Cleopatra

Cleopatra VII Philopator (Graece Κλεοπάτρα Φιλοπάτωρ; anno 69 a.C.n.Alexandriae 12 Augusti 30 a.C.n.), in litterishistoricis Cleopatra tantum nota, fuit pharao Aegypti et ultima Regni Ptolemaici rectrix activa.

E familia Macedonica Lagidarum orta est.

Primo cum fratre et simul marito suo Ptolemaeus XIII rexit. Ab eo expulsa C. Iulium Caesarem se iuvare quaesivit. Is postquam Cn. Pompeium vicerat Cleopatrae imperium reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat. Mater Caesarionis fili Caesaris erat et ab anno46 a.C.n. ad annum 44 a.C.n. in urbe Roma vixit.

C. Iulio Caesare occiso, anno 44 a.C.n. Cleopatra ad Aegyptum rediit. Bello civili sequente primo neutri parti se adiunxit. Anno 41 a.C.n. autem M. Antonium socium sibi fecit et anno 37 a.C.n. ei nupta est.

32 a.C.n. Octavianus ei M. Antonioque marito eius bellum intulit. Marco Antonio acie victo apud Actium anno 31 a.C.n. Cleopatra Alexandriam fugit et, Antonio mortuo, veneno se interfecit. Origo veneni incerta est sed nonnulli auctores venenum serpentis fuisse dicebant. Certius est effigiem eius cum serpente portatam esse in pompa triumphale Octaviani. (Vicipaedia)