De grammatico auxilio
Nōndum tamen Iāsōn tōtum opus cōnfēcerat; imperāverat enim eī Aeētēs ut armātōs virōs quī ē dentibus gīgnerentur sōlus interficeret. Postquam igitur omnīs dentīs in agrum sparsit, Iāsōn lassitūdine exanimātus quiētī sē trādidit, dum virī istī gīgnerentur. Paucās hōrās dormiēbat, sub vesperum tamen ē somnō subitō excitātus rem ita ēvēnisse ut praedictum esset cōgnōvit; nam in omnibus agrī partibus virī ingentī māgnitūdine corporis gladiīs galeīsque armātī mīrum in modum ē terrā oriēbantur.
Hōc cōgnitō Iāsōn cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum esse putābat. Saxum igitur ingēns (ita enim Mēdēa praecēperat) in mediōs virōs coniēcit. Illī undique ad locum concurrērunt, et cum quisque sibi id saxum nesciō cūr habēre vellet, māgna contrōversia orta est. Mox strictīs gladiīs inter sē pūgnāre coepērunt, et cum hōc modō plūrimī occīsī essent, reliquī vulneribus cōnfectī ā Iāsone nūllō negōtiō interfectī sunt.
Caput XIV
Caput XV
At Rēx Aeētēs ubi cōgnōvit Iāsonem labōrem prōpositum cōnfēcisse, īrā graviter commōtus est; id enim per dolum factum esse intellegēbat; nec dubitābat quīn Mēdēa eī auxilium tulisset. Mēdēa autem cum intellegeret sē in māgnō fore perīculō sī in rēgiā manēret, fugā salūtem petere cōnstituit. Omnibus rēbus igitur ad fugam parātīs mediā nocte īnsciente patre cum frātre Absyrtō ēvāsit, et quam celerrimē ad locum ubi Argō subducta erat sē contulit.
Eō cum vēnisset, ad pedēs Iāsonis sē prōiēcit, et multīs cum lacrimīs eum obsecrāvit nē in tantō discrīmine mulierem dēsereret quae eī tantum prōfuisset. Ille quod memoriā tenēbat sē per ēius auxilium ē māgnō perīculō ēvāsisse, libenter eam excēpit, et postquam causam veniendī audīvit, hortātus est nē patris īram timēret. Prōmīsit autem sē quam prīmum eam in nāvī suā āvectūrum.
De grammatico auxilio
τοῦτο δὲ ἐν Κόλχοις ἦν <ἐν> Ἄρεος ἄλσει κρεμάμενον ἐκ δρυός, ἐφρουρεῖτο δὲ ὑπὸ δράκοντος ἀύπνου. ἐπὶ τοῦτο πεμπόμενος Ἰάσων Ἄργον παρεκάλεσε τὸν Φρίξου, κἀκεῖνος Ἀθηνᾶς ὑποθεμένης πεντηκόντορον ναῦν κατεσκεύασε τὴν προσαγορευθεῖσαν ἀπὸ τοῦ κατασκευάσαντος Ἀργώ·
Caput XVI
Postrīdiē ēius diēī Iāsōn cum sociīs suīs ortā lūce nāvem dēdūxit, et tempestātem idōneam nactī ad eum locum rēmīs contendērunt, quō in locō Mēdēa vellus cēlātum esse dēmōnstrābat. Cum eō vēnissent, Iāsōn in terram ēgressus est, et sociīs ad mare relictīs, quī praesidiō nāvī essent, ipse cum Mēdēā in silvās sē contulit. Pauca mīlia passuum per silvam prōgressus vellus quod quaerēbat ex arbore suspēnsum vīdit. Id tamen auferre erat summae difficultātis; nōn modo enim locus ipse ēgregiē et nātūrā et arte erat mūnītus, sed etiam dracō quīdam speciē terribilī arborem custōdiēbat.
Tum Mēdēa, quae, ut suprā dēmōnstrāvimus, medicīnae summam scientiam habuit, rāmum quem dē arbore proximā dēripuerat venēnō īnfēcit. Hōc factō ad locum appropinquāvit, et dracōnem, quī faucibus apertīs ēius adventum exspectābat, venēnō sparsit; deinde, dum dracō somnō oppressus dormit, Iāsōn vellus aureum dē arbore dēripuit et cum Mēdēā quam celerrimē pedem rettulit.
