo fratre uno
partu editus est. Is, cum inter pastores latrocinaretur, octodecim
annos natus, urbem exiguam in Palatino monte constituit, un
decimo Calendas Maias ', Olympiadis sextæ anno tertio ; post
Troiæ excidium trecentesimo nonagesimo quarto.
2. Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit,
hæc fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit;
centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos
Senatores nominavit propter senectutem. Tunc, cum uxores
ipse et populus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum
vicinas urbi nationes, atque earum virgines rapuit. Commotis
bellis propter raptarum iniuriam, Cæninenses 2 vicit, Antemnates3,
Crustuminos4, Sabinos, Fidenates5, Veientes6, quæ omnia oppida
urbem cingunt. Et cum, orta subito tempestate, non com-
paruisset, anno regni trigesimo septimo ad deos transiisse creditus,
consecratus est. Deinde Romæ per quinos dies Senatores im
peraverunt, et his regnantibus annus unus completus est.
3. Postea Numa Pompilius rex creatus est; qui bellum nullum
quidem gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit.
Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine
proeliorum iam latrones et semibarbari putabantur. Annum de
scripsit in decem menses, prius sine aliqua computatione con
fusum: et infinita Romæ sacra et templa constituit. Morbo de
cessit quadragesimo tertio imperii anno.
4. Huic successit Tullus Hostilius. Hic bella reparavit, Albanos
vicit, qui ab urbe Roma duodecimo milliario absunt, Veientes
et Fidenates, quorum alii sexto milliario absunt ab urbe Romana,
alii octavo decimo, bello superavit, urbem ampliavit, adiecto
Cælio monte. Cum triginta duos annos regnasset, fulmine
ictus cum domo sua arsit.
5. Post hunc Ancus Marcius, Numæ ex filia nepos, suscepit
imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati
adiecit et Ianiculum, Ostiam civitatem supra mare sexto decimo
milliario ab urbe Roma condidit; vigesimo quarto anno imperii
morbo periit.
1 =
undecim o die ~nte Cal. M ,
6 de F iden as.
4 de Crustumio.
S c h n it z l e r , L a tía ,
2 de Cenina.
8 de V eyes,
8 de Antem nas,
ίο146
E jercicios de lectura.
6. Deinde regnüm Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum
Senatorum duplicavit. Circum Romae aedificavit, ludos Romanos
instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam
Sabinos, et non parum agrorum, sublatum iisdem, urbis Romæ
territorio adiunxit ; primusque triumphans urbem intravit. Muros
fecit et cloacas. Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii
anno per Anci filios occisus est, regis eius cui ipse successerat.
7. Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex
nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos
subegit, montes tres: Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi
adiunxit; fossas circum murum duxit. Primus omnium censum
ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub
eo Roma, omnibus in censum delatis, habuit capitum octoginta
quattuor milia civium Romanorum, cum his qui in agris erant.
Occisus est quadragesimo quinto imperii anno scelere generi sui
Tarquinii Superbi, filii eius regis cui ipse successerat, et filiæ
suæ, quam Tarquinius habebat uxorem.
8. Lucius Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum,
Volscos (quæ gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe
est) vicit; Gabios civitatem, et Suessam Pometiam subegit; cum
Tuscis pacem fecit; et templum Iovi in Capitolio aedificavit.
Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo milliario ab urbe
positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et
ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam ean-
demque pudicissimam Collatini uxorem stuprasset, eaque de in·
iuria marito, et patri, et amicis questa fuisset, in omnium con
spectu se occidit: propter quam causam Brutus parens, et ipse
Collatinus populum concitavit, et Tarquinio ademit imperium.
Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege
oppugnabat, reliquit; veniensque ad urbem rex, portis clausis,
exclusus est. Cumque imperasset annos viginti quinque, cum
uxore et liberis suis fugit. Ita Romæ regnatum est per septem
reges annis ducentis quadraginta tribus, cum adhuc Roma, ubi
plurimum, vix usque ad quintum decimum milliarium possideret.
9. Hinc Consules coepere pro uno rege duo hac causa creari,
ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem
similem, coerceret. Et placuit ne imperium longius quam annum
haberent; ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderen
tur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros
esse privatos. Fuerunt igitur anno primo, expulsis regibus, con
sules Lucius Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius
pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiæ. Sed Tar
quinio Collatino statim sublata dignitas est; placuerat enim, neEjercicios de lectura.
147
quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo, ac
cepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit, et loco ipsius
factus est Valerius Publicola consul,
10. Commovit tamen bellum urbi Romanæ rex Tarquinius,
qui fuerat expulsus; et, collectis undique multis gentibus, ut in
regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus et
Aruns, Tarquinii filius, invicem se occiderunt; Romani tamen
ex ea pugna victores recesserunt. Brutum Romanæ matronæ
defensorem pudicitiæ suæ, quasi communem patrem, per annum
luxerunt. Valerius Publicola Spurium Lucretium Tricipitinum
collegam sibi fecit, Lucretise patrem : quo morbo mortuo, iterum
Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit, Ita primus annus
quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus urbe ces
sisset propter nomen, Brutus proelio periisset, Spurius Lucretius
morbo mortuus esset.
11. Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur
in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsena,
Tusciæ rege, et Romam pæne cepit. Verum tum quoque victus
est. Tertio anno post reges exactos, Tarquinius, cum suscipi
non posset in regnum, neque ei Porsena, qui pacem cum Ro
manis fecerat, auxilium præstaret, Tusculum se contulit, quæ
civitas non longe ab urbe est ; atque ibi per quattuordecim annos
privatus cum uxore persenuit. Quarto anno post reges exactos
cum Sabini Romanis bellum intulissent, victi sunt, et de his
est triumphatum.
12. Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii, ad
iniuriam soceri vindicandam, ingentem collegisset exercitum, nova
Romæ dignitas est creata, quæ Dictatura appellatur, maior quam
consulatus. Eodem anno etiam Magister Equitum factus est,
qui dictatori obsequeretur. . . . Dictator autem Romæ primus
fuit Lartius: Magister Equitum primus Spurius Cassius.
13. Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus
Romæ fecit, tanquam1 a senatu atque consulibus premeretur.
Tum et ipse sibi Tribunos plebis, quasi proprios iudices et de
fensores, creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse
posset. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum repara
verunt, et, victi acie, etiam Coriolos civitatem, quam habebant
optimam, perdiderunt. . . .
14. Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium
consulare cessavit, et pro duobus consulibus decem facti sunt
qui summam potestatem haberent, Decemviri nominati. Sed cum
1 porque, según decían, . . .148
Ejercicios de lectura.
primo anno bene egissent, secundo unus ex iis, Appius Claudius,
Virginii cuiusdam, qui honestis iam stipendiis contra Latinos, in
monte Algido militabat ', filiam virginem corrumpere voluit : quam
pater occidit, ne stuprum a decemviro sustineret; et regressus
ad milites, movit tumultum. Sublata est decemviris potestas,
ipsique damnati sunt.
15. Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita,
post captam autem primo2, dignitates mutatæ sunt ; et pro duobus
consulibus facti Tribuni Militares consulari potestate. Hinc iam
cœpit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum
civitatem, quæ per septuaginta annos bellum gesserat, vicit, et
Æquorum urbem, et Sutrinorum, atque omnes, deletis eorum
exercitibus, occupavit, et tres simul triumphos egit.
16. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit.
Nam post aliquantum nullos placuit fieri; et quadriennium ita
in urbe fluxit, ut potestates ibi maiores non essent. Resumpserunt
tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem,
et triennio perseveraverunt. Rursus consules facti.
17. Anno quadringentesimo septuagesimo septimo, cum iam
clarum urbis Romæ nomen esset, arma tamen extra Italiam mota
non fuerant. Ut igitur cognosceretur, quæ copiæ Romanorum
essent, census est habitus: tum inventa sunt civium capita bis
centum nonaginta duo milia, trecenta et triginta tria, quamquam
ab urbe condita nunquam bella cessassent. Et contra Afros
bellum susceptum est primum Appio Claudio et Quinto Fulvio
consulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est, et Appius Clau
dius de Afris et rege Siciliæ Hierone triumphavit.
18. Insequenti anno, Valerio Marco et Octacilio consulibus, in
Sicilia a Romanis res magnæ gestæ sunt. Taurominitani, Cata-1
nenses, et præterea quinquaginta civitates in fidem acceptæ sunt.
Tertio anno in Sicilia contra Hieronem bellum paratum est. Is
cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetravit,
deditque argenti talenta ducenta. Afri in Sicilia victi sunt, et
de his secundo Romæ triumphatum est.
19. Quinto anno belli Punici, quod contra Afros gerebatur,
primum Romani, Caio Duilio et Cnæo Cornelio Asino consulibus, in
mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant.
Consul Cornelius fraude deceptus est, Duilius, commisso proelio,
Carthaginiensium ducem vicit, triginta et unam naves cepit,
quattuordecim mersit, octo milia hostium cepit, tria milia occidit,
1 honestis stipendiis m ilitare = . desempeñar un cargo militar bastante alto.
a R om a fué conquistada por los Galos.Ejercicios de lectura.
149
Ñeque ulla victoria Romanis gratior fuit ; quod, invicti terra, iam
etiam mari plurimum possent. Caio Aquilio Floro, Lucio Scipione
consulibus, Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multa milia
inde captivorum adduxit, triumphum egit,
20. Lucio Manlio Volsone, Marco Attilio Regulo consulibus,
bellum in Africam translatum est contra Amilcarem Carthaginiensium
ducem. In mari pugnatum victusque est. Nam perditis sexaginta
quattuor navibus, retro se recepit. Romani viginti duas amiserunt ;
sed cum in Africam transiissent, primam Clypeam Africæ civitatem
in deditionem acceperunt. Consules usque ad Carthaginem pro
cesserunt ; multisque vastatis oppidis, Manlius victor Romam
rediit, et viginti septem milia captivorum reduxit. Attilius Regulus
in Africa remansit. Is contra Afros aciem instruxit; contra tres
Carthaginiensium duces dimicans, victor fuit. Octodecim milia
hostium cecidit, quinque milia cum octo elephantibus cepit,
septuaginta quattuor civitates in fidem accepit. Tum victi Cartha
ginienses pacem a Romanis petierunt ; quam cum Regulus nollet
nisi durissimis conditionibus dare, Afri auxilium a Lacedæmoniis
petierunt ; et duce Xanthippo, qui a Lacedæmoniis missus fuerat,
Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie; nam duo
milia hominum tantum ex omni Romano exercitu remanserunt;
quindecim milia cum imperatore Regulo capta sunt, triginta
milia occisa, Regulus ipse in catenas coniectus.
21. MarcoÆmilioPaulo, ServioFulvio Nobiliore consulibus, ambo
consules Romani Africam profecti sunt : cum trecentarum navium
classe Clypeam petunt, et contra Carthaginienses venerunt.
Primum Afros navali certamine superant. Æmilius consul centum
et quattuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus
cepit, quindecim milia hostium aut occidit, aut cepit, militem
suum ingenti præda ditavit; et subacta Africa tum fuisset, nisi
tanta fames fuisset, ut diutius exspectare exercitus non posset.
