Alfonso VI, el 17 de Noviembre de 1072, suprime el derecho de Portazgo que pagaban los transeúntes en el puerto del Valcarce
In nomine Dei summi ante regnantis et in finem seculorum pro salute hominis incarnati, audiant et intelligant ommes subditi nostri regiminis quid sunus actuari pro remedio peccatorum nostrorum et pro salute parentum nostrorum.
Ego quidem Adefonsus rex Legionensis magnifico rege Fredinando et Sanctia regina progenitus, sensi uindictam Dei Onnipotentis presenti tempore factus extorris a potestae regni mei et postea restituit me Deus in idpsum quod amiseram,sine sanguine hostium, sine depredatione regioni, et subito quum nom extimabatur, accepi terram sine depredatione regionis, et subito quum nom extimabatur, accepi terramsine sine inquietudine, sine alicuius contradictione et sedi in sede genitoris mei, dei donante clementia.
Nunc igitur laudo et glorifico nomen eius qui aufert et mutat regna et honores, qui humiliat potentes et erigit ad terra inopes. Sit igitur notum omnibus nostri regni hominibus, maioribus et minoribus, diuitibus et pauperibus, qui ob misericordiam Summi et Omnipotentis Dei in nobis collatam querimus et proidemus aliquit operari et constituere quod nobis proficiat ad salutem anime nostre et ceteris populis, nom solum Spanie, sed etiam Italie, Francie et Alemandie proficiat ad requiem. Est quodam castellumquod dicitur Sancte Marie de Auctares ad portum montis Ualdercarceris inter duas aquas Burbia et Ualbona, ubi consuetudo fuit, usque ad hunc diem, depopulari et depredari ommes transeuntes occassione telonei, quod portaticum dicimus, et hoc temporibus aborum et parentum meorum, et ex hoc magnus clamor ad Deum ferebatur ommium transeuntium, et maxime peregrinorum et pauperum qui ad Sanctm Jacobum causa orationis proficiscebantur,et erat detestatio et maledictio tanti criminis super inundans in terra nostra.
Hanc ergo deprecationem telonei uel portatici remittimus et relinquimus, sicut superius diximus, ut in perpetuum nunquam amplius a nemine succesorm nostrorum accipere presumatur, sed sic pacifica quieta omnis illa terre deambulatio ex omni parte, ne sit qui presumat alium inquietare uel perturbare ad suo itinere, neque in modico ad nullo omine qui negotiator fuerit.
Hoc confirmo et constituo ego Aldefonsus presenti tempore princeps et rex Spaniecum iermana mea domna Urraka, et offerimus banc oblationen quam auditis omnipotenti Deo et beatissime semper Uirgini Marie et Sancto Jacobo Apostolo, in cuius ditione terra et regimen consistit totius Ispanaie per manus pontificis nostri Pelagii Legionensis.
Idcirco offerimus, ut Deus omnipotens creator pacem nostris temporibus et nobisin futuro consortium cum sanctis omnibus et parentibus nostris absolutionem a cunctibus iniquiatibus suis.
Et hoc mobis adiungere placuit, ut si quis uiolentus uel maledictus uel blasfemus et Deum non timens sibe rex comes aliquid ex maioribus aut minoribus huic nostre constitutioni et remisioni contradicere uoluerit et idipsum repetere, noncomputetur inter sos qui sunt regenerati ex aqua et Spiritu Sancto, sed deputetur inter eos qui aligenatisunt apatre et Filio et spiritu Sancto, sicut fuit Datan et Abiron, quos uios terra obsoruuit et descenderunt uiuentes in infernum, ita contingat hominibus huic testamentum nostrm contradicentibus, et mobis in perpetumueniam delictorum. Facta seriestestamenti uel agnitio paciti in era decies centena et undecies dena quotum XV kalendas decembria.
Adefonsus serenissimuss rex una cum sororis mee Urraka prolis Fredenandizz in hoc testamentum uel agnitio populorum manus nostras propias roborauimus.