De grammatico auxilio
Caput XVII
Dum autem ea geruntur, Argonautae, quī ad mare relictī erant, ānxiō animō reditum Iāsonis exspectābant; id enim negōtium summī esse perīculī intellegēbant. Postquam igitur ad occāsum sōlis frūstrā exspectāvērunt, dē ēius salūte dēspērāre coepērunt, nec dubitābant quīn aliquī cāsus accidisset.
Quae cum ita essent, mātūrandum sibi cēnsuērunt, ut ducī auxilium ferrent; sed dum proficīscī parant, lūmen quoddam subitō cōnspiciunt mīrum in modum intrā silvās refulgēns, et māgnopere mīrātī quae causa esset ēius reī ad locum concurrunt. Quō cum vēnissent, Iāsonī et Mēdēae advenientibus occurrērunt, et vellus aureum lūminis ēius causam esse cōgnōvērunt. Omnī timōre sublātō māgnō cum gaudiō ducem suum excēpērunt, et dīs grātiās māximās ēgērunt quod rēs tam fēlīciter ēvēnisset.
De grammatico auxilio
Caput XVIII
Hīs rēbus gestīs omnēs sine morā nāvem rūrsus cōnscendērunt, et sublātīs ancorīs prīmā vigiliā solvērunt; neque enim satis tūtum esse arbitrātī sunt in eō locō manēre. At rēx Aeētēs, quī iam ante inimīcō in eōs fuerat animō, ubi cōgnōvit fīliam suam nōn modo ad Argonautās sē recēpisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hōc dolōre gravius exārsit. Nāvem longam quam celerrimē dēdūcī iussit, et mīlitibus impositīs fugientīs īnsecūtus est.
Argonautae, quī rem in discrīmine esse bene sciēbant, omnibus vīribus rēmīs contendēbant; cum tamen nāvis quā vehēbantur ingentī esset māgnitūdine, nōn eādem celeritāte quā Colchī prōgredī poterant. Quō factum est ut minimum abesset quīn ā Colchīs sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quō tēlum adicī posset. At Mēdēa cum vīdisset quō in locō rēs essent, paene omnī spē dēpositā īnfandum hōc cōnsilium cēpit.
De grammatico auxilio
Caput XIX
Erat in nāvī Argonautārum fīlius quīdam rēgis Aeētae, nōmine Absyrtus, quem, ut suprā dēmōnstrāvimus, Mēdēa ex urbe fugiēns sēcum abdūxerat. Hunc puerum Mēdēa interficere cōnstituit eō cōnsiliō, ut membrīs ēius in mare coniectīs cursum Colchōrum impedīret; certō enim sciēbat Aeētem, cum membra fīlī vīdisset, nōn longius prōsecūtūrum esse. Neque opīniō Mēdēam fefellit, omnia enim ita ēvēnērunt ut spērāverat.
Aeētēs ubi prīmum membra vīdit, ad ea conligenda nāvem tenērī iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nōn intermissō rēmigandī labōre mox ē cōnspectū hostium auferēbantur, neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Ēridanum pervēnērunt. Aeētēs nihil sibi prōfutūrum esse arbitrātus sī longius prōgressus esset, animō dēmissō domum revertit, ut fīlī corpus ad sepultūram daret.
De ABSYRTO illo
Aeeta ut resciit Medeam cum Iasone profugisse, naue comparata misit Absyrtum filium cum satellitibus armatis ad eam persequendam. qui cum in Adriatico mari in Histria eam persecutus esset ad Alcinoum regem, et uellet armis contendere, Alcinous se inter eos interposuit, ne bellarent; quem iudicem sumpserunt, qui eos in posterum distulit.
qui cum tristior esset et interrogatus est a coniuge Arete quae causa esset tristitiae, dixit se iudicem sumptum a duabus diuersis ciuitatibus, inter Colchos et Argiuos. quem cum interrogaret Arete quidnam esset iudicaturus, respondit Alcinous, si uirgo fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier, coniugi.
hoc cum audiuit Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et is Medeam noctu in antro deuirginauit. postero autem die cum ad iudicium uenissent et Medea mulier esset inuenta, coniugi est tradita.
nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens patris praecepta persecutus est eos in insulam Mineruae; ibi cum sacrificaret Mineruae Iason et Absyrtus interuenisset, ab Iasone est interfectus. cuius corpus Medea sepulturae dedit, atque inde profecti sunt.