22. Cnæus Servilius Cæpio et Caius Sempronius Bassus consules
cum ducentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. Aliquot
civitates ceperunt; prædam ingentem reducentes, naufragium
passi sunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent,
decrevit Senatus, ut a maritimis proeliis discederetur, et tantum
sexaginta naves ad præsidium Italiæ salvæ essent.
23. Lucio Cæcilio Metello, Caio Furio Pacillo consulibus, Me
tellus in Sicilia Afrorum ducem cum centum triginta elephantis
et magnis copiis venientem superavit. Viginti milia hostium
cecidit, sex et viginti elephantos cepit, reliquos errantes per
Numidas, quos in auxilium habebat, collegit, et Romam de
duxit ingenti pompa, cum elephantorum numerus omnia itinera
compleret. Post hæc mala Carthaginienses Regulum ducem,E jercicios de lectura.
Ig o
quem ceperant, rogaverunt ut Romam proficisceretur et pacem
a Romanis obtineret, ac permutationem captivorum faceret.
24. Ille Romam cum venisset, inductus in Senatum, nihil quasi
Romanus egit, dixitque, se ex illa die qua in potestatem Afrorum
venisset, Romanum esse desiisse; itaque et uxorem a complexu
removit, et Romanis suasit, ne pax cum Pcenis fieret: illos enim
fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut
tot milia captivorum propter unum se, et senem, et paucos,
qui ex Romanis capti fuerant, redderentur. Itaque 1 obtinuit. Nam
Afros pacem petentes nullus admisit: ipse Carthaginem rediit;
offerentibusque Romanis, ut eum Romæ tenerent, negavit se in
ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem
honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam,
omnibus suppliciis exstinctus est.
25. Caio Luctatio Catulo, Aulo Postumio Albino consulibus,
anno belli Punici vicesimo tertio, Catulo bellum contra Afros com
missum est. Profectus est cum trecentis navibus in Siciliam. Afri
contra ipsum quadringentas paraverunt. Luctatius Catulus æger
navem ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra
Lilybaeum, civitatem Siciliæ, pugnatum est ingenti virtute Ro
manorum; nam septuaginta tres Carthaginiensium naves captæ
sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo milia hostium
capta, tredecim occisa, infinitum auri argentique pondus in pote
statem Romanorum reductum. Ex classe Romana duodecim naves
demersas. Pugnatum est V I 2 Idus Martias. Statim Carthaginienses
pacem petierunt, tributaque iis pax.
26. Marco Minucio, Publio Cornelio consulibus, Istris bellum
illatum est, quia latrocinati naves Romanorum fuerant, quæ fru
menta exhibebant ; perdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum
Punicum secundum Romanis illatum est per Hannibalem, Cartha
giniensium ducem, qui Saguntum, Hispaniæ civitatem, Romanis
amicam, oppugnare aggressus est, agens vicesimum aetatis annum,
copiis congregatis centum quinquaginta milibus peditum et
viginti milibus equitum. Huic Romani per legatos denuntiaverunt,
ut bello abstineret. Is legatos admittere noluit. Romani etiam
Carthaginem miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra
socios populi Romani gereret; sed dura responsa a Cartha
giniensibus reddita. Saguntini interea fame victi; captique ab
Hannibale ultimis pœnis afficiuntur.
27. Tum Publius Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam
profectus est; Tiberius Sempronius in Siciliam; bellum Carthagi
niensibus indictum est. Hannibal, relicto in Hispania Hasdrubale,
1 =
et ita.
2 =
ante diem V I.E jercicios de lectura.
Pyrenæum transit : Alpes, adhuc in ea parte invias, sibi patefecit.
Traditur ad Italiam octoginta milia peditum, et viginti milia equitum,
septem et triginta elephantes adduxisse. Interea multi Ligures et
Galli Hannibali se iunxerttnt. Sempronius Gracchus, cognito ad
Italiam Hannibalis adventu, e Sicilia exercitum Ariminum traiecit.
28. Publius Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit : commisso
prcelio, fugatis suis, ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius
Gracchus et ipse conflixit apud Trebiam amnem : is quoque
vincitur. Hannibali multi se in Italia dediderunt. Inde ad Tusciam
veniens Hannibal, Flaminio consuli occurrit: ipsum Flaminium
interemit. Romanorum viginti quinque milia cæsa sunt; ceteri
diffugerunt. Missus adversus Hannibalem postea a Romanis
Quintus Fabius Maximus. Is eum, differendo pugnam, ab impetu
fregit1 : mox, inventa occasione, vicit.
29. Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe, Lucius
Æmilius, Publius Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur.
Fabioque succedunt: qui Fabius ambos consules monuit, ut Hanni
balem, callidum et impatientem ducem, non aliter vincerent,
quam prcelio differendo. Verum cum impatientia Varronis con
sulis, contradicente altero consule, apud vicum qui Cannae appella
tur, in Apulia pugnatum esset, ambo consules ab Hannibale vin
cuntur. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt; magna pars
de exercitu Hannibalis sauciatur : nullo tamen Punico bello Romani
gravius accepti sunt: periit enim in eo Æmilius consul; con
sulares et prætorii viginti; senatores capti aut occisi triginta;
nobiliores viri trecenti; militum quadraginta milia; equitum tria
milia et quingenti: in quibus malis nemo tamen Romanorum
pacis mentionem habere dignatus est. Servi, quod numquam
ante, manumissi et milites facti sunt.
30. Post eam pugnam multae Italiæ civitates, quæ Romanis
paruerant, se ad Hannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis
obtulit, ut captivos redimerent; responsumque est a Senatu, eos
cives non esse necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent.
Ille omnes postea variis suppliciis interfecit, et tres modios
aureorum annulorum Carthaginem misit, quos e manibus equitum
Romanorum, Senatorum et militum detraxerat.
31. Anno quarto postquam in Italiam Hannibal venit, Marcus
Claudius Marcellus consul apud Nolam, civitatem Campaniae, contra
Hannibalem bene pugnavit. Hannibal multas civitates Romanorum
per Apuliam, Calabriam et Brutios 2 occupavit : quo tempore etiam
rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia
1 desvió de la im petuosidad, quebrantó su im petuosidad.
2 el país de los b racios (abrazos).15 2
E jercicios de lectura.
contra Romanos, sub hac conditione, ut, deletis Romanis, ipse
quoque contra Græcos ab Hannibale auxilia acciperet. Captis
igitur legatis Philippi, et re cognita, Romani in Macedoniam
Marcum Valerium Lævinum ire iusserunt; in Sardiniam Titum
Manlium proconsulem ; nam etiam ea, sollicitata ab Hannibale,
Romanos deseruerat.
32. Ita uno tempore quattuor locis pugnabatur: in Italia contra
Hannibalem ; in Hispania contra fratrem eius Hasdrubalem ; in
Macedonia contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum
Hasdrubalem Carthaginiensem. Is a Tito Manlio proconsule, qui
ad Sardiniam missus fuerat, vivus est captus; occisa cum eo
duodecim milia, capti mille quingenti; et a Romanis Sardinia
subacta. Manlius victor captivos et Hasdrubalem Romam reportavit.
Interea etiam Philippus a Lævino in Macedonia vincitur; et in
Hispania a Scipionibus Hasdrubal, et Mago, tertius frater Hannibalis.
33. Decimo anno postquam Hannibal in Italiam venerat, Publio
Sulpicio, Cnæo Fulvio consulibus, Hannibal usque ad quartum
milliarium urbis accessit ; equites eius usque ad portas. Consulum
metu cum exercitu venientium Hannibal ad Campaniam se re
cepit. In Hispania a fratre Hasdrubale ambo Scipiones, qui per
multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen in
teger remansit; casu enim magis quam virtute erant decepti:
quo tempore etiam a consule Marcello Siciliæ magna pars capta
est, quam tenere Afri coeperant: et ex nobilissima urbe Syra
cusana præda ingens prolata est.
34. Interea ad Hispanias, ubi (occisis duobus Scipionibus) nullus
Romanus dux erat, Publius Cornelius Scipio mittitur, filius Publii
Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos natus quattuor et
viginti, vir Romanorum omnium et sua ætate et posteriore tem
pore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne
aurum et argentum et belli apparatum Afri habebant, nobi
lissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem
etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis
mittit. Romæ ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio
Hispanorum obsides parentibus reddidit. Quare omnes fere
Hispani ad eum uno animo transierunt. Postque Hasdrubalem,
Hannibalis fratrem, victum fugat, et prædam maximam capit.
35. Interea in Italia consul Quintus Fabius Maximus Tarentum
recepit, in qua ingentes copias Hannibalis erant, et ibi etiam ducem
Hannibalis Carthalonem occidit; viginti quinque milia captivorum
vendidit; prædam militibus dispertivit; pecuniam hominum ven
ditorum ad fiscum rettulit. Tum multæ civitates Romanorum,
quæ ad Hannibalem transierunt prius, rursus se Fabio Maximo
reddiderunt. Insequenti anno Scipio in Hispania egregias resEjercicios de lectura.
153
egit, et per se et per fratrem suum Lucium Scipionem; septua
ginta civitates recepit. In Italia tamen male pugnatum est, nam
Claudius Marcellus consul ab Hannibale occisus est.
36. Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat,
rursus res inclitas gerit; regem Hispaniarum, magno proelio
victum, in amicitiam accepit, et primus omnium a victo obsides
non poposcit.
Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse
retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis
evocavit. Is veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat,
a consulibus Appio Claudio Nerone et Marco Livio Salinatore,
apud Senam, Piceni civitatèm, in insidias compositas1 incidit,
strenue tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiæ captas
aut interfectas sunt ; magnum pondus auri atque argenti Romam
relatum. Post hæc Hannibal diffidere iam de belli coepit eventu :
et Romanis ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunt
ex Hispania Publium Cornelium Scipionem. Is Romam cum
ingenti gloria venit.
Quinto Caecilio, Lucio Valerio consulibus, omnes civitates quæ
in Brutiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.
37. Anno decimo quarto postquam in Italiam Hannibal venerat,
Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et
in Africam missus, cui viro divinum quiddam inesse existimaba
tur; adeo ut putaretur etiam cum Numinibus habere sermonem.
Is in Africa contra Annonem ducem Afrorum pugnat, exercitum
eius interficit. Secundo proelio castra cepit cum quattuor mili
bus et quingentis militibus, undecim milibus occisis. Syphacem,
Numidiæ regem, qui se Afris coniunxerat, çapit et castra eius
invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis
a Scipione Romam mittitur. Qua re audita, omnis fere Italia
Hannibalem deserit; ipse a Carthaginiensibus in Africam redire
iubetUr, quam Scipio vastabat.
Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est, quam
flens dicitur reliquisse. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione
petierunt: ab eo ad Senatum Romam missi sunt, quadraginta
quinque dies his indutiæ datas sunt, quousque Romam ire et
regredi possent.
38. Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est. Multa
hostilia ab Afris- facta sunt ; legati tamen eorum, ex urbe venientes,
a Romanis capti sunt, et iubente Scipione dimissi. Hannibal quo
que, frequentibus proeliis victus a Scipione, petiit etiam ipse pacem.
Cum ventum esset ad colloquium, iisdem conditionibus data est,
1 in insidias com positas a consulibus154
E jercicios de lectura.
quibus prius; addita quingentis milibus pondo argenti centum
milia librarum, propter novam perfidiam. Carthaginiensibus con
ditiones displicuerunt, iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur
a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum, qui amicitiam cum
Scipione fecerat, Carthagini bellum. Hannibal tres exploratores ad
Scipionis castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra
iussit, ostenditque eis totum exercitum : mox etiam prandium dari,
dimittique, ut renuntiarent Hannibali, quæ apud Romanos vidissent.
39. Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix
ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum
adducerent^ Scipio victor recedit, pæne ipso Hannibale capto ;
qui primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo
cum quattuor evasit. Inventa in castris Hannibalis argenti pondo
viginti milia, auri octingenta, cetera supellectilis copiosa.. Post
id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam
rediit, et ingenti gloria triumphavit; atque Africanus ex eo
appellari cœptus est. Finem accepit secundum bellum Punicum
post annum nonum decimum, quam coeperat.
40. Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur sex
centesimo et altero anno ab urbe condita, Caio Manlio Censorino
et Marco Manilio consulibus, anno quinquagesimo primo post
quam secundum bellum Punicum transactum erat. Hi profecti
Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdrubal, dux Cartha
giniensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui præerat Cartha
giniensium, Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi
militabat, cuius apud omnes ingens metus et reverentia erat.
Nam et paratissimus ad dimicandum, et consultissimus habebatur.
Itaque per eum multa prospere gesta sunt. Neque quidquam
magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant, quam contra eam
partem Romanorum pugnam committere, ubi Scipio dimicabat.
41. Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexa-
ginta fere amicus populi Romani, anno vitæ suæ nonagesimo
septimo mortuus est, quadraginta quattuor filiis relictis. Scipionem
divisorem regni inter filios esse iussit.
Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul
est factus, et contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit :
spolia ibi inventa, quæ de variarum civitatum excidiis Carthago
collegerat, et ornamenta urbium civitatibus. Siciliæ, Italiæ et
Africæ reddidit, quæ sua recognoscebant. Ita Carthago septin
gentesimo anno postquam condita erat, deleta est. Scipio nomen,
quod avus eius acceperat, meruit, scilicet, ut propter virtutem
etiam Africanus Minor vocaretur.
42. Marco Æmilio Lepido, Quinto Catulo consulibus, cum
Sulla rem publicam composuisset, bella nova exarserunt: unumE jercicios de lectura.
155
in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia,
quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum1
fuerat, timens fortunam ceterorum, qui interempti erant, ad bellum
commovit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Quintus Cæcilius
Metellus, filius eius qui Iugurtham regem vicit, et Lucius Domi
tius prætor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est.
Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit. Postea, cum
impar pugnæ solus Metellus putaretur, Cnæus Pompeius ad
Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis Sertorius for
tuna varia sæpe pugnavit. Octavo demum anno a suis occisus
est, et finis ei bello datus per Cnæum Pompeium adolescentem
et Quintum Metellum Pium; atque omnes prope Hispaniæ in
ditionem populi Romani redactas sunt. . . .
43. Hinc iam bellum civile successit, execrandum et lacrima
bile : quo, præter calamitates, quæ proeliis acciderunt, etiam Ro
mani nominis fortuna mutata est. Cæsar enim, rediens a Gallia
victor, cœpit deposcere alterum consulatum; atque, cum sine
dubietate aliqua deferretur, contradictum est a Marcello consule,
a Bibulo, a Pompeio, a Catone: iussusque dimissis exercitibus
ad urbem redire ; propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites
congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit. Con
sules cum Pompeio, Senatusque omnis, atque universa nobilitas
ex urbe fugit, et in Græciam transivit: apud Epirum, Mace
doniam, Achaiam, Pompeio duce, contra Cæsarem bellum paravit.
44. Cæsar, vacuam urbem ingressus, dictatorem se fecit; inde
Hispanias petiit. Ibi Pompei exercitus validissimos et fortissimos,
cum tribus ducibus, Lucio Afranio, Marco Petreio, Marco Varrone,
superavit. Inde regressus, in Græciam transivit ; adversum Pom
peium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus ; evasit tamen,
quia, nocte interveniente, Pompeius sequi noluit ; dixitque Cæsar :
nec Pompeium scire vincere, et illo tantum die se potuisse
superari. Deinde in Thessalia apud Palæopharsalum, productis
utrimque ingentibus copiis, dimicaverunt. Pompei acies habuit
quadraginta milia peditum, equitum in sinistro cornu septem
milia, in dextro quingenta, præterea totius Orientis auxilia,
totamque nobilitatem, innumeros senatores, prætorios, consulares,
et qui magnorum iam populorum victores fuissent. Cæsar in
acie sua habuit peditum non integra triginta milia, equites mille.
45. Nunquam adhuc Romanæ copiæ in unum neque maiores
neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem
subacturæ, si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est
ingenti contentione ; victusque ad postremum Pompeius, et castra
1 d e M ario.Ejercicios de lectura.
eius direpta sunt. Ipse fugatus, Alexandriam petiit, ut a Ptolemæo
rege Ægypti, cui tutor a Senatu datus fuerat, propter iuvenilem
eius ætatem, acciperet auxilia: qui fortunam magis quam ami
citiam secutus, occidit Pompeium, caput eius et annulum Cæsari
misit: quo conspecto Cæsar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti
viri intuens caput, et generi quondam sui.
46. Mox Cæsar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolemæus pa
rare voluit insidias : qua causa regi bellum illatum est. Victus in
Nilo periit, inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Cæsar
Alexandria potitus, regnum Cleopatras dedit, Ptolemæi sorori.
Rediens inde Cæsar, Pharnacem, Mithridatis Magni filium, qui
Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in
Ponto, et multas populi Romani provincias occupantem, vicit
acie: postea ad mortem coëgit.
47. Inde Romam regressus, tertium 1 se fecit consulem cum Marco
Æmilio Lepido, qui et magister equitum dictatori ante annum
fuerat. Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum
Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Duces autem Romani
erant Publius Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis
Africani (hic etiam socer Pompei fuerat), Marcus Petreius,
Quintus Varus, Marcus Porcius Cato, Lucius Cornelius Faustus,
Sullæ dictatoris filius. Contra hos commisso proelio, post multas
dimicationes victor fuit. Cato, Scipio, Petreius, Iuba ipsi se
occiderunt; Faustus, Pompei gener, a Caesare interfectus est.
48. Post annum Cæsar Romam regressus, quartum se consulem
fecit, et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompei filii,
Cnaeus et Sextus, ingens bellum reparaverant. Multa proelia
fuerunt; ultimum proelium apud Mundam civitatem, in quo adeo
Cæsar pæne victus est, ut, fugientibus suis, se voluerit occidere,
ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adolescentium,
natus annos sex et quinquaginta, veniret. Denique, reparatis
suis, vicit et Pompei filius maior occisus est, minor fugit.
49. Inde Cæsar, bellis civilibus toto orbe compositis, Romam
rediit : agere insolentius cœpit, et contra consuetudinem Romanae
libertatis. Cum ergo et honores ex sua voluntate praestaret,
qui a populo antea deferebantur, nec Senatui ad se venienti
assurgeret, aliaque regia ac pæne tyrannica faceret, coniuratum
est in eum a sexaginta vel amplius senatoribus equitibusque Ro
manis. Præcipui fuerunt inter coniuratos duo Bruti, ex eo genere
Bruti, qui primus Romæ consul est factus et reges expulerat,
Caius Cassius, et Servilius Casca. Ergo Cæsar, cum Senatus
die quadam inter ceteros venisset ad curiam, tribus et viginti
vulneribus confossus est.
1 por tercera vez.E jercicios de lectura.
157
C O R N E L II N E P O T IS B IO G R A P H IÆ .
P rolog us.
Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturas
leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent,
cum relatum legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut
in eius virtutibus commemorari, saltasse eum commode, scienter-
que tibiis cantasse.
Sed hi erunt fere qui, expertes litterarum Græcarum, nihil
rectum, nisi quod ipsorum moribus conveniat, putabunt. Hi, si
didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed
omnia maiorum institutis iudicari, non admirabuntur nos in
Graiorum virtutibus exponendis mores eorum secutos. Neque
enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo viro, sororem
germanam habere in matrimonio, quippe cum eius cives eodem
uterentur instituto; at id quidem nostris moribus nefas habetur.
Nulla Lacedæmone tam est nobilis vidua, quæ non ad scænam eat,
mercede conducta. Magnis in laudibus tota fuit Græcià, victorem
Olympiæ citari; in scænam vero prodire et populo esse specta
culo, nemini in iisdem gentibus fuit turpitudini. Quæ omnia
apud nos partim infamia, partim humilia, atque ab honestate
rèmota ponuntur.
Contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quæ apud
illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem
ducere in convivium ? aut cuius mater familias1 non primum locum
tenet ædium, atque in celebritate versatur ? Quod multo fit aliter
in Græcia: nam neque in convivium adhibetur, nisi propinquorum ;
neque sedet nisi in interiore parte ædium, quæ gynœconitis appel
latur. Quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.
Sed plura persequi, tum magnitudo voluminis prohibet, tum
festinatio, ut ea explicem, quæ exorsus sum. Quare ad propositum
veniemus, et in hoc exponemus libro Vitas excellentium impera
torum.
M iltiades.
i.
Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate
generis, et gloria maiorum, et sua modestia, unus omnium maxime
floreret ; eaque esset ætate, ut non iam solum de eo bene sperare,
sed etiam confidere cives possent sui, talem futurum, qualem
cognitum iudicarunt : accidit ut Athenienses Chersonesum colonos
vellent mittere. Cuius generis cum magnus numerus esset, et
multi eius demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos
deliberatum missi sunt, qui consulerent Apollinem, quo potissimum
1 =
fam ilia.Ejercicios de lectura.
duce uterentur: nam tum Thraces eas regiones tenebant, cum
quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim
Pythia præcepit, ut Miltiadem sibi imperatorem sumerent: id si
fecissent, incepta prospera futura.
Hoc. oraculi responso, Miltiades cum delecta manu classe
Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum, et incolas eius
insulæ sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut
Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes respon
derunt, id tum se facturos, cum ille, domo navibus proficiscens,
vento aquilone venisset Lemnum. Hic enim ventus, a septentri
onibus oriens, adversum1 tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades,
morandi tempus non habens, cursum direxit quo tendebat, per-
venitque Chersonesum.
2. Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota regione
quam petierat potitus, loca2 castellis idonea communivit, multi
tudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit, crebrisque
excursionibus locupletavit. Neque minus in ea re prudentia quam
felicitate adiutus est : nam, cum virtute militum devicisset hostium
exercitus, summa aequitate res constituit, atque ipse ibidem manere
decrevit. Erat enim inter eos dignitate regia, quamvis carebat
nomine ; neque id magis imperio quam iustitia consecutus. Neque
eo secius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia prae
stabat. Quibus rebus fiebat, ut non minus eorum voluntate per
petuo imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus
erat profectus. Chersoneso tali modo constituta, Lemnum rever
titur, et ex pacto postulat, ut sibi urbem tradant (illi enim dixerant,
cum, vento borea domo profectus, eo pervenisset, sese dedituros) ;
se autem domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lemnum
incolebant, etsi præter opinionem res ceciderat, tamen, non
dicto, sed secunda fortuna adversariorum capti, resistere ausi
non sunt, atque ex insula demigrarunt. Pari felicitate ceteras
insulas, quæ Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit
potestatem.
3. Eisdem temporibus Persarum rex Darius, ex Asia in Europam
exercitu traiecto, Scythis bellum inferre decrevit. Pontem fecit
in Istro flumine, quo copias traduceret. Eius pontis, dum ipse
abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et
Æolide duxerat, quibus singulis singularum urbium perpetua de
derat imperia. Sic enim facillime putavit se Graeca lingua lo-
quentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum potestate, si
amicis suis oppida tuenda tradidisset; quibus, se oppresso, nulla
spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero Miltiades,
cui illa custodia crederetur.
1 =
la dirección contraria.
2 Plural
de locus.Ejercicios de lectura.
4. Darius autem, cum ex Europa in Asiam rediisset, hor
tantibus amicis ut Græciam redigeret in suam potestatem, classem
quingentarum navium comparavit, ei que Datim præfecit et
Artaphernem ; hisque ducenta peditum milia et decem equitum
dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod
eorum auxilio Iones Sardes expugnassent, suaque præsidia inter
fecissent. Illi præfecti regii, classe ad Eubceam appulsa, celeriter
Eretriam ceperunt, omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam
ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt, ac suas copias
in campum Marathona 1 deduxerunt: is abest ab oppido circiter
milia passuum decem.
Hoc tumultu Athenienses tam propinquo, tamque magno per
moti, auxilium nusquam nisi a Lacedæmoniis petiverunt; Phi-
lippidemque, cursorem eius generis qui hemerodromi3 vocantur,
Lacedæmonem miserunt, ut nuntiaret quam celeri opus esset
auxilio. Domi autem creant decem prætores, qui exercitui præ-
essent, in eis Miltiadem ; inter quos magna fuit contentio, utrum
mœnibus se defenderent, an obviam irent hostibus acieque de
cernerent. Unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque
tempore3 castra fierent : id si factum esset, et civibus animum
accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et
hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi ad
versus se tam exiguis copiis dimicare.
5. Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit
præter Platæensium. Ea mille misit milites. Itaque horum ad
ventu decem milia armatorum completa sunt; quæ manus mira
bili flagrabat pugnandi cupiditate. Quo factum est, ut plus quam
collegæ Miltiades valuerit. Eius enim auctoritate impulsi, Athe
nienses copias ex urbe eduxerunt, locoque idoneo castra fecerunt;
deinde postero die, sub montis radicibus acie e regione instructa,
nova arte, vi summa proelium commiserunt. Namque arbores
multis locis erant stratæ, hoc consilio, ut et montium tegerentur
altitudine, et arborum tractu equitatus hostium impediretur, ne
multitudine clauderentur. Datis, etsi non locum æquum videbat
suis, tamen, fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat;
eoque magis quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent,
dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum,
equitum decem milia produxit, prceliumque commisit. In quo
tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum
hostium profligarent : adeoque perterruerunt, ut Persae non castra,
sed naves peterent. Qua pugna nihil adhuc est nobilius: nulla
enim unquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
1 A cusativo griego.
2 palabra griega : el que corre un día,
3 = lo más pronto posible.E jercicios de lectura.
6. Cuius victoriæ non alienum videtur quale præmium Miltiadi
sit tributum docere, quo facilius intelligi possit eandem omnium
civitatum esse naturam. Ut enim populi nostri honores quondam
fuerunt rari et tenues, ob eamque causam gloriosi, nunc autem
effusi atque obsoleti : sic olim apud Athenienses fuisse reperimus.
Namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Græciam liberavit,
talis honos tributus est, in porticu, quæ Pcecile1 vocatur, cum
pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero
prima eius imago poneretur, isque hortaretur milites, proeliumque
committeret. Idem ille populus, posteaquam maius imperium est
nactus, et largitione magistratuum corruptus est, trecentas statuas
Demetrio Phalerio decrevit.
7. Post hoc proelium, classem septuaginta navium Athenienses
eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quæ barbaros adiuverant,
bello persequeretur; quo imperio plerasque ad officium redire
coëgit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam, opibus
elatam, cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus
eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit ; deinde,
vineis ac testudinibus constitutis, propius muros accessit. Cum
iam in eo esset ut oppido potiretur, procul in continente lucus,
qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu, nocturno tempore
incensus est: cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus
est visa, utrisque venit in opinionem, signum a classiariis regiis
datum. Quo factum est, ut et Parii a deditione deterrerentur,
et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus
quæ statuerat, cum totidem navibus atque2 erat profectus, Athenas
magna cum offensione civium suorum rediret.
Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare
posset, a rege corruptus infectis rebus a pugna discessisset. Eo
tempore æger erat vulneribus, quæ in oppugnando oppido acceperat.
Itaque, quoniam ipse pro se dicere non posset, verba pro eo
fecit frater eius Tisagaras. Causa cognita, capitis absolutus,
pecunia mulctatus est, eaque lis quinquaginta talentis æstimata
est, quantus in classem sumptus factus erat. Hanc pecuniam
quod solvere in præsentia non poterat, in vincula publica con-
iectus est, ibique diem obiit supremum.
8. Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia fuit causa
damnationis. Namque Athenienses, propter Pisistrati tyrannidem,
quæ paucis annis ante fuerat, omnium suorum civium potentiam
extimescebant. Miltiades, multum in imperiis magistratibusque
versatus, non videbatur posse esse privatus, præsertim cum
consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. Nam Cher-
1 =
galería pintada de m uchos colores.
2 como . . .E jercicios de lectura.
ι6ι
sonesi, omnes illos quos habitarat1 annos, perpetuam obtinuerat
dominationem. Tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. Non
erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate ; eamque potestatem
bonitate retinuerat.
E p a m in on d a s.
1. Epaminondas, Polymnidis filius, Thebanus. De hoc priusquam
scribamus, hæc præcipienda videntur lectoribus, ne alienos mores
ad suos referant, neve ea, quæ ipsis leviora sunt, pari modo apud
ceteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicam nostris moribus
abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni:
quæ omnia apud Græcos et grata et laude digna ducuntur. Cum
autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitæ velimus
Epaminondæ, nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat
ad eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius ;
deinde, quibus disciplinis, et a quibus, sit eruditus ; tum de mori
bus ingeniique facultatibus et si qua alia digna memoria erunt;
postremo de rebus gestis, quæ a plurimis animi anteponuntur
virtutibus.
2. Natus igitur patre, quo diximus, honesto genere, pauper iam
a maioribus relictus est; eruditus autem sic, ut nemo Thebanus
magis. Nam et citharizare, et cantare ad chordarum sonum doctus
est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria, quam
Damon et Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina: carmina
cantare tibiis ab Olympiodoro ; saltare a Calliphrone. At philo
sophiae praeceptorem habuit Lysim, Tarentinum, Pythagoreum;
cui quidem sic fuit deditus, ut adolescens tristem et severum
senem omnibus æqualibus suis in familiaritate anteposuerit, neqne
prius eum a se dimiserit, quam in doctrinis tanto antecesserit
condiscipulos, ut facile intelligi posset, pari modo superaturum
omnes in ceteris artibus. Atque hæc ad nostram consuetudinem
sunt levia, et potius contemnenda ; at in Græcia utique olim
magnæ laudi erant. Postquam ephebus factus est et palæstræ
dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit, quam
velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existi
mabat utilitatem pertinere. Itaque exercebatur plurimum currendo
et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset, atque
contendere. In armis plurimum studii consumebat.
3'. Ad hanc corporis firmitatem plurima etiam animi bona
accesserant. Erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus
sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo
veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. Idem continens,
=
h abitaverat.Ejercicios de lectura.
clemens, patiensque admirandum in modum: non solum populi,
sed etiam amicorum ferens iniurias, imprimisque commissa celans ;
quod interdum non minus prodest, quam diserte dicere. Studiosus
audiendi; ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque, cum
in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur, aut
de philosophia sermo haberetur, nunquam inde prius discessit,
quam ad finem sermo esset adductus.
Paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil
præter gloriam ceperit. Amicorum -in se tuendo caruit facultati
bus; fide ad alios sublevandos sæpe sic usus est, ut possit judi
cari, omnia ei cum amicis fuisse communia. Nam, cum aut
civium suorum aliquis ab hostibus esset captus, aut virgo amici
nubilis propter paupertatem collocari non posset, amicorum con
cilium habebat et, quantum quisque daret, pro cuiusque facul
tatibus imperabat. Eamque summam cum fecerat, priusquam
acciperet pecuniam, adducebat eum qui quærebat, ad eos qui
conferebant ; eique ut ipsi numerarent, faciebat, ut ille, ad quem
ea res perveniebat, sciret quantum cuique deberet.
4. Tentata autem est eius abstinentia a Diomedonte, Cyziceno
namque is, rogatu Artaxerxis, Epaminondam pecunia corrum
pendum susceperat, Hic magno cum pondere auri Thebas venit,
et Micythum adolescentulum quinque talentis ad suam perduxit
voluntatem, quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus
Epaminondam convenit, et causam adventus Diomedontis ostendit.
At ille Diomedonte coram, «Nihil», inquit, «pecunia opus est; nam
si ea rex vult, quæ Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus ;
sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis ; namque
orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriæ caritate. Te,
qui me incognitum tentasti, tuique similem existimasti, non miror,
tibique ignosco. Sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum
me non potueris. Tu, Micythe, argentum huic redde: nisi id
confestim facis, ego te tradam magistratui,» Hunc cum Dio-
medon rogaret, ut tuto exire suaque quæ attulisset liceret efferre,
«Illud», inquit, «faciam; neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit
pecunia adempta, aliquis dicat, id ad me ereptum pervenisse,
quod delatum accipere noluissem.»
5. Fuit et disertus, ut nemo Thebanus ei par esset eloquentia:
neque minus concinnus in brevitate respondendi, quam in perpetua
oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Meneclidem quemdam,
indidem Thebis, et adversarium in administranda re publica, satis
exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet : namque illi genti
plus inest virium, quam ingenii. Is, quod in re militari florere
1 d e Cizico.E jercicios de lectura.
Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello
anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille:
«Fallis», inquit, «verbo cives tuos, quod hos a bello avocas. Otii
enim nomine servitutem concilias. Nam paritur pax bello. Itaque
qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Quare
si principes Græciæ esse vultis, castris est vobis utendum, non
palæstra.» Idem ille Meneclides, cum huic obiceret, quod liberos
non haberet, neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam,
quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus; at
ille: «Desine», inquit, «Meneclides, de uxore mihi exprobrare; nam
nullius in ista re minus uti consilio volo (habebat enim Mene
clides suspicionem adulterii). Quod autem me Agamemnonem
æmulari putas, falleris. Namque ille cum universa Græcia vix
decem annis unam cepit urbem: ego contra, una urbe nostra
dieque uno totam Græciam, Lacedaemoniis fugatis, liberavi.»
6. Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut so
cietatem cum Thebanis et Argivis facerent ; contraque Callistratus,
Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo præstabat tem
pore, postularet, ut potius amicitiam sequerentur Atticorum; et
in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos, in
eisque hoc posuisset: Animadvertere debere Arcadas, quales
utraque civitas cives procreasset, ex quibus de ceteris possent
iudicare; Argivos enim fuisse.Orestem et Alcmæonem, matricidas;
Thebis CEdipum natum, qui, cum patrem suum interfecisset, ex
matre liberos procreasset: huic in respondendo Epaminondas,
cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria
pervenit: Admirari se, dixit, stultitiam rhetoris Attici, qui non
animadverterit innocentes illos natos ; domi scelere admisso, cum
patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus.
7. Fuisse patientem, suorumque iniurias ferentem civium, quod
se patriæ irasci nefas esse duceret, hæc sunt testimonia. Cum
eum propter invidiam cives praeficere exercitui noluissent, duxque
esset delectus belli imperitus, cuius errore eo esset deducta illa
multitudo militum, ut omnes de salute pertimescerent, quod lo
corum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur; desiderari ccepta
est Epaminondæ diligentia. Erat enim ibi privatus numero militis.
A quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam con
tumelias; et exercitum obsidione liberatum, domum reduxit in
columem.
Neque vero hoc semel fecit, sed sæpius. Maxime autem fuit
illustre, cum in Peloponnesum exercitum duxisset adversus
Lacedaemonios, haberetque collegas duos, quorum alter erat
Pelopidas, vir fortis ac strenuus. Hi cum criminibus adver
sariorum omnes in invidiam venissent, ob eamque rem imperiumE jercicios de lectura.
his esset abrogatum, atque in eorum locum alii prætores suc
cessissent, Epaminondas plebiscito non paruit, idemque ut facerent
persuasit collegis, et bellum quod susceperat, gessit. Namque
animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter præ-
torum imprudentiam inscientiamque belli periturum.
8. Postquam domum reditum est, collegæ eius hoc crimine
accusabantur ; quibus ille permisit, omnem ut causam in se trans
ferrent, suaque opera factum contenderent, ut legi non obedirent.
Qua defensione illis periculo liberatis, nemo Epaminondam res
ponsurum putabat, quod, quid diceret, non haberet. At ille in
iudicium venit; nihil eorum negavit, quæ adversarii crimini dabant,
omniaque, quæ collegæ dixerant, confessus est, neque recusavit,
quominus legis pcenam subiret; sed unum ab iis petivit, ut in
sepulcro suo inscriberent : «Epaminondas a Thebanis morte mul-
, tatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedæmonios,
quos ante se imperatorem nemo Boeotiorum ausus fuit aspicere
in acie: quodque uno prœlio non solum Thebas ab interitu re
traxit, sed etiam universam Græciam in libertatem vindicavit ;
eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent,
Lacedæmonii satis haberent, si salvi esse possent; neque prius
bellare destitit, quam, Messene restituta, urbem eorum obsidione
clausit.» Hæc cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus
est ; neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic
a iudicio capitis maxima discessit gloria.
9. Hic extremo tempore imperator apud Mantineam, cum acie
instructa audacius instaret hostibus, cognitus est a Lacedaemoniis,
qui, quod in unius pernicie eius patriæ sitam putabant salutem, uni
versi in unum fecerunt impetum ; neque prius abscesserunt, quam,
magna cæde facta multisque occisis, fortissime ipsum Epami
nondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt.
Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii : neque tamen prius
pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.
10. Hic uxorem nunquam duxit; in quo cum reprehenderetur
a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo
patriæ consulere diceret, quod liberos non relinqueret: «Vide»,
inquit, «ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus
sis : neque vero stirps mihi potest deesse. Namque ex me natam
relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modo mihi superstes, sed
etiam immortalis sit necesse est.» Quo tempore, duce Pelopida,
exules Thebas occuparunt, et præsidium Lacedaemoniorum ex
arce expulerunt ; Epaminondas, quamdiu facta est cædes civium,
domi se tenuit, quod neque malos defendere volebat, neque
impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret. Namque
omnem civilem victoriam funestam putabat. Idem, postquamEjercicios de lectura.
165
apud Cadmeam pugnari cum Lacedæmoniis cœptum est, in primis
stetit. Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum
adiunxero, quod nemo eat inficias, Thebas, et ante Epaminondam
natum et post eius interitum, perpetuo alieno paruisse imperio:
contra eas, quamdiu ille præfuerit rei publicæ, caput fuisse totius
Græciæ. Ex quo intelligi potest, unum hominem pluris quam
civitatem fuisse.
M a rcu s P o r c iu s Cato.
1. Cato, ortus municipio Tusculo, adolescentulus, priusquam
honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi hære-
dium a patre relictum habebat. Hortatu L. Valerii Flacci, quem
in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perperna Cen
sorius narrare solitus est, Romam demigravit, in foroque esse
coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque.
Q. Fabio Maximo, M. Claudio Marcello coss. (= consulibus)
tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus
est C. Claudii Neronis, magnique eius opera existimata est in
proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis.
Quæstor obtigit P. Cornelio Scipioni Africano consuli ; cum quo
non pro sortis necessitudine vixit; namque ab eo perpetua dis
sensit vita
Ædilis plebis factus est cum C. Helvio. Praetor pro
vinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quæstor superiore tempore
ex Africa decedens Q. Ennium poëtam deduxerat: quod non
minoris existimamus, quam quemlibet amplissimum Sardiniensem
triumphum.
2. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte provinciam
nactus Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit.
Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus, consul iterum,
cuius in priori consulatu quæstor fuerat, voluit eum de provincia
depellere et ipse ei succedere. Neque hoc per senatum efficere
potuit, cum quidem Scipio in civitate principatum obtineret,
quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur.
Qua ex re iratus, senatu peracto, privatus in urbe mansit. At
Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe præfuit ei potestati.
Nam et in complures nobiles animadvertit, et multas res novas
in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quæ iam tum
incipiebat pullulare. Circiter annos octoginta, usque ad extremam
ætatem ab adolescentia, rei publicæ causa suscipere inimicitias
nori destitit. A multis tentatus, non modo nullum detrimentum
existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit.
3. In omnibus rebus singulari fuit prudentia et industria. Nam
et agricola sollers., et rei publicæ peritus et iuris consultus, et
1
perpetua v ita =
durante toda su vida.E jercicios de lectura.
magnus imperator, et probabilis orator, et cupidissimus litterarum
fuit. Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum in
eis progressum fecit, ut non facile reperire possis, neque de
Græcis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. Ab
adolescentia confecit orationes ; senex scribere historias instituit.
Quarum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum
populi Romani ; secundus et tertius, unde quæque civitas orta sit
Italica: ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. In
quarto autem bellum Punicum est primum ; in quinto, secundum.
Atque hæc omnia capitulatim sunt dicta. Reliqua bella pari
modo persecutus est usque ad præturam Servii Galbæ, qui
diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit,
sed sine nominibus res notavit. In iisdem exposuit quæ in Italia
Hispaniisque viderentur admiranda. In quibus multa industria et
diligentia comparet, multa doctrina.
Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus,
quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. Quare
studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.
M a rcu s T u lliu s Cicero.
1. Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est
Volscorum oppidum, natus est. Ex eius avis unus verrucam in
extremo naso sitam habuit, ciceris grano similem ; inde cognomen
Ciceronis genti inditum. Cum id Marco Tullio a nonnullis
probro verteretur : «Dabo operam», inquit, «ut istud cognomen
nobilissimorum nominum splendorem vincat.» Cum eas artes
disceret, quibus ætas puerilis ad humanitatem solet informari,
ingenium eius ita eluxit, ut eum æquales, e schola redeuntes,
medium tamquam regem circumstantes deducerent domum; imo
eorum parentes, pueri fama commoti, in ludum litterarium
ventitabant, ut eum viserent. Ea res tamen quibusdam rustici
et inculti ingenii stomachum movebat, qui ceteros pueros graviter
obiurgabant, quod talem condiscipulo suo honorem tribuerent.
2. Tullius Cicero, adolescens, eloquentiam et libertatem suam
adversus Sullanos ostendit. Chrysogonum quemdam, Sullæ libertum,
acriter insectatus est, quod dictatoris potentia fretus in bona
civium invadebat. Ex quo veritus invidiam Cicero, Athenas petivit,
ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiæ
gratia Rhodum se contulit, ubi Molone, rhetore tum disertissimo,
magistro usus est. Qui cum Ciceronem dicentem audivisset,
flevisse dicitur, quod prævideret per hunc Græcos a Romanis
ingenii et eloquentiæ laude superatum iri. Romam reversus,
quæstor in Sicilia fuit. Nullius vero quæstura aut gratior autEjercicios de lectura,
167
clarior fuit. 'Cum in magna annonæ difficultate ingentem fru
menti vim inde Romam mitteret, Siculos initio offendit; postea
vero, ubi diligentiam, iustitiam et comitatem eius experti fuerunt,
maiores quæstori suo honores quam ulli unquam prætori de
tulerunt.
3. Cicero, consul factus, Sergii Catilinae coniurationem singulari
virtute, constantia curaque compressit. Is nempe indignatus, quod
in petitione consulatus repulsam passus esset, et furore amens,
cum plurimis viris nobilibus Ciceronem interficere, senatum
trucidare, urbem incendere, ærarium diripere constituerat. Quæ
tam atrox coniuratio a Cicerone detecta est. Catilina metu
consulis Roma ad exercitum, quem paraverat, fugit. Socii eius,
comprehensi, in carcere necati sunt. Senator quidam filium
supplicio mortis ipse affecit. luvenis scilicet ingenio, litteris et
forma inter aequales conspicuus, pravo consilio amicitiam Catilinæ
secutus fuerat, et in castra eius properabat : quem pater, ex
medio itinere retractum, occidit, his eum verbis increpans : «Non
ego te Catilinæ adversus patriam, sed patriæ adversus Catilinam
genui. »
4. Non ideo Catilina ab incepto destitit, sed infestis signis
Romam petens, cum exercitu cæsus est. Adeo acriter dimicatum
est, ut nemo hostium prcelio superfuerit: quem quisque in pug
nando ceperat locum, eum, amissa anima, tegebat. Ipse Catilina
longe a suis inter eorum, quos occiderat, cadavera cecidit,
morte pulcherrima, si pro patria sua sic occubuisset. Senatus
populusque Romanus Ciceronem patriæ patrem appellavit.' Ea
res tamen Ciceroni postea invidiam creavit, adeo ut abeuntem
magistratu verba facere ad populum vetuerit quidam tribunus
plebis, quod cives indicta causa damnavisset, sed solitum dum
taxat iuramentum praestare ei permiserit. Tum Cicero magna
voce: «Iuro», inquit, «rem publicam atque urbem Romam mea
unius opera salvam esse»; qua voce delectatus populus Romanus,
et ipse iuravit verum esse Ciceronis iuramentum.
