Fecha de publicación: Jan 25, 2012 11:26:17 AM
Et Iesus ascendens in montem, sedebat illi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos et alios multos; et proiecerunt ad pedes eius, et Iesus curavit eos ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes. Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: "misereor turbae quia triduo iam adsunt mecum et nihil habent ad edendum. Nolo dimittere eos ieiunos ne deficiant in via".
Vocabulario:
triduo: tres días
ieiunos: en ayunas
deficere: desfallecer