Colchi qui cum Absyrto uenerant, timentes Aeetam, illic remanserunt, oppidumque condiderunt quod ab Absyrti nomine Absoron appellarunt. haec autem insula posita est in Histria contra Polam, iuncta insulae +cantae.
Hygini Fabulae selectae
Hyginus Mythographus, floruit secundi saeculi novissimis decenniis. genealogiarum librum scripsit ante annum 207. fortasse noster Hyginus etiam libros illius Hygini astronomi composuit, quae Poetica Astronomica volgo vocant.
De grammatico auxilio
Caput XX
Tandem post multa perīcula Iāsōn in eundem locum pervēnit unde profectus erat. Tum ē nāvī ēgressus ad rēgem Peliam, quī rēgnum adhūc obtinēbat, statim sē contulit, et vellere aureō mōnstrātō ab eō postulāvit ut rēgnum sibi trāderētur; Peliās enim pollicitus erat, sī Iāsōn vellus rettulisset, sē rēgnum eī trāditūrum.
Postquam Iāsōn quid fierī vellet ostendit, Peliās prīmō nihil respondit, sed diū in eādem trīstitiā tacitus permānsit; tandem ita locūtus est:
- "Vidēs mē aetāte iam esse cōnfectum, neque dubium est quīn diēs suprēmus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vīvam, hōc rēgnum obtinēre; cum autem tandem dēcesserō, tū mihi succēdēs."
Hāc ōrātiōne adductus Iāsōn respondit sē id factūrum quod ille rogāsset.
De grammatico auxilio
τοῦτο δὲ ἐν Κόλχοις ἦν <ἐν> Ἄρεος ἄλσει κρεμάμενον ἐκ δρυός, ἐφρουρεῖτο δὲ ὑπὸ δράκοντος ἀύπνου. ἐπὶ τοῦτο πεμπόμενος Ἰάσων Ἄργον παρεκάλεσε τὸν Φρίξου, κἀκεῖνος Ἀθηνᾶς ὑποθεμένης πεντηκόντορον ναῦν κατεσκεύασε τὴν προσαγορευθεῖσαν ἀπὸ τοῦ κατασκευάσαντος Ἀργώ·
Caput XXI
Hīs rēbus cōgnitīs Mēdēa rem aegrē tulit, et rēgnī cupiditāte adducta mortem rēgī per dolum īnferre cōnstituit. Hōc cōnstitūtō ad fīliās rēgis vēnit atque ita locūta est:
- "Vidētis patrem vestrum aetāte iam esse cōnfectum neque ad labōrem rēgnandī perferendum satis valēre. Vultisne eum rūrsus iuvenem fierī?"
Tum fīliae rēgis ita respondērunt:
- "Num hōc fierī potest? Quis enim umquam ē sene iuvenis factus est?"
At Mēdēa respondit:
- "Mē medicīnae summam habēre scientiam scītis. Nunc igitur vōbis dēmōnstrābō quō modō haec rēs fierī possit."
Postquam fīnem loquendī fēcit, arietem aetāte iam cōnfectum interfēcit et membra ēius in vāse aēneō posuit, atque īgnī suppositō in aquam herbās quāsdam infūditTum, dum aqua effervēsceret, carmen magicum cantābat. Mox ariēs ē vāse exsiluit et vīribus refectīs per agrōs currēbat.
De grammatico auxilio
Caput XXII
Dum fīliae rēgis hōc mīrāculum stupentēs intuentur, Mēdēa ita locūta est:
- "Vidētis quantum valeat medicīna. Vōs igitur, sī vultis patrem vestrum in adulēscentiam redūcere, id quod fēcī ipsae faciētis. Vōs patris membra in vās conicite; ego herbās magicās praebēbō."
Quod ubi audītum est, fīliae rēgis cōnsilium quod dedisset Mēdēa nōn omittendum putāvērunt. Patrem igitur Peliam necāvērunt et membra ēius in vās aēneum coniēcērunt; nihil autem dubitābant quīn hōc māximē eī prōfutūrum esset.