5. Paucis post annis Cicero reus factus est a Clodio, tribuno
plebis, quod cives Romanos necavisset. Tunc mæstus senatus,
tanquam in publico luctu, vestem mutavit. Cicero, cum posset
armis salutem suam defendere, maluit urbe cedere, quam sua
causa cædem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti
sunt. Dein Clodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et
aqua interdiceretur: illius domum èt villas incendit. Sed vis
illa diuturna non fuit ; mox enim maximo omnium ordinum
studio Cicero in patriam revocatus est. Obviam ei redeunti ab
universis itum est; domus eius publica pecunia restituta est.
Postea Cicero, Pompei partes secutus, Cæsare victore veniamι 68
E jercicios de lectura.
accepit. Quo interfecto, Octavium, hæredem Cæsaris, fovit atque
ornavit, ut eum Antonio rem publicam vexanti opponeret; sed
ab illo deinde desertus est et proditus.
6. Antonius, inita cum Octavio societate, Ciceronem, iam diu
sibi inimicum, proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis
itineribus fugit in villam, quæ a mari proxime aberat; indeque
navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Cum vero iam
aliquoties in altum provectum venti adversi rettulissent, et ipse
iactationem navis pati non posset, regressus ad villam, «Moriar»,
inquit, «in patria sæpe servata.» Mox adventantibus percussoribus,
cum servi parati essent ad dimicandum fortiter, ipse lecticam,
qua vehebatur, deponi iussit, eosque quietos pati quod sors
iniqua cogeret. Prominenti ex lectica, et immotam cervicem
præbenti caput præcisum est. Manus quoque abscisæ: caput
relatum est ad Antonium, eiusque iussu inter duas manus in
rostris positum. Fulvia, Antonii uxor, quæ se a Cicerone læsam
arbitrabatur, caput manibus sumpsit, in genua imposuit, extractam-
que linguam acu confixit.
7. Cicero dicax erat, et facetiarum amans, adeo ut ab inimicis
solitus sit appellari scurra consularis. Cum Lentulum, generum
suum, exiguæ staturæ hominem, vidisset longo gladio accinctum,
«Quis», inquit, «generum meum ad gladium alligavit?» Matrona
quaedam iuniorem se, quam erat, simulans, dictitabat se triginta
tantum annos habere ; cui Cicero: «Verum est», inquit, «nam hoc
viginti annos audio.» Cæsar, altero consule mortuo die Decembris
ultimo, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem
renuntiaverat: quem cum pleri que ibant salutatum de more,
«Festinemus», inquit Cicero, «priusquam abeat magistratu.» De
eodem Caninio scripsit Cicero : «Fuit mirifica vigilantia Caninius,
qui toto suo consulatu somnum non viderit.»
T itu s P om p on iu s A tticu s.
i.
T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanæ
generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit
dignitatem. Patre usus est diligente, et, ut tum erant tempora,
diti, imprimisque studioso litterarum. Hic, prout ipse amabat
litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet,
filium erudivit. Erat autem in puero, præter docilitatem in
genii, summa suavitas oris ac vocis, ut non solum celeriter
acciperet quæ tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret.
Qua ex re in pueritia nobilis inter æquales ferebatur, clariusque
exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo æquo ferre
possent. Itaque incitabat omnes studio suo : quo in numeroE jercicios de lectura.
fuerunt L. Torquatus, C. Marius filius, M. Cicero; quos con
suetudine sua sic sibi devinxit, ut nemo iis perpetuo fuerit carior.
2. Pater mature decessit. Ipse, adolescentulus, propter affini
tatem P. Sulpicii, qui tribunus plebis interfectus est, non expers
fuit illius periculi. Namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat
M. Servio, fratri Sulpicii. Itaque, interfecto Sulpicio, posteaquam
vidit Cinnano1 tumultu civitatem esse perturbatam, neque sibi
dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem
offenderet, dissociatis animis civium, cum alii' Sullanis, alii
Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis ob
sequendi suis, Athenas se contulit. Neque eo secius adolescentem
Marium, hostem iudicatum, iuvit opibus suis ; cuius fugam pecunia
sublevavit. Ac, ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret
rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum.
Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus.
Nam, præter gratiam, quæ iam in adolescentulo mi(gna erat,
sæpe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Cum enim
versuram facere publice necesse esset, neque eius conditionem
æquam haberent, semper se interposuit, atque ita, ut neque
usuram unquam ab iis acceperit, neque longius, quam dictum
esset, eos debere passus sit.
3. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par prin
cipibus videretur. Quo factum est, ut huic omnes honores, quos
possent, publice haberent, civemque facere studerent. Quo bene
ficio ille uti noluit, quod nonnulli ita interpretantur, amitti civi
tatem Romanam, alia adscita. Quamdiu affuit, ne qua sibi statua
poneretur, restitit; absens prohibere non potuit. Itaque aliquot
ipsi locis sanctissimis posuerunt. Hunc enim in omni procura
tione rei publicæ auctorem actoremque habebant.
4. Huc ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi
fuit, secum habuit Pomponium, captus adolescentis et humanitate
et doctrina. Sic enim Græce loquebatur, ut Athenis natus videretur.
Tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo
nativum quemdam leporem esse, non adscitum. Idem poëmata
pronuntiabat et Græce et Latine sic, ut supra nihil posset addi.
Quibus rebus factum est, ut Sulla nusquam eum a se dimitteret,
cuperetque secum deducere.
Cui cum persuadere tentaret,
«Noli, oro te», inquit Pomponius, «adversum eos me velle ducere,
cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.»
5. Habebat avunculum Q. Cæcilium, equitem Romanum, fami
liarem L. Luculli, divitem, difficillima natura. Cuius sic asperi
tatem veritus est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offen-
1 de Cina.I/O
E jercicios de lectura.
sione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. Quo
facto tulit pietatis fructum. Caecilius enim testamento adoptavit
eum, hæredemque fecit ex dodrante. Ex qua hæreditate accepit
circiter centies sestertium ‘. Erat nupta soror Attici Q. Tullio
Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a con
discipulatu vivebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam
cum Quinto; ut iudicari possit, plus in amicitia valere simili
tudinem morum, quam affinitatem.
6. In re publica ita versatus est, ut semper optimarum partium
et esset et existimaretur; neque tamen se civilibus fluctibus com
mitteret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse,
qui se iis dedissent, quam qui maritimis iactarentur. Honores non
petiit, cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem;
quod neque peti more maiorum, neque capi possent conservatis
legibus, in tam effusi ambitus largitionibus, neque geri e 3 re publica
sine periculo, corruptis civitatis moribus. Ad hastam publicam
nunquam accessit. Nullius rei neque praes, neque manceps factus
est. Neminem neque suo nomine, neque subscribens, accusavit.
In ius de sua re nunquam iit ; iudicium nullum habuit. Multorum
consulum prætorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem
in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris
despexerit fructum.
7. Incidit Caesarianum civile bellum, cum haberet annos cir
citer sexaginta. Usus est aetatis vacatione, neque se quoquam
movit ex urbe. Quæ amicis suis opus fuerant ad Pompeium
proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit. Ipsum Pompeium
coniunctum non offendit: nullum enim ab eo habebat ornamentum,
ut ceteri, qui per eum aut honores aut divitias ceperant; quorum
partim invitissimi castra sunt secuti, partim summa cum eius
offensione domi remanserunt.
8. Occiso Cæsare, cum res publica penes Brutos videretur
esse et Cassium, ac tota civitas se ad eos convertisse, sic
M. Bruto usus est, ut nullo ille adolescens aequali familiarius quam
hoc sene ; neque solum eum principem consilii haberet, sed
etiam in convictu. Excogitatum est a quibusdam, ut privatum
ærarium Cæsaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitue
retur. Id facile effici posse arbitrati sunt, si principes illius
ordinis pecunias contulissent. Itaque appellatus est a C. Flavio,
Bruti familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet. At ille,
qui officia amicis praestanda sine factione existimaret, semperque
a talibus se consiliis removisset, respondit: Si quid Brutus de
suis facultatibus uti voluisset, usurum quantum eæ paterentur;
se neque cum quoquam de ea re collocuturum, neque coiturum.
1 =
centies centena milia sesterti(or)um.
2 en provecho deE jercicios de lectura.
171
9. Secutum est bellum gestum apud Mutinam. In quo, si
tantum eum prudentem dicam, minus quam debeam praedicem,
cum ille potius divinus fuerit: si divinatio appellanda est per
petua naturalis bonitas, quæ nullis casibus neque agitur, neque
minuitur. Hostis Antonius iudicatus Italia cesserat, spes resti
tuendi nulla erat. Non solum eius inimici, qui tum erant poten-
tissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se dabant, et
in eo laedendo se aliquam consecuturos sperabant commen
dationem, Antonii familiares insequebantur; uxorem Fulviam
omnibus rebus spoliare cupiebant ; liberos etiam extinguere para
bant. Atticus, cum Ciceronis intima familiaritate uteretur, ami
cissimus esset Bruto, non modo nihil iis induisit ad Antonium
violandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes,
quantum potuit, texit, quibus rebus indiguerunt, adiuvit.
10. Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam,
nemo non magno in periculo Atticum futurum putabat propter
intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum
imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem; latebat-
que apud P. Volumnium, cui antea opem tulerat (tanta varietas
iis temporibus fuit fortunas, ut modo hi, modo illi in summo
essent aut fastigio aut periculo) ; habebatque secum Q. Gellium
Canum, æqualem simillimum que sui. Hoc quoque sit Attici
bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo co
gnoverat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem ami
citia eorum creverit. Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur
in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis
esset inimicus, eosque vellet proscribere, multis hortantibus
tamen Attici memor, fuit officii, et ei, cum requisisset ubinam
esset, sua manu scripsit, ne timeret statimque ad se veniret:
se eum et, illius causa, Gellium Canum de proscriptorum numero
exemisse.
11. Quibus ex malis ut se emerserat, nihil aliud egit, quam
ut plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio. Cum proscriptos
præmiis imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit,
cui res ulla defuerit ; nemini non ibi perpetuo manendi potestas
facta est. Qui etiam post proelium Philippense1 interitumque
C. Cassii et M. Bruti, L. Iulium Mocillam praetorium, et eius
filium, Aulumque Torquatum, ceterosque pari fortuna perculsos,
instituit tueri, atque ex Epiro his omnia Samothraciam sup
portari iussit. Difficile est omnia persequi, et non necessarium.
