Pagina salutigera

S

alvete! Exspectatissimi ei advenistis ad nos, quibuslibet lingua Latina cordi est!

Ecce pagina ea didascalica, in discipulorum discipularumque usum quam nuperrime ea mente composui, ut quasi pontem ad veros genuinosque Latinos auctores intellegendos atque gustandos discipuli cum apud scholas tum domi ipsorum suae eam adhibere possint. 

Antequam autem hanc intramus paginam atque ad rem pervenimus scholasticam, hoc in antecessu dicendum credo, mihi  enim nonnumquam mente volventi quaenam optima discipulis informandis ad linguam Latinam penetrandam callendam usurpandam amandam docendi via sit, illud tandem aliquando luce clarius apparuisse necnon persuassimum mihi fuisse, fabulas eas a Graecis illis pulcherrimas iucundissimasque fictas Caesari aliisque scriptoribus eis, qui discipulis nostris molesta quadam diligentia interpretandi offeruntur, eo melius esse anteponendas praeferendasque quo facilius commodius expeditius discipuli ad bonam auctorum Latinorum notitiam pervenire valeant.

Quis ergo inter nos ita fuit amens qui Caesarem illum discipulis nostris auctorem scholarem proposuerit? Quem re vera ipse Caesar miratus irrisisset...! Egone in scholis legendus parvulis interpretandusque sim...? An Terentium nostrum, qui optima gaudet Latinitate, illi magistri non habeant...? Ciceronem eiusque epistulas, quibus tantum taleque vitae specimen continetur, ignorent...? Quid autem de Seneca illo, quem non nisi in Orco versantem unquam offenderim, deque eius quas ad Lucilium miserit epistulis, Latinitate splendentes necnon vitae omnino refertae utilissimaeque ad humanam vitam agendam quae esse credantur...? Mirum valde... per Iovem!

Neque iniure ille dixerit: quid ergo pro discipulorum hodiernorum captu insulsius, taediosius, remotiusque ab eorum ingenio quam illas, quibus noster abundat redundatque, pugnarum descriptiones, equitatus concursus, castrorum institutiones, pontium turriumque struendarum explanationes aliaque simillima reperire posses...? Quibus enim rebus philologus is, qui totam professus est vitam talibus in rebus vestigandis rimandisque, quid mirum nisi operam navans textus illos gustet, celebret, adamet...? 

At pro certo habemus discipulos nostros philologos non esse, provinciam eam quam fortasse nunquam ei sint descripturi, immo amatores linguae Latinae, eosque tales, quibus usus linguae iucunditasque argumentorum plus quam minutissimae philologae explanationes dissertationesque valere videantur. 

Quae cum ita sint, ecce fabulae Graecae nonnullae, quibus vim necnon pulchritudinem tantam inesse credamus, quae non tantum ad linguam sed quoque ad cultum et humanitatem antiquorum Graecorum Romanorumque cognoscendos validissimas esse existimemus.

Quod si novus humanismus nobis est colendus, id quod maximopere faciendum avemus exoptamusque, atque humanismus talis, qui discipulos non solum doctiores, sapientiores vero humanioresque apprime is reddere valeat, illud imprimis curandum putamus, ut res cum verbis coniungamus, doctrinae vitam immiscemus, unde homines aetatis nostrae sapientiam antiquorum ad vitam suam propiam peculiaremque melius et benignius agendam moderandamque libentissimo adhibeant animo.

Quibus in persequendis rebus, mythologicarum fabularum, ita sapientia vitali refertae quae sint, nemo qui neget earum vim virtutemque erit.

Valeatis omnes, lectores suavissimi, magistri studiosissimi, quam optime!


Ansgarius Legionensis