At rēs omnīnō aliter ēvēnit ac spērāverant, Mēdēa enim nōn eāsdem herbās dedit quibus ipsa ūsa erat. Itaque postquam diū frūstrā exspectāvērunt, patrem suum rē vērā mortuum esse intellēxērunt.
Hīs rēbus gestīs Mēdēa sē cum coniuge suō rēgnum acceptūram esse spērābat; sed cīvēs cum intellegerent quō modō Peliās periisset, tantum scelus aegrē tulērunt. Itaque Iāsone et Mēdēā ē rēgnō expulsīs Acastum rēgem creāvērunt.
Constitit adveniens citra limenque foresque
et tantum caelo tegitur refugitque viriles
contactus, statuitque aras de caespite binas,
dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,
haud procul egesta scrobibus tellure duabus
sacra facit cultrosque in guttura velleris atri
conicit et patulas perfundit sanguine fossas;
tum super invergens liquidi carchesia vini
alteraque invergens tepidi carchesia lactis,
verba simul fudit terrenaque numina civit
umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
ne properent artus anima fraudare senili.
Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
Aesonis effetum proferri corpus ad auras
iussit et in plenos resolutum carmine somnos
exanimi similem stratis porrexit in herbis.
hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
et monet arcanis oculos removere profanos.
diffugiunt iussi; passis Medea capillis
bacchantum ritu flagrantis circuit aras
multifidasque faces in fossa sanguinis atra
tinguit et infectas geminis accendit in aris
terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
Interea validum posito medicamen aeno
fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
illic Haemonia radices valle resectas
seminaque floresque et sucos incoquit atros;
adicit extremo lapides Oriente petitos
et quas Oceani refluum mare lavit arenas;
addit et exceptas luna pernocte pruinas
et strigis infamis ipsis cum carnibus alas
inque virum soliti vultus mutare ferinos
ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit
ova caputque novem cornicis saecula passae.
his et mille aliis postquam sine nomine rebus
propositum instruxit mortali barbara maius,
arenti ramo iampridem mitis olivae
omnia confudit summisque inmiscuit ima.
ecce vetus calido versatus stipes aeno
fit viridis primo nec longo tempore frondes
induit et subito gravidis oneratur olivis:
at quacumque cavo spumas eiecit aeno
ignis et in terram guttae cecidere calentes,
vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt
quae simul ac vidit, stricto Medea recludit
ense senis iugulum veteremque exire cruorem
passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque
canitie posita nigrum rapuere colorem,
pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
adiectoque cavae supplentur corpore rugae,
membraque luxuriant: Aeson miratur et olim
ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
Viderat ex alto tanti miracula monstri
Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos
posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.
Metamorphoseon liber VII vv. 297-349
P. Ovidius Naso, poeta, natus anno 43 ante Christum natum, anno 8 post Christum natum ab Augusto Tomidem (nunc Constanza/Rumania) relegatus est, ibi obiit anno 18.
De grammatico auxilio
Caput XXIII
Post haec Iāsōn et Mēdēa ē Thessaliā expulsī ad urbem Corinthum vēnērunt, cūius urbis Creōn quīdam rēgnum tum obtinēbat. Erat autem Creontī fīlia ūna, nōmine Glaucē. Quam cum vīdisset, Iāsōn cōnstituit Mēdēae uxōrī suae nūntium mittere eō cōnsiliō, ut Glaucēn in mātrimōnium dūceret. At Mēdēa ubi intellēxit quae ille in animō habēret, īrā graviter commōta iūre iūrandō cōnfīrmāvit sē tantam iniūriam ultūram.
Hōc igitur cōnsilium cēpit. Vestem parāvit summā arte textam et variīs colōribus īnfectam; hanc mortiferō quōdam venēnō tinxit, cūius vīs tālis erat ut sī quis eam vestem induisset, corpus ēius quasi īgnī ūrerētur. Hōc factō vestem ad Glaucēn mīsit; illa autem nihil malī suspicāns dōnum libenter accēpit, et vestem novam mōre fēminārum statim induit.
ὁ δ' Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν
καὶ μισογέλως καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρ' οἶνον μεμαθηκώς,
ἀλλ' ὅ τι γράψαι, τοῦτ' ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει.