Illud unum intelligi volumus, illius liberalitatem neque tempo
rariam neque callidam fuisse. Id ex ipsis rebus ac temporibus
1 de la ciudad de Filipos,172
E jercicios de lectura.
iudicari potest, qttod non florentibus se venditavit, sed afflictis
semper succurrit: qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non
minus post mortem eius, quam eo florente, coluerit.
12. His igitur rebus effecit, ut M. Vipsanius Agrippa, intima
familiaritate coniunctus adolescenti Cæsari, cum propter suam
gratiam et Cæsaris potentiam nullius conditionis non haberet
potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem, præoptaretque
equitis Romani filiam generosarum nuptiis. Atque harum nuptiarum
conciliator fuit (non est enim celandum) M. Antonius, triumvir
rei publicæ constituendæ : cuius gratia cum augere possessiones
posset suas, tantum afuit a cupiditate pecuniæ, ut nulla in re
usus sit ea, nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut in
commodis. Quod quidem sub ipsa proscriptione perillustre fuit.
13. Neque vero minus ille vir bonus paterfamilias habitus est
quam civis. Nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit
emax, minus ædificator. Neque tamen non in primis bene habi
tavit, omnibusque optimis rebus usus est. Nam domum habuit
in colle Quirinali Tamphilanam, ab avunculo hæreditate relictam,
cuius amœnitas non ædificio sed silva constabat. Ipsum enim
tectum, antiquitus constitutum, plus salis quam sumptus habebat;
in quo nihil commutavit, nisi id quod vetustate coactus est. Usus
est familia, si utilitate iudicandum est, optima; si forma, vix
mediocri: namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostæ
optimi, et plurimi librarii; ut ne pedisequus quidem quisquam
esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset.
14. Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam ana
gnosten 1 ; quod nos quidem iucundissimum arbitramur. Neque
unquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non
minus animo quam ventre convivæ delectarentur. Namque eos
vocabat, quorum mores a suis non abhorrerent. Cum tanta
pecuniæ facta esset accessio, nihil de quotidiano cultu mutavit,
nihil de vitæ consuetudine; tantaque usus est moderatione, ut
neque in sestertio vicies, quod a patre acceperat, parum se
splendide gesserit, neque in sestertio centies affluentius vixerit,
quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna.
15. Mendacium neque dicebat, neque pati poterat. Itaque
eius comitas non sine severitate erat, neque gravitas sine facili
tate ; ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vereren
tur, an amarent. Quidquid rogabatur, religiose promittebat; quod
non liberalis, sed levis esse arbitrabatur, polliceri quod præstare
non posset. Idem in nitendo, quod semel admisisset, tanta erat
1 Acusativo griego.Ejercicios de lectura.
173
cura, 11t non mandatam, sed suam rem videretur agere. Nun
quam suscepti negotii eum pertæsum est.
16. Humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum,
quam quod adolescens idem seni Sullae fuerit iucundissimus ;
senex, adolescenti M. Bruto ; cum aequalibus autem suis, Q. Hor
tensio et M. Cicerone, sic vixerit, ut iudicare difficile sit, cui
aetati fuerit aptissimus; quamquam eum praecipue dilexit Cicero,
ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. Ei
rei sunt indicio, præter eos libros, in quibus de eo facit men
tionem, qui in vulgus iam sunt editi, sedecim volumina episto
larum, a consulatu eius ad extremum tempus ad Atticum missa
rum; quæ qui legat, non multum desideret historiam contextam
illorum temporum.
17. De pietate autem Attici quid plura commemorem? cum
hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere matris suæ, quam
extulit annorum nonaginta, cum esset septem et sexaginta, se
nunquam cum matre in gratiam rediisse, nunquam cum sorore
fuisse in simultate, quam prope æqualem habebat. Quod est
signum, aut nullam unquam inter eos querimoniam intercessisse,
aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos amare deberet,
irasci eis nefas duceret.
18. Moris etiam maiorum summus imitator fuit, antiquitatisque
amator: quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam
in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit. Nulla enim
lex, neque pax, neque bellum, neque res illustris est populi
Romani, quæ non in eo, suo tempore, sit notata; et, quod diffi
cillimum fuit, sic familiarem originem subtexuit, ut ex eo clarorum
virorum propagines possimus cognoscere. Fecit hoc idem se-
paratim in aliis libris; ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a
stirpe ad hanc aetatem ordine enumeravit, notans, qui a quoque
ortus, quos honores, quibusque temporibus cepisset.
19. Haec hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. Nunc,
quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua perse-
quemur; et, quantum poterimus, rerum exemplis lectores doce
bimus, sicut supra significavimus, «suos cuique mores plerumque
conciliare fortunam». Namque hic, contentus ordine equestri,
quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris divi Iulii filii ;
cum' iam ante familiaritatem eius esset consecutus, nuila alia re,
quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis,
dignitate pari, fortuna humiliores. Tanta enim prosperitas Cae
sarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cui
quam ante detulerit, et conciliarit, quod nemo civis Romanus
quivit consequi. Nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cuiE jercicios de lectura.
174
virginem filiam collocarat. Hanc Caesar, vix anniculam, Tiberio
Claudio Neroni, Drusilla nato, privigno suo, despondit.
20. Quamvis is ante hæc sponsalia, non solum cum ab urbe
abesset, nunquam ad suorum quemquam litteras misit, quin
Attico nuntiaret, quid ageret, imprimis quid legeret, quibus in
locis, et quamdiu esset moraturus ; sed etiam cum esset in urbe,
et propter infinitas suas occupationes minus sæpe, quam vellet,
Attico frueretur, nullus dies tamen temere intercessit, quo non
ad- eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo re
quireret, modo aliquam ei quaestionem poeticam proponeret, in
terdum iocans eius verbosiores eliceret epistolas. Ex quo ac
cidit, cum ædes Iovis Feretrii, in Capitolio a Romulo constituta,
vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu
Cæsar eam reficiendam curaret.
21. Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset1,
atque ad extremam senectutem non minus dignitate, quam gratia
fortunaque crevisset (multas enim hæreditates nulla alia re quam
bonitate est consecutus), tantaque prosperitate usus esset vale
tudinis, ut annis triginta medicina non indiguisset, nactus est
morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt, nam pu
tarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque propone
bantur. In hoc cum tres menses sine ullis doloribus, præter-
quam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta
vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per
lumbos fistulæ puris eruperint. Atque hoc priusquam ei accideret,
postquam in dies dolores accrescere febremque accensisse sensit,
Agrippam generum ad se accersi iussit, et cum eo L. Cornelium
Balbum, Sextumque Peducæum. . . .
22. Oratione ad eos habita tanta constantia vocis atque vultus,
ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum
quidem Agrippa eum, flens atque osculans, oraret et obsecraret,
ne id, ad quod natura cogeret, ipse quoque sibi acceleraret,
et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi
suisque reservaret ·, preces eius taciturna sua obstinatione de
pressit. Sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris de
cessit, leviorque morbus esse ccepit. Tamen propositum nihilo
secius peregit. Itaque die quinto postquam consilium inierat cibo
abstinendi, pridie Kalendas Apriles, Cn. Domitio, C. Sosio coss.,
decessit. Elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla
pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi fre
quentia. Sepultus est iuxta viam Appiam, ad quintum lapidem,
in monumento Q. Caecilii avunculi sui.
1 =
complevisset.E jercicios de lectura.
175
E X T IT I L I V I H IS T O R IA R O M A N A .
1. Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in ceteros
sævitum esse Troianos: duobus, Æneæ Antenorique, et vetusti
iure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores
fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse ; casibus deinde variis
Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphla
gonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene, ad Troiam
amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum ;
Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos
Troianosque eas tenuisse terras ; et in quem primum egressi sunt
locum, Troia vocatur, pagoque inde Troiano nomen est : gens
universa Veneti appellati. Æneam, a simili clade domo pro
fugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primum in
Macedoniam venisse, inde in Siciliam quærentem sedes delatum,
a Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse: Troia et huic
loco nomen est. Ibi egressi Troiani, ut quibus1 ab immenso
. prope errore nihil præter arma et naves superesset, cum prædam
ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant
loca2, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris
concurrunt. Duplex inde fama est. Alii prcelio victum Latinum
pacem cum Ænea, deinde affinitatem iunxisse tradunt ; alii, cum
instructse acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse
Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad collo
quium. Percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo
casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent ;
postquam audierit, multitudinem Troianos esse, ducem Ænean3,
filium Anchisæ et Veneris; cremata patria et domo profugos
sedem condendæque urbi locum quærere ; et nobilitatem ad
miratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum,
dextra data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fcedus ictum
inter duces, inter exercitus salutationem factam. Ænean apud
Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos do
mesticum publico adiunxisse foedus, filia ,Æneæ in matrimonium
data. Ea res utique Troianis spem affirmat tandem stabili
certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas a
nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis
ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.
2. Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex
Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, præ-
latum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum
1 siendo así que á ellos . . ., ó, á los cuales . . .
2 Plur. de locus.
8 Acusativo griego.176
E jercicios de lectura.
intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit. Victi Rutuli ;
victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde
Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes
Mezentiumque eorum regem confugiunt ; qui, Caere, opulento tum
oppido, imperitans, iam inde ab initio minime lætus novæ origine
urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Tro-
ianam crescere ratus, haud gravatim Rutulis socia arma iunxit.
Æneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi
conciliaret, nec sub eodem iure solum, sed etiam nomine omnes
essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Abori
gines Troianis studio ac fide erga regem Ænean cessere: fretusque
his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas,
quamquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras solum,
sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad
fretum Siculum, fama nominis sui implesset tamen, cum moenibus
bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum
inde proelium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium
fuit. Situs est, quemcumque eum dici ius fasque est, super Nu
micum flumen ; Iovem Indigetem appellant.
3.
Nondum maturus imperio Ascanius, Æneæ filius, erat: tamen
id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit. Tantisper
tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum
avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis
enim rem tam veterem pro certo affirmet?), hicine fuerit Ascanius,
an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque
inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem
nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque
matre genitus (certe natum Ænea constat), abundante Lavinii
multitudine, florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam
urbem matri seu novercæ reliquit; novam ipse aliam sub Albano
monte condidit, quæ a situ porrectæ in dorso urbis Longa
Alba appellata. Inter Lavinium conditum et Albam Longam
coloniam deductam triginta ferme interfuere anni__Silvius deinde
regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Æneam
Silvium creat : is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot
deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus
cognomen, qui Albæ regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys,
Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus ; qui in traiectu
Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit.
. . . Proca deinde regnat : is Numitorem atque Amulium procreat.
Numitori, qui stirps maximus erat, regnum vetustum Silviæ
gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut
1 = : implevisset.177
Ejercicios de lectura.
verecundia ætatis. Pulso fratre Amulius regnat: addit sceleri
scelus : stirpem fratris virilem interimit ; fratris filiae Rheæ Silviæ
per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua vir
ginitate spem partus adimit. . , .
4. Solus potitus imperio Romulus : condita urbs conditoris
nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus,
munivit: sacra diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro
instituta erant, facit.
Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multi
tudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re praeter
quam legibus poterat, iura dedit : quæ ita sancta generi hominum
agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset,
cum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim
sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum por
tenderant, eum secutum numerum putant. Me haud poenitet eorum
sententias esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis
finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et
numerum quoque ipsum ductum placet : et ita habuisse Etruscos,
quod ex duodecim populis communiter creato rege, singulos
singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitio
nibus alia atque alia appetendo loca, cum in spem magis futuræ
multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent.
Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adiciendæ multitudinis
causa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque
humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem
ementiebantur, locum, qui nunc saeptus descendentibus inter duos
lucos est, asylum aperit.
Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civi
tatum bello par esset; sed, penuria mulierum, hominis ætatem
duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis,
nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio patrum
Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem co-
nubiumque novo populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex
infimo nasci : deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes
sibi magnumque nomen facere. Satis sciri origini Romanae et
deos affuisse, et non defuturam virtutem. Nusquam benigne
legatio audita est ; adeo simul spernebant, simul tantam in medio
crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque
rogitantibus dimissi: ecquod feminis quoque asylum aperuissent,
id enim demum compar conubium fore. Ægre id Romana
pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit. . . .
5. Iam admodum mitigati animi raptis erant: at raptarum
parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querelis civi
tates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant,
S c h n it z l e r ,
Latín,
121 /8
E jercicios de lectura.
sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum :
et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in his regionibus
erat, conveniebant. Cæninenses, Crustuminique et Antemnates 1
erant, ad quos eius iniuriæ pars pertinebat. Lente agere iis
Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter
bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro
ardore iraque Cæninensium satis se impigre movent : ita per se
ipsum nomen Cæninum in agrum Romanum impetum facit. Sed
effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certa
mine docet, vanam sine viribus iram esse : exercitum fundit fugat-
que; fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et spoliat·
duce hostium occiso, urbem primo impetu capit.
Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per oc
casionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem
facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris
oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes ; oppidum
captum ; duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniux,
precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam,
et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse.
Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum
inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant
animi, certaminis fuit. Utroque coloniæ missæ. Plures inventi,
qui propter ubertatem terræ in Crustuminum nomina darent: et
Romam inde frequenter migratum est; a parentibus maxime ac
propinquis raptarum.
Novissimum a Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit.
Spurius Tarpeius Romanæ præerat arci. Huius filiam virginem
auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat.. .. Tenuere
arcem Sabini ; atque inde postero die, cum Romanus exercitus
instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque colleta campi
est, complesset, non prius descenderunt in æquum, quam ira et
cupiditate recuperandae arcis stimulante animos in adversum Ro
mani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant; a Sabinis
Mettius Curtius, a Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Roma
nam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat.
Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est
ad veterem portam Palatii. Romulus, et ipse turba fugientium
actus, arma ad coelum tollens: «Iuppiter, tuis», inquit/ «iussus
avibus, hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam,
scelere emptam, Sabini habent ; inde huc armati, superata media
valle, tendunt. At tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce
hostes: deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego
1 de C enina, C rustum io, A ntem nas.Ejercicios de lectura.
179
tibi templum Statori1 Iovi, quod monumentum sit posteris, tua
præsenti ope servatam urbem esse, voveo.» Haec precatus, velut
si sensisset auditas esse preces, «Hic», inquit, «Romani, Iuppiter
optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet,» Restitere
Romani tanquam coelesti voce iussi. . . .
Romani Sabinique in media convalle duorum montium redin
tegrant proelium. Sed res Romana erat superior. Tum Sabinæ
mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis,
scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausæ se inter tela
volantia inferre: ex transverso impetu facto, dirimere infestas
acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine
nefando soceri generique respergerent: ne parricidio macularent
partus suos. «Si affinitatis inter vos, si conubii piget, in nos
vertite iras: nos causa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac
parentibus sumus. Melius peribimus, quam sine alteris vestrum
viduæ aut orbæ vivemus.» Movet res tum multitudinem, tum
duces. Silentium et repentina fit quies. Inde ad foedus faciendum
duces prodeunt: nec pacem modo, sed et civitatem unam ex
duabus faciunt: regnum consociant: imperium omne conferunt
Romam. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur,
Quirites a Curibus2 appellati.
6.
Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium
pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium
gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in
se vertit : nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset,
concursu facto interficitur. Eam rem minus ægre, quam dignum
erat, tulisse Romulum ferunt: seu ob infidam societatem regni,
seu quia haud iniuria cæsum credebat. Itaque bello quidem
abstinuit : ut tamen expiarentur legatorum iniuriæ regisque cædes,
foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum
his quidem insperata pax erat; aliud multo propius, atque in
ipsis prope portis, bellum ortum, Fidenates, nimis vicinas prope
se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset,
quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Iuventute
armata immissa, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est.
Inde ad lævam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna
trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens ex agris
in urbem illatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus (neque enim
dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum eduxit:
castra a Fidenis mille passuum3 locat. Ibi modico præsidio relicto,
egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa
1 stator = el que hace parar. 2 Cures, antigua capital de los sabinos.
3 = un millar de pasos, una milla (de mil pasos).Ejercicios de lectura,
virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore
atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et
minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem
excivit. Fugæ quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna
causam minus mirabilem dedit : et cum, velut inter pugnæ fugæ-
que consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum,
plenis repente portis effusi hostes, impulsa Romana acie, studio
instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito
exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt
pavorem mota e castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant.
Ita multiplici terrore percussi Fidenates, prius pæne quam Ro
mulus, quique cum eo erant, circumagerent frenis equos, terga
vertunt : multoque effusius (quippe vera fuga), qui simulantes
paulo ante secuti erant, oppidum repetebant ; non tamen eripuere
se hosti: hærens in tergo Romanus, priusquam fores portarum
obiicerentur, velut agmine uno irrumpit. Belli Fidenatis contagione
irritati Yeientium1 animi, et consanguinitate (nam Fidenates quo
que Etrusci fuerunt), et quod ipsa propinquitas loci, si Romana
arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat; in fines Ro
manos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli.
Itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam
ex agris prædam portantes, Veios rediere. Romanus contra, post
quam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus
intentusque Tiberim transit. Quem postquam castra ponere et
ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius
acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.
Ibi, viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore exercitus
rex Romanus vicit; persecutusque fusos ad mcenia hostes, urbe
valida muris ac situ ipso munita abstinuit: agros rediens vastat,
ulciscendi magis quam prædæ studio; eaque clade, haud minus
quam adversa pugna, subacti Veientes pacem petitum oratores
mittunt: agri parte multatis in centum annos indutiæ datæ.
His immortalibus editis operibus, cum ad exercitum recensendum
contionem in campo ad Capræ paludem haberet, subito coorta
tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem
operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit. Nec deinde
in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore,
postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi
vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui
proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, velut orbi
tatis metu icta, mæstum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde,
a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque
1 d e Veyes.Ejercicios de lectura.
ι8ι
urbis Romanæ salvere universi Romulum iubent : pacem precibus
exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem.
Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem patrum
manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed per
obscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor praesens
nobilitavit.
Proelium, in ter H o ra tio s et C uriatios.
Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Cum
sui u^rosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes,
quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tum
arma, illorum intueri manus ; feroces et suopte1 ingenio et pleni
adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt.
Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis
præsentis, quam curae expertes. Quippe imperium agebatur, in
tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti,
suspensique in minime gratum spectaculum animos intendunt.
Datur signum, infestis armis, velut acies, terni 3 iuvenes, magnorum
exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his nec illis peri
culum suum, sed publicum imperium servitiumque obversatur
animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent.
Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere
gladii, horror ingens spectantes perstringit, et neutro inclinata
spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, cum
iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum
armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent,
duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, ex
spirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio
Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum
tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii
circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequa
quam par, sic adversus singulos ferox : ergo, ut segregaret pugnam
eorum, capessit fugam ; ita ratus secuturos, ut quemque vulnere
affectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi
pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis
sequentes ; unum haud procul ab sese abesse : in eum magno
impetu rediit. Et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut
opem ferant fratri, iam Horatius, cæso hoste, victor secundam
pugnam petebat. Tunc clamore, qualis ex insperato faventium
solet, Romani adiuvant militem suum; et ille defungi proelio
festinat. Prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, con
sequi posset, et alterum Curiatium conficit. Iamque æquato Marte
singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum in-
1 su propio (suo-pte).
tres de cada lado.E jercicios de lectura.
1 82
tactum ferro corpus et gemmata victoria ferocem in certamen
tertium dabant : alter fessum cursu trahens corpus victusque
fratrum ante se strage, victori obiicitur hosti : nec illud proelium
fuit. Romanus exultans: «Duos», inquit, «fratrum Manibus dedi;
tertium, causam belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.»
Male sustinenti arma, gladium superne iugulo defigit; iacentem
spoliat, Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, eo
maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat.
A L B II T I B U L L I E L E G I A C O N T R A B E L L U M .
Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
Tunc cædes hominum generi, tunc proelia nata,
Tunc brevior diræ mortis aperta via est!
At nihil ille miser meruit! nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras!
Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt,
Faginus adstabat cum scyphus ante dapes,
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret dulcis nec tristia nossem1
Arma nec audissem corde micante tubam I
Nunc ad bella trahor, et iam quis2 forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere.
D i8 patrii, servate Lares ; aluistis et idem *,
Cursarem vestros cum tener ante pedes,
Neu pudeat, prisco vos esse e stipite factos:
Sic veteris sedes incoluistis avi.
Tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu
Stabat in exigua ligneus æde deus.
Hic placatus erat, seu quis libaverat uvam,
Seu dederat sanctas spicea serta comæ.
Atque aliquis voti compos, liba ipse ferebat, ,
Postque comes purum filia parva favum.
At nobis asrata, Lares, depellite tela;
Hostiaque e plena rustica porcus hara!
Hanc pura cum veste sequar, myrtoque canistra
Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
Sic placeam vobis 1 alius sit fortis in armis,
Sternat et adversos, Marte favente, duces;
1 — novissem.
4 = iidem.
2 =
aliquis.
8 =
dii.Ejercicios de lectura.
I
Ut mihi potanti possit sua dicere facta
Miles, et in mensa pingere castra mero.
Quis furor est atram bellis arcessere mortem !
Imminet, et tacito clam venit illa pede.
Non seges est infra, non vinea culta ; sed audax
Cerberus, et Stygiæ navita 1 turpis aquæ.
Illic perscissisque genis ustoque capillo
Errat ad obscuros pallida turba lacus.
Quam potius laudandus hic est, quem, prole parata,
Occupat in parva pigra senecta casa 1
Ipse suas sectatur oves,'at filius agrios,
Et calidam fesso comparat uxor aquam.
Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre senem 1
Interea Pax arva colat! Pax candida primum
Duxit araturos sub iuga curva boves.
Pax aluit vites, et sucos condidit uvæ,
Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque nitent, at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.
At nobis, Pax alma, veni, spicamque teneto,
Perfluat et pomis candidus ante sinus.