Phaethon Solis et Clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius a terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. Hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia ardere coeperunt. Iovis ut omne genus mortalium cum causa interficeret, simulavit se velle extinguere; amnes undique irrigavit omneque genus mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem. At sorores Phaethontis, quod equos iniussu patris iunxerant, in arbores populos commutatae sunt.
Hygini Fabulae selectae
Hygini Astronomica
Hyginus Mythographus, floruit secundi saeculi novissimis decenniis. genealogiarum librum scripsit ante annum 207. fortasse noster Hyginus etiam libros illius Hygini astronomi composuit, quae Poetica Astronomica volgo vocant.
Θεογονία 984-991
Ἡσίοδος γεωργός τε καὶ ἀοιδός, Ἀσκραῖος ἦν τὸ γένος. ἤκμασε δὲ κατὰ τὸ ἔτος 710 πρὸ τῆς Χριστοῦ γενετῆς
fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis
Phaethontem patrio curru per signa volantem,
dum nova miratur propius spectacula mundi
et puer in caelo ludit curruque superbus
luxuriat nitido, cupit et maiora parente,
deflexum solito cursu, curvisque quadrigis
monstratas liquisse vias orbemque recentem
imposuisse polo, nec signa insueta tulisse
errantis meta flammas currumque solutum.
quid querimur flammas totum saevisse per orbem
terrarumque rogum cunctas arsisse per urbes?
cum vaga dispersi fluitarunt fragmina currus,
et caelum exustum est: luit ipse incendia mundus,
et vicina novis flagrarunt sidera flammis
nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.
Astronomica I vv. 735-749
Marcus Manilius, astronomus, astrologus, poeta, scripsit opus «Astronomica» circa annum 20 post Christum natum. quo loco Manilius ortus et quibus parentibus procreatus sit, plane ignoratur.
Φαέθων ὁ τοῦ Ἡλίου παῖς, πόθον ἐσχηκὼς παράλογον ἐπιβῆναι τοῦ πατρικοῦ ἅρματος, πολλαῖς ἱκεσίαις καὶ δάκρυσι πείθει τοῦτον. ἐπεὶ δ᾽ ἐπέβη τοῦ ἅρματος καὶ τοὺς ἵππους ἤρξατο μυωπίζειν, ἡνιοχεῖν εὖ οὐκ εἰδώς, μήτε μὴν οἷός τε ὢν ἑδραῖος ἐφιππάζεσθαι καὶ ἀκλόνητος, τοῖς ἵπποις παρασυρεὶς πολλῶι θράσει καὶ ἀγερωχίαι κεκινημένοις, καὶ προσγειότερος γενόμενος, ἐκτινάσσεται παρὰ τὸν Ἠριδανὸν ποταμὸν καὶ ἀποπνίγεται, πλειόνων τῆς περιοικίδος καταπυρποληθέντων μερῶν.
Περὶ τῶν ἀπίστων ἱστοριῶν Ἐπιτομή
Περὶ Φαέθοντος
Παλαίφατος, ὁ γραμματικός, υἱὸς Ἀκταίου καὶ Βοιοῦς, Πάριος ἢ Ἀβυδηνὸς ἦν τὸ γένος. ἤκμασε δὲ περὶ τὸ ἔτος 330. ἐν ταῖς Ἀθήναις μαθητὴς ἦν τοῦ Ἀριστοτέλους. ἐτελεύτησε ἐν Ἀλεξανδρείαι.
Φ α ι ν ό μ ε ν α
Ἄρατος ὁ ποιητὴς γένει ἦν ἀπὸ Σόλων τῆς Κιλικίας. ἐγένετο πατρὸς μὲν Ἀθηνοδώρου, μητρὸς δὲ Λητοφίλας περὶ τὸ ἔτος 310. ἐτελεύτεσε περὶ τὸ ἔτος 250 πρὸ Χριστοῦ.
Namque ferunt luctu cycnum phaethontis amati Phaethon Clymenes et Solis filius fuit. qui cum doleret obiectum sibi ab Epapho, rege Aegypti, quod esset non de Sole, sed de adulterio procreatus, duce matre venit ad Solem et poposcit, ut si vere esset eius filius, petenda praestaret. quod cum Sol iurasset per Stygem paludem se esse facturum, petit ille ut eius currus agitaret. Sol post iusiurandum negare non potuit. acceptis itaque curribus Phaethon, cum orbitam solis exisset, et coepisset mundus ardere, a Iove fulminatus in Eridanum cecidit, qui et Padus vocatur.
