De symposii memoriis quibusdam

Brevissimam mihi earum, quae illa die Matriti facta sunt, narraturo relationem liceat imprimis gratias plurimas Societatis Hispanae Studiorum Classicorum moderatoribus agere, qui magna usi humanitate benignitateque Graecitatis Latinitatisque amori inmixta, id decreverint symposium instituere, quo utriusque linguae classicae, quam vocant, magistris multis magistrabusque rationes didascalicas idoneas, quae nunc temporis necnon pro captu discipulorum discipularumque esse videantur, et exhibendi et disputandi et disceptandi et eas quaslibet defendendi optima est data occasio. Quod non sine Philologiae Classicae apud nos Hispanos studiis atque mansuetiorum Musarum disciplinis usui necnon beneficio plurimo factum esse constat.

Tempora mutantur et nos mutamur in illis, dicitur notissimus ille versus in proverbium ventus, cuius si secuti erimus vestigia, Latina licet et Graeca archaea immutabiles videantur linguae nedum inmortales dicantur, illud liquide patebit, discipulorum discipularumque coronam, qua in scholis agitandis nostris circumdari solemus, coruscantibus eorum oculis eas postulare docendi rationes, quibus facilius iucundius fusius ad bonam utriusque linguae possint pervenire notitiam, idque brevissimo temporis spatio, quod mirum valde!

Addendum etiam illud maximi nostra aetate momenti, quod ei qui nostras profitemur linguas multamque qui fere cottidie operam multis modis eis navamus, talibus versamur in vicissitidinibus angustiisque, si de statu rerum ad publicas attinet opiniones sententiasque atque ad leges perlatas nostra in civitate quod contingit, quibus necessario in honorem sint eae disciplinae vindicandae et restituendae talem, quali decursu temporis et post hominum memoriam valebant multum et pollebant. Quod nonnisi rationes didascalicae reformatae et ad usum verum discipulorum et discipularum profectumque aptata erunt ullo modo assequi poterit.

His enim ante oculos positis animadvertisque rebus sessiones huius Symposii habitae sunt, eaeque tales, ex quibus magnam doctrinam usumque, ad rem didascalicam attingentes, ab universis erui potuerint participantibus. Fuerunt enim apud nos qui de methodo illa Oerbergiana eiusque apud discipulos usu sunt allocuti; ei autem non afuerunt, quibus rationem dialogicam, quam vocant, id est, eam docendi rationem quae tam Graecis quam Latinis vividis innititur sermonibus, maxime esse cordi praedicarunt; adde etiam magistras eas, quae linguam Latinam discipulos discipulasque sermonem adhibentes Anglicum -mirum!- docere soleant; praetermittendae non sunt magistrae eae, quarum aliae in Latinae grammaticae ad linguas Anglicam et Theodiscam docendas usurpatione facienda eiusque momento, aliae vero in institutione Graeca per simulacrum retiale e longinquo agenda, aliae denique in vestigiis litterarum Graecarum et Latinarum res hodiernas redolentibus inveniendis suam collocaverint operam; quid amplius? ecce fuerunt quoque sessionibus ternis oratiunculisve singula interposita colloquia singulaeque disputationes, e quibus maiorem, qua res illustrentur nostrae, lucem exoriri senserimus: defenderunt enim alii non modo docendi rationes, leges quoque apud nos esse commutandas scholasticas; suam alii aperuerunt mentem aptiores et dulciores humanioresque textus et Latinos et Graecos discipulis erudiendis et in humanitatem informandis esse proponendos contendentes, maiore doctrina fusioreque ad res didascalicas attingente esse magisterii candidatos imbuendos postularunt quidam, necessarium tempus et occasionem dandam novis viis ingrediendis eis, qui voluerint facere, idoneam reclamarunt alii; honorem maximum et aestimationem maximam vindicandam eis singulis qui singulas peculiaresque sequantur methodos didascalicas omnes unanimi consenserunt, quin etiam, studia litterarum humanitatisque illius, quibus ex studiis amoris Latinitatis Graecitatisque igniculi in discipulorum animo incendi possint multi, maximum in honorem esse redintegranda universi toto ex corde adsensi sunt.

Paucis demum dicam: utilissima, necessaria maxime, oportunissima Matriti, apud aedes Operis Fundati Pastoris disputata disceptaque illa die fuerunt ea, quibus magisterium utriusque linguae necnon Philologiae Classicae studia apud nos Hispanos tam remota a morte quadam sive squalida defunctione versari constat quantum caelum sublime ab alta terra distare patet. Cuius rei moderarores publici nostri eique ad clavum civitatis qui gubernaturi sedent ut certiores fierent quam maxime neccesarium esse et dignum et meritum et fructuosum nemo est qui dubitet.

Quo enim symposio peracto absolutoque, consilia quaedam praecipua et consensa placita ex eius argumento et radicibus fructus sapidissimi et suavissimi instar exorta, Iesus a Villa, Societatis nostrae Hispanae Studiorum Classicorum praeses, quo studio erga Societatem animoque alacri est et amore, ordinatim eis mandavit litteris, quas legendas curandas servandas maximaque intentione attendendas esse credimus. Quibus collectis vulgatisque consiliis, nihil aliud nisi Declaratio Matritensis de Philologia Classica curanda composita esse putatur eademque dignissima quae palam evulgetur atque attente penitusque ab eis quibus ulla eius rei sit cura consideretur.

Quae tandem omnia hoc loco miserrimisque verbis enarrata maiore luce et notitia dum paginam retialem ea occasione composita intraveris, dulcissime lector, perspicies.

Valete semper, amici amicaeque quibus humanitas cordi est!


Ansgarius Legionensis