Alexander Aetolus hos de Euripide versus composuit (Gellius XV, 20)
Μήδεια
De grammatico auxilio
Caput XXIV
Vix vestem induerat Glaucē cum dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et paulō post crūdēlī cruciātū adfecta ē vītā excessit. Hīs rēbus gestīs Mēdēa furōre atque āmentiā impulsa fīliōs suōs necāvit; tum māgnum sibi fore perīculum arbitrāta sī in Thessaliā manēret, ex eā regiōne fugere cōnstituit. Hōc cōnstitūtō sōlem ōrāvit ut in tantō perīculō auxilium sibi praebēret. Sōl autem hīs precibus commōtus currum mīsit cui erant iūnctī dracōnēs ālīs īnstrūctī.
Εὐριπίδης ὁ τραγωιδοποιός, Μνησάρχου ἢ Μνησαρχίδου καὶ Κλειτοῦς, Ἀθηναῖος ἦν τὸ γένος. ἐγένετο τῶι ἔτει 485/84. γέγονε τὰ πρῶτα ζωγράφος, εἶτα μαθητὴς Προδίκου μὲν ἐν τοῖς ῥητορικοῖς, Σωκράτους δὲ ἐν τοῖς ἠθικοῖς καὶ φιλοσόφοις. τῶι ἔτει 408 ἦλθε εἰς Πέλλην πρὸς Ἀρχέλαον, τὸν βασιλέα τῶν Μακεδόνων, παρ' ὧι διῆγε τῆς ἄκρας ἀπολαύων τιμῆς. ἐτελεύτησε δὲ ἐν Πέλληι τῶι ἔτει 406/05.
Mēdēa II, vv. 116-159
L. Anneus Seneca, philosophus Stoicus, poeta, politicus, natus est circa annum 4 ante Christum natum. anno 50 Agrippina iubente educator consulatorque Neronis imperatoris. annis 55/56 consul una cum Afranio Burro. coniuratione Pisonis patefacta iussu Neronis anno 65 mortem sibi conscivit.
Mēdēa nōn omittendam tantam occāsiōnem arbitrāta currum ascendit, itaque per āera vecta incolumis ad urbem Athēnās pervēnit.
Iāsōn ipse brevī tempore mīrō modō occīsus est. Accidit sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ut sub umbrā nāvis suae, quae in lītus subducta erat, dormīret. Mox nāvis, quae adhūc ērēcta steterat, in eam partem ubi Iāsōn iacēbat subitō dēlapsa virum īnfēlīcem oppressit.
De Medea fugienti
Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
non exempta foret poenae: fugit alta superque
Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:
hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
Deucalioneas effugit inobrutus undas.
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit
factaque de saxo longi simulacra draconis
Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,
occuluit Liber falsi sub imagine cervi,
quaque pater Corythi parva tumulatus arena est,
et quos Maera novo latratu terruit agros,
Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,
Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;
transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
miraturus erat nasci potuisse columbam.
inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,
quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic
imperio pueri volucrisque ferumque leonem
tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
vicerat et spreto totiens iratus amore
praemia poscenti taurum suprema negabat;
ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto
desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:
factus olor niveis pendebat in aere pennis;
at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo
delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
Ophias effugit natorum vulnera Combe;
inde Calaureae Letoidos adspicit arva
in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron
concubiturus erat saevarum more ferarum;
Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
respicit in tumidam phocen ab Apolline versi
Eumelique domum lugentis in aere natum.
Metamorphoseon liber VII vv. 350-390
P. Ovidius Naso, poeta, natus anno 43 ante Christum natum, anno 8 post Christum natum ab Augusto Tomidem (nunc Constanza/Rumania) relegatus est, ibi obiit anno 18.
De MEDEA EXVLE
Medea Corintho exul Athenas ad Aegeum Pandionis filium deuenit in hospitium eique nupsit; ex eo natus est Medus.
postea sacerdos Dianae Medeam exagitare coepit, regique negabat sacra caste facere posse eo quod in ea ciuitate esset mulier uenefica et scelerata. tunc iterum exulatur.
Medea autem iunctis draconibus ab Athenis Colchos redit; quae in itinere Absoridem uenit, ubi frater Abysrtus sepultus erat. ibi Absoritani serpentium multitudini resistere non poterant; Medea autem ab eis rogata lectas eas in tumulum fratris coniecit, quae adhuc ibi permanentes, si qua [autem] extra tumulum exit, debitum naturae persoluit.
Hygini Fabulae selectae
De grammatico auxilio