Commentaria in carmina Vergilii I 10.189
Maurus Servius Honoratus, natus circa annum 370,
grammaticus, floruit circa annum 410 Romae.
tantum spirantes aequo certamine bellum
magnis <inter se> de rebus cernere certant,
cum semel interea fuerit superantior ignis
et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
aethere raptavit toto terrasque per omnis.
at pater omnipotens ira tum percitus acri
magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
deturbavit equis in terram, Solque cadenti
obvius aeternam succepit lampada mundi
disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
De rerum natura, V, vv.393-413
De vita Titi Lucreti Cari, poeta et philosophus epicuraeus, pauca scimus. natus est anno 97, Licinio Crasso et Q. Mucio Scaevola consulibus, obiit anno 55. cetera, quae Hieronymus tradit, est fabulosa: «amatorio poculo in furorem versus cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetatis XLIV» (Hier. chron. p. 149). anno 54 Cicero ad Quintum fratem scribit: «Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt: multis luminibus ingeni, multae tamen artis» (Cic. ad Qu. fr. 2,9,3)
Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo;
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine valvae.
materiam superabat opus: nam Mulciber illic
aequora caelarat medias cingentia terras
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
Aegaeona suis inmania terga lacertis
Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
pars in mole sedens viridis siccare capillos,
pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
haec super inposita est caeli fulgentis imago,
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
Metamorphoseon, II, vv. i-18,
P. Ovidius Naso, poeta, natus anno 43 ante Christum natum, anno 8 post Christum natum ab Augusto Tomidem (nunc Constanza/Rumania) relegatus est, ibi obiit anno 18.
E Vicipaedia
Phaëthon (Graece Φαέθων, 'fulgens'), in mythologia Graeca fuit filius Solis (vel graece Helii) et Oceanidae Clymenae. Currum patris ascendere voluit, sed equos feroces ignes naribus spirantes regere non potuit. Ne mundus totus incendio periret, Iuppiter eum fulminavit, simul Phaetontem necans et currum frangens.
Aliter ab aliis haec fabula narratur. Sic ab Ovidio: cum matre in Aethiopia vivebat Phaeton et patre Solesuperbus apud aequales sese attollebat; quondam unus e comitibus ei respondit: "Noli, stulte, omnia matri credere," ac negavit Phaetontem re vera filium Solis esse. Qui, pudore commotus, ad matrem refugit et ab ea petivit documentum quo probaret vera dixisse de origine sua. Quae iuravit ita esse et filium ad domum, ubi sol oritur, patrem ipsum sciscitatum misit. Sol eum benigne accepit atque, ut paternos affectus ei probaret, iuravit per Stygiam paludem (quod iusiurandum ne dii quidem revocare possunt), quodcumque sibi optavisset Phaeton, sese donaturum. Tum currum patris conscendere atque ipse per unum diem regere adulescens voluit. Statim Solem promissi sui paenituit: filium dissuadere a tam periculoso ac temerario incepto frustra conatus, postquam Phaeton in sua sententia perstitit, fatalem currum miserrimus pater filio tradere tandem coactus est. Ille currus quattuor ferocibus equis, ignem naribus spirantibus, iunctus erat, qui manum domini sui non recognoscentes, magno impetu e solita via exierunt. Modo propius terram sese demittunt, quae calore nimio exaruit ac paene exarsit, modo caelesti regno et ipsi, deorum sedi, incendium minitabant. Tum Iuppiter/Zeus, a territis numinibus rogatus, fulmen suum in temerarium adulescentem vibravit. Qui in flumen Eridanum (quem Latini auctores idem esse atque Padum [1] adfirmant) praecipitatus, a Naiadibus sepultus est, quae tumulo hos versus inscripserunt:
Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni,
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.
Sorores Heliades tam diu mortem fratris Phaetontis lugebant, ut in populos conversae sint, lacrimae vero in electrum. Helius et ipse, maerore confectus, faciem occultavit et unus dies sine sole transisse fertur, dum tamen incendium ex casu Phaetontis ortum lumen orbi praebet.
Nonnulli eruditi moderni putaverunt hanc fabulam ad casum meteoritis pertinere potuisse. Nam defectio solis quoque fumeis nubibus occultati ab hac interpretatione non abhorret. Nisi quis fictitiae scientiae amator credere mavult spatialem navem, aliunde huc pernavigatam, cursum non tenuisse et infelicem Phaetontem extraterrenam creaturam fuisse...
Casus Phaetontis a Gustavo Moreau depictus.
1878. Museum Lupariense Lutetiae Parisiorum.
Nonnullae fabulae lyricae "Phaeton" inscriptae in scaenam inductae sunt :
1683 a Ioanne Baptista Lully (ad libellum a Philippo Quinault scriptum)
1877 Poema symphoniacum a Camillo Saint Saens.
De sensu quodam moderno
Vicesimo saeculo verbum Phaeton sive Faeton designat carrum autocinetum sine tecto vel duo vel quattuor loca praebentem. Iam a septimo decimo saeculo genus vehiculi equis iunctum et quattuor rotis praeditum hoc nomen ex persona mythologica acceperat.
Fontes
Ovidius, libro primo Metamorphoseon, 750–779 necnon libro secundo 1–332.
Hyginus mythographus, Fabulae 152 et 154 (secundum Hesiodum).
Lucanus libro secundo Pharsaliae versibus 410-415.
Lucretius libro quinto De Natura rerum 397-410.
Notae
Receptum de "http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Phaëthon&oldid=242642
Tabula a Petro Paulo Rubens picta, casum Phaetontis describens (1605).
Tabula ab Iohanne Liss ineunte septimo decimo saeculo picta. Phaeton in flumen Eridanum ruit; Naiades et deus fluminis terrentur.